Chapter 146 of 189 · 42 words · ~1 min read

LXXXIII.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: Haec illi fatuo maxima laetitiast. Mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret, Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, Non solum meminit, sed quae multo acrior est res 5 Iratast. Hoc est, uritur et coquitur.