LXXVI.
Siqua recordanti benefacta priora voluptas Est homini, cum se cogitat esse pium, Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo Divom ad fallendos numine abusum homines, Multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5 Ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt; Omniaque ingratae perierunt credita menti. Quare iam te cur amplius excrucies? 10 Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis Et dis invitis desinis esse miser? Difficilest longum subito deponere amorem. Difficilest, verum hoc quae lubet efficias. Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum: 15 Hoc facias, sive id non pote sive pote. O di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam Extremam iam ipsa morte tulistis opem, Me miserum aspicite (et, si vitam puriter egi, Eripite hanc pestem perniciemque mihi), 20 Ei mihi surrepens imos ut torpor in artus Expulit ex omni pectore laetitias. Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, Aut, quod non potisest, esse pudica velit: Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25 O di, reddite mi hoc pro pietate mea.