LXXIII.
Desine de quoquam quicquam bene velle mereri Aut aliquem fieri posse putare pium. Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne _Prodest_, immo etiam taedet obestque magis Vt mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, 5 Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.