I.
_Petri de Herentals_, Prioris Floreffiensis Vita _Gregorii XI._, in _Stephan. Baluzii_ Vitæ Paparum Avenionensium. T. I. Paris, 1693. _4to. p. 483_.
Ejus tempore, videlicet A. D. MCCCLXXV., mira secta tam virorum quam mulierum venit Aquisgrani de partibus Alamanniæ, et ascendit usque Hanoniam seu Franciam, cujus talis fuit conditio. Nam homines utriusque sexus illudebantur a dæmonio, taliter quod tam in domibus quam in plateis et in Ecclesiis se invicem manibus tenentes chorizabant et in altum saltabant, ac quædam nomina dæmoniorum nominabant, videlicet _Friskes_ et similia, nullam cognitionem in hujusmodi chorizatione nec verecundiam sui propter astantes populos habentes. Et in fine hujus chorizationis in tantum circa pectoralia torquebantur, quod nisi mappulis lineis a suis amicis per medium ventris fortiter stringerentur, quasi furiose clamabant se mori. Hi vero in Leodio per conjurationes sumptas de illis quæ in catechismo ante baptismum fiunt, a dæmonio liberabantur, et sanati dicebant, quod videbatur eis _quod in hora hujus chorizationis erant in fluvio sanguinis, et propterea sic in altum saltabant_. Vulgus autem apud Leodium dicebat quod hujusmodi plaga populo contigisset eo, quod populus male baptizatus erat, maxime a Presbyteribus suas tenentibus concubinas. Et propter hoc proposuerat vulgus insurgere in clerum, eos occidendo et bona eorum diripiendo, nisi Deus de remedio providisset per conjurationes prædictas. Quo viso cessavit tempestas vulgi taliter quod clerus multo plus a populo fuit honoratus. De ista autem chorizatione seu secta talia extant rigmata:
Oritur in seculo nova quædam secta In gestis aut in speculo visa plus nec lecta. Populus tripudiat nimium saltando. Se unus alteri sociat leviter clamando. _Frisch friskes cum gaudio clamat uterque sexus._ Cunctus manutergio et baculo connexus. Capite fert pelleum desuper sertum. _Cernit Mariæ filium et cœlum apertum._ Deorsum prosternitur. Dudum fit ululatus. Calcato ventre cernitur statim liberatus. Vagatur loca varia pompose vivendo. Mendicat necessaria propriis parcendo. _Spernit videre rubea et personam flentem._ Ad fidei contraria crigit hic gens mentem. Noctis sub umbraculo ista perpetravit. Cum naturali baculo subtus se calcavit. Clerum habet odio. Non curat sacramenta. Post sunt Leodio remedia inventa, Hanc nam fraudem qua suggessit sathan est convictus. Conjuratus evanescit. Hinc sit Christus benedictus.