Chapter 6 of 24 · 285 words · ~1 min read

C.

Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi. 5 Hanc tu, si queritur, loqui putabis; Sentit tristitiamque gaudiumque. Collo nixa cubat capitque somnos, Ut suspiria nulla sentiantur. Hanc ne lux rapiat suprema totam, 10 Picta Publius exprimit tabella, In qua tam similem videbis Issam, Ut sit tam similis sibi nec ipsa. Issam denique pone cum tabella: Aut utramque putabis esse veram, 15 Aut utramque putabis esse pictam.

MARTIAL, I. cix.

Cf. CATULL. ii.; OVID, _Am._ ii. 6.

THE ROMAN SATIRISTS. (1)

A. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium _fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis_, putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas, et abunde salis. Multum eo est tersior ac purus magis Horatius, et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit.

QUINT. X. i. 93.

_A Criticism of Lucilius._

B.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. 5 Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 10 Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; Garrulus atque piger scribendi ferre laborem.

HORACE, _Sat._ I. iv. 1-12.

_Juvenal's Reasons for Writing Satire._