XXII.
(1) Servi enim ecclesiæ tributa sua legitime reddant, quindecim siclas de cervisa, porco valente [al. porcum valentem] tremisse uno, pane [al. panem] modia dua, pullos quinque, ova viginti.
(2) Ancillæ autem opera inposita sine neglecto faciant.
(3) Servi dimidiam partem sibi et dimidiam [al. dimidium] in dominico arativum reddant. Et si super hæc est, sicut servi ecclesiastici ita faciant, tres dies sibi et tres in dominico.
De liberis autem ecclesiasticis, quod [al. quos] colonos vocant, omnes sicut coloni regis ita reddant ad ecclesiam.