LXVIII.
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis Sublevem et a mortis limine restituam, Quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5 Desertum in lecto caelibe perpetitur, Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae Oblectant, cum mens anxia pervigilat, Id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum, Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: 10 Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, Neu me odisse putes hospitis officium, Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, Ne amplius a misero dona beata petas. Tempore quo primum vestis mihi tradita purast, 15 Iocundum cum aetas florida ver ageret, Multa satis lusi: non est dea nescia nostri, Quae dulcem curis miscet amaritiem: Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors Abstulit. o misero frater adempte mihi, 20 Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una totast nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuos in vita dulcis alebat amor. Cuius ego interitu tota de mente fugavi 25 Haec studia atque omnis delicias animi. Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo Esse, quod hic quivis de meliore nota Frigida deserto tepefactet membra cubili, Id, Mani, non est turpe, magis miserumst. 30 Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. Nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, Hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35 Huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna Id facere aut animo non satis ingenuo, Quod tibi non utriusque petenti copia factast: Vltro ego deferrem, copia siqua foret. 40 Non possum reticere, deae, qua me Allius in re Iuverit aut quantis iuverit officiis: Nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas Illius hoc caeca nocte tegat studium: Sed dicam vobis, vos porro dicite multis 45 Milibus et facite haec charta loquatur anus * * * * Notescatque magis mortuos atque magis, Nec tenuem texens sublimis aranea telam In deserto Alli nomine opus faciat. 50 Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, Scitis, et in quo me corruerit genere, Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, Maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu 55 Cessarent tristique imbre madere genae. Qualis in aerii perlucens vertice montis Rivos muscoso prosilit e lapide, Qui cum de prona praeceps est valle volutus, Per medium sensim transit iter populi, 60 Dulci viatori lasso in sudore levamen, Cum gravis exustos aestus hiulcat agros: Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis Lenius aspirans aura secunda venit Iam prece Pollucis, iam Castoris inplorata, 65 Tale fuit nobis Manius auxilium. Is clusum lato patefecit limite campum, Isque domum nobis isque dedit dominam, Ad quam communes exerceremus amores. Quo mea se molli candida diva pede 70 Intulit et trito fulgentem in limine plantam Innixa arguta constituit solea, Coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laudamia domum Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75 Hostia caelestis pacificasset eros. Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, Quod temere invitis suscipiatur eris. Quam ieiuna pium desideret ara cruorem, Doctast amisso Laudamia viro, 80 Coniugis ante coacta novi dimittere collum, Quam veniens una atque altera rursus hiemps Noctibus in longis avidum saturasset amorem, Posset ut abrupto vivere coniugio, Quod scirant Parcae non longo tempore adesse, 85 Si miles muros isset ad Iliacos: Nam tum Helenae raptu primores Argivorum Coeperat ad sese Troia ciere viros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, 90 Quaene etiam nostro letum miserabile fratri Attulit. ei misero frater adempte mihi, Ei misero fratri iocundum lumen ademptum, Tecum una totast nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95 Quae tuos in vita dulcis alebat amor. Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra Nec prope cognatos conpositum cineres, Sed Troia obscaena, Troia infelice sepultum Detinet extremo terra aliena solo. 100 Ad quam tum properans fertur _simul_ undique pubes Graeca penetrales deseruisse focos, Ne Paris abducta gavisus libera moecha Otia pacato degeret in thalamo. Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, 105 Ereptumst vita dulcius atque anima Coniugium: tanto te absorbens vertice amoris Aestus in abruptum detulerat barathrum, Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum Siccare emulsa pingue palude solum, 110 Quod quondam caesis montis fodisse medullis Audit falsiparens Amphitryoniades, Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit imperio deterioris eri, Pluribus ut caeli tereretur ianua divis, 115 Hebe nec longa virginitate foret. Sed tuos altus amor barathro fuit altior illo, Qui durum domitam ferre iugum docuit: Nam nec tam carum confecto aetate parenti Vna caput seri nata nepotis alit, 120 Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis Nomen testatas intulit in tabulas, Inpia derisi gentilis gaudia tollens Suscitat a cano volturium capiti: Nec tantum niveo gavisast ulla columbo 125 Conpar, quae multo dicitur inprobius Oscula mordenti semper decerpere rostro, Quam quae praecipue multivolast mulier. Sed tu horum magnos vicisti sola furores, Vt semel es flavo conciliata viro. 130 Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna Lux mea se nostrum contulit in gremium, Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido Fulgebat crocina candidus in tunica. Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135 Rara verecundae furta feremus erae, Ne nimium simus stultorum more molesti. Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, Coniugis in culpa flagrantem conquoquit iram, Noscens omnivoli plurima furta Iovis. 140 Atquei nec divis homines conponier aequomst, * * * * * * * * Ingratum tremuli tolle parentis onus. Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna Fragrantem Assyrio venit odore domum, Sed furtiva dedit muta munuscula nocte, 145 Ipsius ex ipso dempta viri gremio. Quare illud satis est, si nobis is datur unis, Quem lapide illa diem candidiore notat. Hoc tibi, qua potui, confectum carmine munus Pro multis, Alli, redditur officiis, 150 Ne vostrum scabra tangat rubigine nomen Haec atque illa dies atque alia atque alia. Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim Antiquis solitast munera ferre piis: Sitis felices et tu simul et tua vita 155 Et domus, ipsi in qua lusimus et domina, Et qui principio nobis te tradidit Anser, A quo sunt primo mi omnia nata bona. Et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost, Lux mea, qua viva vivere dulce mihist. 160