Chapter 1 of 11 · 163 words · ~1 min read

CAPUT I.

Finis erat orbis ora Gallici littoris, nisi Brittania insula, non qualibet amplitudine, nomen pene _orbis alterius_ mereretur. octingentis enim & amplius millibus passuum longa porrigitur: ita ut eam in Caledonicum usque promuntorium metiamur.

II. Veteres Britanniam, ab albis rupibus, primùm +Albionem+, postea, vocabulo gentis suæ, BRITTANIAM cognominaverunt, cum BRITTANICÆ vocarentur omnes, de quibus mox paulò dicemus.

III. Inter Septemtriones & occidentem locata est, Germanice, Galliæ, Hispaniæ, maxumis Europæ partibus magno intervallo adversa, oceano Athlantico clauditur.

IV. Habet ipsa Brittania à meridie Galliam Belgicam, cujus proximum littus transmeantibus civitas aperit, quæ Rhutupis portus dicitur, hic abest à Gessoriaco Morinorum, Brittanicæ gentis portu, trajectu millium L. sive, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. illinc conspiciuntur BRITTONES quos

——_penitus toto divisos orbe_——

canit Virgilius Maro in Eclogis.

V. Agrippa, vetus orbis descriptor, latitudinem ejus CCC. m. p. credit. Beda verò rectiùs CC. exceptis duntaxat prolixioribus diversorum promuntoriorum tractibus quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia passuum compleat. Marcianus author Græcus mecum +mdiↄↄlxxv.+ milliaria habet.