book v
, sect. 461. Davis and Vaughan's Translation, p. 190.
"Explicemus jam tandem, quam nam florentem ætatem in utroque sexu existimemus, mulierem porro florenti esse ætate arbitramur, si a vigesimo ætatis suæ anno usque ad quadragesimum generationi incumbat, virum autem a trigesimo usque ad quinquagesimum quintum operam suam in gignendo civitati præbere præcipimus, in hoc enim annorum cursu et robur corporis, et prudentiæ vim sexus utriusque consistere certum est. Si quis igitur vel senior vel junior his generationes eas, quæ ad publicum civitatis commodum ordinatæ sunt, attigerit profanum et illegitimum hoc esse censebimus, quasi civitati foetum largiatur, qui si latuerit non sacrificiorum vel præcationum fiat inauguratione, quas tamen in singulis nuptiis cum universâ civitate peragent sacerdotes, ut ex bonis meliores et ex utilibus utiliores semper enascantur vota concipientes; sed id fiat sub tenebris ex vehementis cujusdam incontinentiæ libidine, eadem autem lex etiam erit servanda, si quis eorum qui et in ætate sunt apta ad matrimonium contrahendum, non assentiente tamen magistratu ad mulieres ætate nubiles accesserit, hunc enim statuemus edere civitati spurium profanum, et illegitimum partum; ubi vero et mulieres, et viri statutum generationi tempus pertransierint, _immunes a lege faciemus ut possint cum quacumque libuerit commisceri_; præter quam cum filia et matre et filiis filiarum ac matris ascendentibus; _et parem concedemus quoque libertatem mulieribus, ut possint cum quovis conjungi_, præter quam cum filio, vel patre, et ascendentibus, vel descendentibus ex his, quæ omnia, ubi mandaverimus curabimus, ne partus ullus omnino ex hujusmodi coitibus ortus in lucem proferatur, quod si proferetur sic expositus sit perinde ac quasi nulla ei adsint alimenta." Plato's Republic,