Caput Tertium
Sēra Crūsōeī paenitentia — Dēspērātiō — Vītam miserē sustentat — In spēluncā habitat.
Fēlīcī fātō contigit ut ingēns ille flūctus quī Crūsōeum absorpserat, īdem vī magnā reciprocāns*, hominem in terram exspueret. Quī cum praeter exspectātiōnem in siccō versārētur, tum extrēmīs vīribus ūsus est ut summam in ōram ascenderet ; cumque eō pervēnisset coepit circumspicere. Ēheu ! quālia oculīs obversantur ! scapha, nāvis, sociī, omnia dēmersa. Nihil omnīnō reliquum praeter āvulsās tabulās quae flūctibus ad terram ferēbantur. Ūnus ipse, ūnus mortem effūgerat. Gaudiō igitur et terrōre simul trepidāns, in genua prōcubuit, manibusque sublātīs, lacrimīs perfūsus, Deō grātiās ēgit. Cum vērō nihil praeter arbusta, praeter arborēs dēprehenderet, neque ūlla vestīgia unde intellegere posset hanc regiōnem ab hominibus incolī, gravissimum illī vidēbātur vītam tālī in sōlitūdine dēgere. Vēnit quoque in mentem vagārī forte ibi bēluās, aut ferōs hominēs ; tum multō majōre metū perculsus est. Itaque prīmum prae timōre nec stāre ausus nec prōgredī ; circumspectāre omnia et vel minimō strepitū expavēscere. Sed mox quā ārdēbat sitis torpōrem istum excussit ; quam cum diūtius patī nōn posset, fontem aut rīvum indāgāre coepit, et sīc vestīgantī occurrit mānāns per herbās rīvulus ; quem ille secūtus fontem invēnit amoenissimum quō valdē recreātus est.
Nec hominem famēs tunc maximē urgēbat, quippe cui angor terrorque omnem cibī cupiditātem exēmerant. Sed erant adeō exhaustae illī vīrēs, ut multō magis requiēscere vellet. Attamen prīmum omnium inveniendus erat locus in quō tūtus pernoctāret. Nūlla domus, nūllum tugurium*, nūllum specus erat ; et diū cōnsiliī inops flēbat. Tandem avēs imitārī hospitiumque in arbore quaerere statuit. Ac brevī ūnam prōspexit tam dēnsam opācamque, ut commodē īnsīdere dorsumque acclīnāre posset. Hanc rēptandō ascendit Deumque precātus, cum sē composuisset, statim obdormīvit. Inter somnum, illī in mentem, cūrārum aestū jactātam, recursābant imāginēs rērum eārum quae prīdiē vigilantī acciderant. Vidēre sibi vidēbātur mōtūs et minās flūctuum nāvem haurientium, nautārumque ejulātūs exaudīre. Sibi in animō fingēbat parentēs lūctū ac maerōre cōnfectōs quī, fīliī vicem* dolentēs, manibus ad caelum sublātīs, flēbant et omne prōrsus sōlācium āversābantur. Tunc inter somniandum magnā vōce : “ Adsum, adsum, ” ait, “ parentēs cārissimī ! ” dumque amplexū mātrem petit, ex arbore dēcidit ; sed forte quod ipsī faustum fuit, sēdem in locō nōn sublīmī posuerat, solumque tam dēnsō grāmine vestītum erat, ut ille cāsū nōn ita gravī dēcideret. Iterum arborem suam cōnscendit, in quā dum manibus retinet surculōs* circā ēminentēs, ortum sōlis exspectābat.
Prīmā lūce cōgitābat quā ratiōne vīctum sibi parātūrus esset. Quās vērō arborēs hāctenus cōnspexerat, erant omnēs ex abietum genere ; atque illae folia quidem ferunt, sed frūctūs omnīnō nūllōs.
Nec satis illī liquēbat quid sibi faciendum esset. Ex arbore tamen dēscendit. Cum autem prīdiē nihil omnīnō comēdisset, coepit famē saevissimā labōrāre ; itaque hūc illūc per aliquot mīlia passuum discurrit ; sed discurrendō nihil invēnit, nisi arborēs sterilēs et grāmina.
Tunc summō excruciātus angōre famem et ultima* sibimet ōminābātur : “ Pereundum mihi erit famē ! ” sīc miserābiliter ejulābat. Dēspērantī vērō necessitās satis animī vīriumque adjēcit, ut sē ad lītus maris cōnferret investīgāretque dīligentius sī quid forte alimentī invenīre posset. Sed sua eum spēs fefellit. Hīc vērō dēbilitātus frāctusque prōcubuit vultū in terram dēmissō, et valdē plōrābat, quod nōn fuisset flūctibus et ipse obrutus. Et jam statuerat in hōc miserābilī rērum articulō* exspectāre, dum lentā famē, morte omnium taeterrimā, vītam cōnsūmeret ; cum forte conversus, ecce nōnnūllās in harēnā conchās ostreārum cōnspexit. Avidus statim eō accurrere, circumspicere, scrūtārī, num forte plēnās quāsdam reperīret, repertīsque exsultāre.
Ac prīmō quidem illās nōn sine difficultāte aperuit ; sed, īnsertō plānō eōdemque* acūtō silice, perfēcit ut trīgintā circiter haustīs ventrem paululum plācāret.
Cum nunc certior esset sē posse quamvīs miserē sustentāre vītam, jam maximē sollicitus erat quō sē et ā ferīs hominibus et bēstiīs tūtum reciperet.
Tum in montem summum, aegrē, ut erat satis excelsus, ascendit, unde quam lātissimē circumspicere poterat ; sed quantus eum terror invāsit, cum vīdisset sē in īnsulā esse, neque ūllam omnīnō terram appārēre praeter trēs parvās īnsulās quae, spatiō aliquot mīlium interjectō, ex aequore ēminēbant !
“ Heu ! mē miserum ! ” — sīc est locūtus, manibus ad caelum sublātīs — “ ab hominum commerciō omnī ita sējūnctum esse, ut mihi in hāc sōlitūdine velut ferae bēstiae vīvendum sit ! Numquam igitur parentēs meōs revīsam ! Numquam licēbit culpae meae veniam exōrāre ! ”
Ita locūtus monte dēscendit, et quaerēbat ubinam posset in tūtō sē collocāre. Diū autem frūstrā indāgāvit ; tandem ad locum ēditiōrem pervēnit, ex adversā parte, īnstar parietis, praeruptum*. Cum accūrātius explōrāret, locum leviter excavātum, satis angustō aditū invēnit. Hīc sī quaevīs īnstrūmenta ferrea habuisset, facile cavum in saxō domicilium, gradātim excīsum, fēcisset. Sed cum haec omnia dēsīderāret, huic inopiae medendum erat.
Postquam diū multumque dēlīberāvit, sīc sēcum statuit ; “ quās hīc videō arborēs, salicibus patriīs similēs sunt, quae sī trānsferantur novās facile rādīcēs agunt. Ēruam igitur manibus satis magnam eārum cōpiam quae, ante cavernam dēnsō ōrdine cōnsitae, prō mūnīmentō erunt ; cum illae rādīcēs ēgerint, ibi licēbit clausō et sēcūrō mihi quasi in domō dormīre. ”
Tum laetus ad opus statim sē accīnxit. Sed quantō majōre gaudiō exsultāvit, cum huic locō proximum fontem liquidissimum ē monte exsilientem prōspexisset ! Eō statim properāvit quia, cum hūc illūc fervente sōle discurrisset, multum aestuābat*.
Posteā vērō coepit manibus et multō sūdōre tenerās aliquot arborēs exstirpāre, quās eō trānstulit ubi sēdem sibi dēstināverat ; atque ibi quoque cavum fodere manibus oportuit in quō arborēs īnsereret ; sed vesper advēnit, vix quīnque aut sex arboribus cōnsitīs. Famē compulsus ōram maris rūrsus petiit, ut iterum conquīreret ostreās ; sed cum aestus rediisset, tōtum lītus occupāverant undae ; aegrē igitur ūnam et alteram repperit, et sīc male pāstus cubitum īre* coāctus est. Reversus est igitur ad arborem suam, ibi pernoctātūrus, dōnec hospitium sibi tūtum cōnfēcisset. Nē autem hāc nocte idem ipsī accideret quod superiōrī, genuālibus* sē eī rāmō religāvit ad quem dorsum prius acclīnāverat, et sē summō rērum Creātōrī commendātō, tranquillē obdormīvit.
Caput Quārtum
Reperit pōma eximiae magnitūdinis — Sibi cōnficit varia īnstrūmenta — Fūniculōs — Strātum — Umbellam — Pēram — Kalendārium.
Hāc nocte Crūsōeus ex arbore nōn dēcidit ; sed placidē ūsque ad ortum sōlis quiēvit.
Prīmā lūce lītus petiit, ut, collēctīs ibi ostreīs, ad opus incohātum reverterētur. Cum eō aliā viā tenderet, euntī contigit arborem invenīre quae pōma inūsitātae magnitūdinis ferēbat. Quōrum etsī indolem ignōrābat, cum spērāret ea fore quibus vēscī posset, ūnum ex iīs dēcussit.
Erat autem nux oblonga nec minor capite puerulī, quae vulgō in īnsulīs Americānīs cocossa vocātur. Erat nucleus quasi medulla et sūcus quī sapōrem oleī ex dulcī amygdalā expressī* referēbat, atque in mediō lac grātissimum.
Cum stomachum lātrantem ūna nōn plācāret, alteram, tertiam quoque, dēcussit, quibus abundē satiātus, lītus maris petiit ; cumque mare reddidisset terrās paulō ante salō mersās, nōnnūllās passim in siccō ostreās repperit. Magnam quoque et plānam in lītore concham invēnit quā prō spathā ūsus est ; atque illud ipsī nōn mediocrī fuit adjūmentō. Nec multō post plantam dēprehendit fibrōsō caule, quālis est apud nōs līnī aut cannabis*.
Haec ille et tālia quōvīs aliō tempore neglēxisset ; nunc vērō nihil omittēbat, intentus ad singula, sī quid forte inde ūtilitātis caperet.
Cum ergō spērāret id plantae genus nōn minus sibi fore opportūnum quam līnum nōbīs aut cannabem, ejus cōpiam ēvulsit, colligātōsque fasciculōs in aquam dēmersit.
Diēbus aliquot perāctīs, cum animadvertisset exteriōrem crustam aquā jam satis ēmollītam, fasciculīs inde sublātīs, stirpēs molliōrēs factās ad sōlem aprīcum explicuit. Quibus vix mediocriter siccātīs, temptāvit num hoc quoque, līnī īnstar, repetītō fustis ictū*, conterī posset. Cumque rēs ex sententiā cessisset, cōnfestim fūniculōs facere cōnātur tantā firmitāte, ut concham baculō affīxam alligāre posset. Quō factō illī īnstrūmentum haud absimile ligōnī holitōris erat.
Tum vērō opus assiduō persecūtus est, dēnsāsque cōnseruit arborēs, dōnec āreolam ante prōpositum sibi domicilium omnīnō saepsisset, atque inde quasi pariēs exstitit adeō validus, ut nōnnisi vī multā expugnārī posset.
Illās veniente diē, illās dēcēdente irrigābat aquā ē fonte proximō haustā, ac brevī magnō cum gaudiō tenerās vīdit arborēs suās virēscentēs crēscentēsque adeō fēlīciter ut mīra esset in ipsō aspectū locī amoenitās.
Saeptō* jam perfectō, continuum restī torquendae impendit diem ad scālam cōnficiendam ; nōluerat enim domicilium suum portā claudere, nē parum firma foret adversus irruentis ferae impetum.
Quae rūpēs domiciliō imminēbat circiter duodecim pedēs alta erat. In summā stābat arbor cui scālam ita alligāvit ut in terram dēpendēret. Tum rūpem cōnscendere neque frūstrā aggressus est.
Hīs omnibus cōnfectīs, sēcum ut dēlīberāre coepit quōmodo cavum augēret, facile intellēxit tāle opus sōlīs manibus nōn suscipiendum esse. Excōgitandum erat īnstrūmentum quod adjūmentō foret.
Eā mente regiōnem lūstrāvit, et nactus est tandem lapidem secūris fōrmam referentem, praeacūtum, atque in eō forāmen in quod manūbrium intrūdī posset. Quae rēs multō labōre, et lapide aliō adhibitō, fēlīciter successit ; cumque fustem alligāsset fūniculīs quōs propriā arte parāverat, haerēbat manūbrium quasi clāvīs affīxum.
Dum pergit quaerere, duōs invēnit lapidēs aliōs, variīs operibus aptōs ; alter īnstar erat tudiculae*, alter ita fōrmātus ut aciem cuneō similem* habēret. Utrōque Crūsōeus assūmptō, animō tam alacrī reversus est, ut extemplō sē ad opus accingeret.
Quī quidem tum cuneō, tum tudiculā sēnsim multa rūpis fragmenta dēcussit. Rēs erat plēna sānē labōris. Sed diēbus aliquot in opere cōnsūmptīs tantopere prōcesserat, ut spatium cubiculō idōneum exīstimāret. Tunc āvulsō grāmine siccātōque, fēnum cōnfēcit, lectulum inde commodum sibi parātūrus.
Nihil igitur fuit impedīmentō quōminus in suggestū hōc tam mollī somnō indulgēret, quippe cui sedentī, alitum mōre, in arbore octo amplius noctēs fuerant trādūcendae. Ō quantā voluptāte frūctus est cum licēret fessōs artūs in lectulō compōnere !
Jamque diēs prīmus hebdomadis proximus erat, Deumque rogāvit sibi peccātōrum veniam, parentibus miserīs praesidium et sōlācia.
Deinde ut diem illum semper dīgnōsceret, neque diērum ōrdō excideret ē memoriā, vēnit in mentem Rōbinsōnī sibi kalendārium condere ; nōn illud quidem tam accūrātum, nec typīs impressum*, quālī nōs ūtimur, ejusmodī tamen ut ad diēs numerandōs sufficeret. Quod quidem tālī modō assecūtus est. Quattuor arboribus contiguīs cortice quam lēvissimō ēlēctīs, ūnam quae magnitūdine cēterās superābat, diē cōnfectō līneolā incīsā notāvit. Post incīsās septem līneolās, erat fīnis hebdomadis, quem exarātā* in proximā arbore līneā indicābat.
Quotiēs in alterā hāc arbore quattuor aut quīnque līneolās īnsculpserat, in tertiā arbore similī līneā notābat integrum mēnsem perāctum. Duodecim autem līneīs mēnstruīs* īnsculptīs in quārtā arbore signābat annum perāctum.
Hīs ergō annālibus Crūsōeus temporum ōrdinem servābat, diemque ūnum ā cēterīs dignōscere poterat, quam mōre Chrīstiānōrum rīte celebrāret.
Interim cōnsūmpta erat maxima pars nucum cocossae ejus quam ūnam hūc ūsque invēnerat, atque in lītore tam rārae appārēbant ostreae ut hominī alendō nōn sufficerent. Itaque dē vīctū iterum sollicitō esse animō coepit.
Hāctenus quidem nōn longē ā domiciliō suō discesserat, metū et ferārum et hominum. Jam vērō necessitāte coāctus, īnsulam perlūstrāre ausus est ut nova quaereret alimenta, cōnstituitque diē proximō iter facere novum. Sed ut sē ā nimiō sōlis aestū dēfenderet, vesperam illam umbellae cōnficiendae impendit. Cum illī essent neque linteum neque virgulae bālaenārum* neque forficēs neque acūs neque fīla, ē vīminibus salignīs* tegmen strūxit, et īnsertum in mediā parte baculum fūniculīs alligāvit. Tum ex arbore cocossae folia sūmpsit lātiōra, quibus tegminī affīxīs umbellam cōnfēcit tantā dēnsitāte ut sōlis radiīs omnīnō impervia esset. Atque eādem arte textīs fūniculīs fabricāvit sibi pēram in quā et vīctum sēcum portāret, et conderet alimenta, sī quae invenīre sibi contigisset.
Tum vērō tantopere laetātus est opere perfectō ut noctem īnsomnis trādūxerit.
Caput Quīntum
Rōbinson īnsulam perlūstrat — Magnus terror — In gaudium vertitur — Dēscrīptiō Lamae — Ūnum occīdit — Sed igne caret — Carnem mōre Tartarōrum coquit.
Rōbinson vix ortum diēī exspectāre poterat ; itaque praevertit* lūcem ipsam ; pēram fūnemque corporī circumdedit ; secūrīque prō gladiō cīnctus, et umbellā umerīs impositā, in viam alacriter sē dedit ac prīmum arborem cocossam adiit ut ūnam aut alteram nucem dēcerperet ; tum lītus quoque revīsit, ostreās collēctūrus ; cumque utriusque generis satis magnam cōpiam sibi comparāvisset, iter ingressus est.
Mīra caelī mātūtīnī erat serēnitās. Redeunte lūce singulīs rēbus sua fōrma redierat. Sōl oriēns clārissimō fulgēbat splendōre quasi ex ōceanō ēmergeret, arborumque cacūmina velutī inaurābat. Multae undique avēs variīs mīrīsque pictae colōribus velut sī aurōram salūtārent carmen mātūtīnum canēbant. Pūrō frīgidōque āere, odōrem flōrēs suāvissimum exhālābant.
Tum Crūsōeus grātō commōtus animō : “ Hīc quoque, ” ait, “ hīc Deus sē benignissimum dēclārat ”. Tum vōcem ipse suam cantibus avium miscuit, Dominōque Deō laudēs reddēbat.
Cum ā bēstiīs ferīsque hominibus sibi metuere nōn dēsiisset, in itinere silvās dūmētaque sēdulō vītābat, ea autem petēbat loca ubi quam lātissimē prōspectus patēret. Illa autem ipsa maximē nūda steriliaque erant. Longum igitur spatium ēmēnsus, nihil tamen invēnerat quod sibi ūllō modō prōdesset. Tandem in fruticem incidit quem accūrātius explōrandum cēnsuit. Erant herbae tam dēnsae ut silvulam referrent* ; aliās flōrēs subrubrōs*, aliās albicantēs, nōnnūllae flōrum locō pōma viridia ferēbant. Extemplō gustat ūnum ex iīs, sed erat adeō acerbum ut indignātus stirpem ēvelleret unde istud dēcerpserat. Tum vērō mīrantī appāruērunt tūbercula* dīversae magnitūdinis quae ab ipsīs stirpium rādīcibus pendēbant. Quōrum cum sapor suō palātō minimē arrīsisset*, jam in eō erat ut omnia abjiceret. Sed sēcum reputāvit, nōn ea esse inūtilia omnīnō habenda, quōrum ūsus prīmō statim aspectū intellegī nōn possit. Itaque nōnnūllīs tūberibus in pēram dēmissīs Rōbinson longius prōgreditur, lentō tamen gradū et maximē cautō.
Sī quem vel minimum strepitum audīret sīve dūmētōrum, seu quārum arborum aura agitābat, continuō secūrim corripere quā sē dēfenderet ; semper autem nōn sine gaudiō animadvertit timōrem vānum fuisse. Tandem dēvēnit ad rīvum, ubi prandēre cōnstituit. Igitur sub arbore altā umbrōsāque cōnsēdit ; jamque coeperat magnā cum voluptāte epulārī, cum repente strepitū quōdam longinquō vehementer exterritus est. Timidus circumspexit, tandemque gregem magnum vīdit pecudum ovibus nostrīs similium nisi quod ēminente paululum dorsō camēlōrum fōrmam referant ; cēterum ovibus nostrīs paulō grandiōrēs. Lamae eīs nōmen.
Huic animālium generī fōrmōsum caput, oculī venustī, ōs prōductum, crassiōra labia ; īdem pēs ac bovī, bifidus, sed ungue simul postīcō īnstrūctus*, quō per abrupta quae scandunt velutī morsū ancorae ūtuntur.
Lama lentus incēdit, compositō gravīque sed eōdem certō passū : quippe quī mīlia aut decem aut duodecim in diem, per loca jūmentīs impervia cēterīs cōnficiat, per ānfrāctūs dēscendat praecipitēs, īdemque saxa ardua et ipsīs hominibus inaccessa exsuperet. Quadriduum* fermē ēmēnsus iter, ipse per hōrās quattuor et vīgintī ultrō cessat et quiēscit. Mīte eī et prūdēns ingenium ; sīcubi* cōnsistere placuit, flectere illī genua, corpusque dēmittere nē onus dīmoveat. Deinde sībilō missō, nūllā morā, cautē admodum surgere, iter incoeptum peragere. Herbās autem inter eundum lamae dēpāscunt, noctū etiam dormientēs rūminant ; prōnō pectore pedibusque ad ventrem reductīs dēcumbunt.
Rōbinsōnem, cum animālia ista appropinquāre vīdisset, incessit dīra cupīdō edendī carnem assam quā tamdiū caruerat. Cōnstitit post arborem secūrī īnstrūctus, spērāns fore ut ūnum mox ē grege propius trānseuntem facile sterneret. Quod quidem bene successit. Cum enim ūnus ē pullīs satis appropinquāsset īnsidiantī, Rōbinson cervīcem ejus tantō ictū percussit, ut extemplō exanimis ille prōcideret, umerīsque impositum sēcum in domicilium asportāvit.
Cum rediisset, invēnit quod magnā ipsum laetitiā afficeret ; scīlicet sex aut octo mālōs citreās* sub quibus nōnnūllī frūctūs jam mātūrī ceciderant. Illīs dīligenter collēctīs, locōque notātō, hilarī animō domum contendit. Ibi autem prīmō coepit lamam excoriāre. Quod quidem cōnfēcit ope silicis acūtī, quō prō cultrō ūtēbātur. Pellem dētractam ad sōlem expandit ; quam quidem praevīderat sibi nōn mediocrī fore ūtilitātī. Calceāmenta enim tībiāliaque* longō ūsū attrīta erant. Exīstimāvit ergō, ubi calceī dēfēcissent, fore ut posset soccōs* ē pelle cōnficere, quōs pedibus subligāret. Sollicitus quoque dē hieme, magnopere laetātus est quod pellem villōsam nactus esset quā sē contrā vim frīgoris dēfenderet. Et ab istā quidem sollicitūdine vacuus esse potuisset, cum in istīs regiōnibus prope circulum aequinoctiālem positīs hiems sit nūlla. Hoc autem Rōbinson ignōrābat, quippe quī puer omnem omnīnō doctrīnam āversātus fuisset.
Pelle igitur dētractā, exēmptīs vīsceribus, dissectāque ut assāret postīcā parte, prīmam ad verū comparandum cūram intendit ; atque hōc cōnsiliō arborem tenuem excīdit, eamque, dētractō cortice, ab extrēmō praeacuit ; duōs deinde rāmōs quī furcae speciem habēbant, dēligit, verū fulciendō idōneōs*. Quōs etiam ab īmā parte cum acuisset, in terram ex adversō dēfīgit ; tum carnem verū trānsfīxam inter furcās posuit, nec mediocrem percēpit laetitiam, cum vīdisset quam aptē verū versārētur.
Jam praeter ignem nihil Rōbinsōnī dēerat. Quem ex duōbus lignī fragminibus inter sē collīsīs ēlicere aggressus est, sed frūstrā. Quotiēs enim ligna incalēscere coeperant, totiēs ipse adeō dēfatīgātus erat ut aliquantulum temporis ā labōre cessandum esset, ad vīrēs reficiendās. Interim ligna refrīgēscere, omnisque labor irritus ēvādere. Tum ille iterum nec sine magnō dolōre sēnsit quam parvī sint singulōrum vīrēs, quantumque opis aliī aliīs hominēs cōnsociātī afferant ; etenim sī vel ūnum habuisset socium quī, vīribus ipsī dēficientibus, in lignō terendō operam nāvāsset, profectō ligna dēmum ignem concēpissent. Sed labor sīc intermissus omnīnō periit.
Animō tandem frāctus, lignīs abjectīs, cōnsedet in strātō et capite reclīnātō oculōs nōn semel conjicit in carnem illam quam nunc nōn comedere potest. Ad haec cum* subitō in mentem hiems recurrisset, tantō angōre oppressus est ut animī reficiendī causā aliquantulum dēambulāret.
Quibus cōgitātiōnibus commōtus, ad fontem sē contulit, aquam frīgidam putāmine cocossae inde haustūrus. Sūcō deinde mālōrum citreōrum admixtō, pōtum satis suāvem et recreandīs vīribus maximē hōc in tempore idōneum sibi parāvit.
Attamen carnis assae cupiditās mentem illī torquet. Tandem vērō Tartarōrum recordātus est, quōs audierat carnem quam comedere cupiant ephippiīs subjectam* citātō cursū coquere. “ Illud quidem, ” ait sēcum, “ aliā ratiōne assequī possum. ” Itaque continuō rem temptāre cōnstituit.
Nec mora, duōs lapidēs satis lātōs et lēvēs quaerit ejus similēs ex quō secūrim cōnfēcerat. Tum hōs inter aliquā carnis parte interpositā, superiōrem lapidem malleō identidem tundit. Quod cum aliquamdiū fēcisset, lapis incalēscere coepit. Eō majōre alacritāte ille tundere ; nec perācta est hōrae pars dīmidia, cum carō et fervōre lapidis et repetītīs ictibus adeō ēmollīta est, ut satis ēsculenta esset. Quae quidem eā caruit sapōris suāvitāte, quae carnī aptē assātae ; attamen Rōbinsōnī nostrō, quī tamdiū carne caruerat, lautās dapēs praebuit. Quō autem carnis sapōrem jūcundiōrem redderet, sūcō mālōrum citreōrum expressō eam īnfēcit*, et sīc exquīsītissimē epulātus est.
Prandiō cōnfectō dēlīberāvit quodnam opus tunc maximē sibi suscipiendum esset ; cui multa sēcum in animō volventī suāsit metus hiemis ut plūrēs lamās caperet aut interficeret, quōrum pellibus ūterētur. Quī cum satis mānsuētī vidērentur, satis facile sē vōtī compotem fore spērābat. Hāc spē conceptā ad lectum sē contulit ; statim obdormīvit, somnōque placidissimō praeteritum diēī labōrem abundē compēnsāvit.
Caput Sextum
Turbō ingēns — Tempestās unde magnum Rōbinsōnī beneficium — Taedium sōlitūdinis — Arānea.
Rōbinson hāc quidem nocte placidē admodum dormīvit. Cum tandem expergēfactus diem jam nōn parum prōcessisse animadverteret, lectulō surrēxit celeriter lamās vēnātūrus. Sed caelī tempestās* obstitit. Quippe vix ēgressō subitō regrediendum fuit ; scīlicet imber tantā vī dē caelō ruēbat, ut nūlla spēs esset forās eundī. Itaque exspectāre statuit dōnec tempestās dēsiisset. Ingruēbat imber ; fulgura ita micābant ut tōta quasi ārdēret spēlunca ; tonitrua sequēbantur inūsitāta. Terra ipsa contremīscere, montēsque ita reboāre, ut fragōris istīus nūllus fīnis futūrus esse vidērētur.
Cum Rōbinson ingenuīs artibus nōn ērudītus esset, hūmānum erat timōrem vānum et anīlem concipere. Sedēbat enim ille miserrimus in angulō spēluncae, jūnctīs manibus et praesentibus graviōra quae sequerentur metuēbat. Interim imbrēs terram inundāre, fulgura coruscāre, tonitrua perpetuō resonāre. Appropinquābat hōra merīdiāna, necdum tempestās dēsaevierat*. Nec ipse quidem multum ēsuriēbat Rōbinson, quippe cui famem omnem angor exēmisset ; adeō taetrīs cōgitātiōnibus excruciābātur.
“ Vēnit ille sānē diēs, ” ait ille sēcum, “ in quō placuit Deō, parentum ultōrī, poenās ā mē repetere. Pereundum mihi est ; numquam ego miser parentēs miserōs revīsam. ”
Dum haec sēcum ipse trīstis volvit, vim tempestās remittit et Rōbinson, ā spē nōn omnīnō dējectus, in viam sē cōnferre statuit. Cum autem in eō esset ut pēram secūrimque arriperet, ecce subitō. . . . Attonitus in terram prōcidit.
Scīlicet arbor spēluncae imminēns fulmine icta, tantō fragōre disrupta est ut Rōbinson exanimātus sē ipsum interēmptum putāret. Diū etiam sēnsū orbātus jacuit. Cum tandem intellēxisset sē adhūc vīvere, ē solō sēsē ērēxit ; statim vērō, ante ōstium spēluncae, arboris ā fulmine disruptae atque prōstrātae partem cōnspexit. Interim pluvia dēsierat, nec jam exaudiēbantur tonitrua ; tum Rōbinson ausus est ē spēluncā prōdīre. Quid vērō oculīs objicitur ? Ārdēbat ipsīus truncus arboris, fulmine ictae . . . Rōbinson igitur id subitō nactus est quō plūrimum indigēbat. Tantō atque īnspērātō laetus mūnere, manibus in caelum sublātīs, optimō hominum Parentī grātiās ēgit, quī, vel inter maximē terribilēs cāsūs, nostrae semper cōnsulit fēlīcitātī.
Tum vērō Crūsōeō suppetiit ignis quem alere* haud difficile fuit ; nec amplius causa erat cūr dē vītae salūte in dēsertā hāc īnsulā sollicitus esset.
Vēnātiō in posterum dīlāta est, quoniam placuit ūtilitātem statim ex igne capere, carnemque verū adhūc affīxam apparāre. Tum coquī ministeriō fūnctus* ignem movet carnemque sēdulō versat . . . Quam juvābat flammās micantēs tremulāsque intuērī ! Pretiōsissimum enim dīvīnī nūminis mūnus ignem ē caelō sibi dēmissum interpretātus, cum cōgitāret quantās inde perceptūrus esset ūtilitātēs, propter memoriam beneficiī saepius oculōs in caelum vertit.
Tum vērō hoc ūnum Rōbinson dēsīderābat, sāl scīlicet quō carnem condīret ; spērāvit autem sē prōcessū temporis id quoque commodī genus inventūrum. Nunc ergō satis illī fuit lītus petere ad aquam cocossae putāmine hauriendam ; quā quidem cum nihil melius adesset, carnem tunc irrigāvit.
Quantam vērō concēperit Crūsōeus noster laetitiam, cum prīmum ōrī suō frustum admōvit, is tandem sibi fingere potest quī per quattuor hebdomadēs continuās nihil cibōrum rīte parātōrum comēderit, omnemque iīs umquam vēscendī spem penitus āmīserit.
Summa erat Rōbinsōnī fēlīcitās ; sēnsit tamen id sibi maximum dēesse, hominem quōcum illam commūnicāret. Inest enim nōbīs aliquid ab ipsā nātūrā penitus īnsitum, ut nōn alia rēs hominem magis dēlectet quam sī cum homine versārī possit et colloquī. Nātūra quippe nihil sōlitārium amat, et sī suppetant omnium rērum quās ipsa dēsīderat abundantia et cōpia*, ēreptā hominis omnīnō aspiciendī potestāte, nēmō est tam ferreus quī id vītae genus sustinēre possit, cuique frūctum voluptātum omnium nōn auferat sōlitūdō. “ Heu ! ” ait ille cum gemitū ; “ Ō mē fēlīcem, sī mihi contingat societās ūnīus amīcī aut ūnīus hominis vel miserrimī cujus mūtuā in benevolentiā conquiēscam* ! Sī saltem adsit ūnum modo animal mānsuētum, canis aut fēlis, quod beneficiīs mihi dēvinciam ! nunc autem mihi vīvendum est prōrsus incomitātō atque ab omnī animantium societāte remōtō. ” Hīc lacrimīs genae maduērunt.
Quās inter querēlās oculīs forte in ōstium tuguriī conjectīs arāneam animadvertit, quae tēlam suam in angulō quōdam contexerat. Tantopere autem sociō inventō laetātus est, ut quālis esset minimē cūrāret ; juvābat intuērī quā arte tēlam ā mediō texere inciperet, ac deinde fīla immitteret alia in rēctum, alia in orbem, maculāsque*, paribus semper intervallīs, indissolūbilī nōdō annecteret, quae minōra animantia velutī rētibus implicāta tenērent. Itaque nōn dēsiit eī bis in diē muscās culicēsque* sufficere. Illa quoque in tantam cum hospite amīcitiam iniit, ut quotiēs Rōbinson tēlam tetigisset, illa, specū prōgrediēns, praedam ex erīlī manū acciperet.
Jam nox appropinquābat sōlque in undās immergī vidēbātur. Oriēns ex oppositā caelī parte Lūna radiōs in spēluncam fundēbat tantō Rōbinsōnis gaudiō ut ille aliquamdiū somnum capere nōn posset. Tandem obdormīvit, dum ignis, subjectā māteriā, lentē alitur.
Caput Septimum
Praeda ingēns — Deest rēs maximē necessāria — Vōta irrita — Ambulātiō — Natātiō — Rēs variae.
Crūsōeus, cum sōlis aestus in īnsulā interdiū esset fervidissimus, mātūtīnum imprīmīs aut vespertīnum tempus operī impendere solēbat. Itaque prīmō māne surrēxit, cumque ligna super focum reposuisset, dīmidiam cocossae nucem, quae dē hesternīs epulīs reliqua erat, comēdit. Quō factō, cum aliam lamae partem verū affīgere vellet, carnem, jam putrēscere, propter nimium calōrem, sēnsit. Carendum igitur hodiē fuit voluptāte quam ex edendā carne percēpisset.
Deinde umerīs pērā vēnātōriā cīnctīs, ad lītus sē contulit, ostreās collēctūrus. Ibi vērō prō ostreīs, quārum mīra paucitās erat, aliud alimentī genus Rōbinsōnī contigit invenīre, quod certē ūtilitāte ostreās vinceret ; animal cui tēctum ipsa composuit nātūra, quod sēcum quōcumque libuerit gestat, testūdinem nīmīrum ; tantāque illam magnitūdine quanta in hīs regiōnibus rārō reperītur ; quippe lībrārum ferē quīnquāgintā pondus aequābat.
Saepe ille carnem testūdinis et jūcundam esse et salūbrem audierat. Praedam igitur umerīs impositam lentē domum dēportat. Tum secūrī suā īnferiōrem partem conchae percutit repetītō ictū, dōnec frangerētur ; et sīc testūdine potītus, opīmam ejus partem assandam resecuit. Quam cum verū affīxisset, ut magnam famem explēre cupiēbat, vix exspectāre poterat dōnec rīte cocta esset.
Interim dum sedet assam versāns, sēcum reputat quid dē reliquā testūdine sit faciendum, nē putrēscat. Ad illam enim muriā condiendam* et patinā et sale carēbat. Quōmodo sē inde expediat ?
Sollicitō enim animō praevīdit ēgregiam illam testūdinem, quae sibi vel octo amplius diērum vīctum praebuisset*, posterō diē putridam fore ; neque tamen animum subiit quā ratiōne illam condīret. Ac subitō hoc eī cōnsilium in mentem vēnit. Superior testūdinis crusta clipeī similitūdinem aptissimē referēbat. “ Haec erit, ” (sīc ille sēcum), “ prō patinā. Unde autem salem petam ? Ō mē stultum ! ” ait, fronte simul percussā. “ Nōnne possum carnem aquā marīnā irrigāre, quae quidem idem praestābit ac sī sale esset condīta ? Optimē ! ēgregiē ! ” iterum iterumque exclāmat, atque laetātus verū celerius versat.
Et nunc carō rīte assa est. Cum ille ēsculentum quoddam ejus frustulum gustāsset, sīc sēcum nōn sine suspīriō locūtus est : “ āh ! sī modo fragmentum pānis vel minūtissimum mihi nunc contingat ! Quam stultus fuī, quī puer nōn intellēxerim quantum Deī ergā hominēs beneficium pānis sit ! Tunc temporis, ut satis mihi fieret, cibī lautiōrēs dapibus addendī erant. Ō utinam nunc mihi adesset fragmentum quodlibet pānis illīus quem tunc ad canem nostrum hortī cūstōdem prōjiciēbam ! Quam mē fēlīcem nunc praedicārem ! ”
Rōbinson igitur quam lautissimē posset epulātus est. Deinde, fervidissimō diēī tempore, paululum in strātō recubuit, ut sēcum meditārētur quodnam potissimum opus susciperet, cum remissō calōre licēret operam in aliquid cōnferre.
“ Quid nunc prius agam ? optimum erit ad vēnandōs aliquot lamās proficīscī. Quid autem prōderit tanta carnis cōpia ? ” Sīc sēcum reputantī in mentem incidit cōnsilium novum, cūnctīsque priōribus longē praestantius. Scīlicet animālia quaedam, sī posset, mānsuēfacere dēcrēvit quae sibi vīctum simul et societātem praestārent. Lamae autem cum jam mānsuētissimī nātūrā vidērentur, spērāvit fore ut facile nōnnūllōs ex iīs vīvōs exciperet. Statuit fūniculum ita aptāre ut esset prō laqueō, tum post arborem īnsidiārī, et lamae capitī, quī prīmus appropinquāret, laqueum injicere. Hāc mente fūnem satis crassum contorquet ; atque paucās post hōrās cūncta cōnfecta sunt. Tum identidem omnia expertus*, vīdit rēs bene successūrās esse.
Quoniam vērō locus ille quā lamae ad aquam dēvenīre solēbant satis remōtus erat, nec cōnstābat* num ūnōquōque vespere eō ventūrī essent, rē ad crāstinum diem dīlātā, interim cētera ad iter faciendum parāvit. Tum resectō testūdinis frustō quod et vespertīnae et crāstinae cēnae sufficeret, reliquam partem aquā marīnā irrigāvit.
Quō factō foveam mediocrem in solō fōdit, quae sibi ad tempus cellae vicem praestāret ; atque in eā concham testūdinis carne replētam condidit, ōstiō cellae intextīs rāmālibus* occlūsō.
Reliquum ā merīdiē tempus jūcundae ambulātiōnī impendit ut animum recreāret ; quam ob causam ad lītus maris sē contulit, unde suāvis aura spīrābat quā āeris aestus paululum temperābātur. Ibi dum sēcum spatiātur, valdē dēlectātus est aspectū maris tam immēnsī cujus plāna faciēs flūctibus sēsē invicem lēnī lāpsū pellentibus* vix crispābātur. Hīc animō affectus, oculōs in eam terrārum partem convertit in quā sita erat cāra sibi patria, cumque haec optimōrum parentum memoriam dēsīderiumque renovārent, nōnnūllae obortae sunt lacrimae.
Atque sīc obambulantī venit in mentem sibi ut corpus abluat ad squālōrem dētergendum. Vestem igitur dēposuit. Ut vērō stupuit aspectō indūsiō quod ūnicum habēbat ! Quoniam in regiōne tam calidā numquam illud exuerat, vix cernī poterat linteum albī colōris ōlim fuisse.
Prīmō igitur statuit sēdulō indūsium lavāre. Quō quidem ex arbore suspēnsō, ipse in aquam dēsiliit.
Cum autem puer natandī artem didicisset, placuit ex eō locō ubi in aquam dēscenderat natandō pervenīre ad tractum quendam terrās satis longō spatiō in mare prōcurrentem, quem nōndum adierat.
Illud quoque cōnsilium faustissimum fuit. Vīdit nīmīrum hunc terrae tractum aquīs subeuntibus* inundārī, recurrentibus vērō magnam cōpiam testūdinum ostreārumque in siccō dēstituī.
Maris ille locus quem circumnatāvit, adeō piscibus abundābat ut ferē manibus capī possent. Quod sī rēticulō īnstrūctus fuisset, multa facile cēpisset mīlia. Hōc autem adhūc carēbat. Cum tamen omnia suscepta eī hāctenus prōsperē cessissent, spērāvit fore ut aliquandō piscātōrium rēte sibi cōnficeret.
Hīs rēbus jūcundissimīs laetus Crūsōeus ex aquā ēmergit, cum hōram ferē integram natandō cōnsūmpsisset. Indūsium quoque āeris calor penitus siccāverat ; tum ille voluptāte linteī mundī induendī fruitur.
Cum vērō nunc cōnsuēvisset cūncta attentē meditārī, cōgitāvit hanc voluptātem nōn fore diuturnam, sī quidem hōc ūnicō indūsiō sibi nunc ūtendum esset, quō semel attrītō nūlla suppeteret ratiō quā aliud comparāret. Quae meditātus gaudiō simul et maerōre affectus est. Attamen animō mox cōnfirmātō, domum reversus est, cēnam sūmpsit, cumque Deum piē ōrāvisset, placidē sē in lectulō composuit.
Caput Octāvum
Lama mānsuēfacta — Pullī — Rēs variae.
Posterō diē Crūsōeus prīmā lūce surrēxit, atque ad vēnandum sēsē accīnxit. Assūmptīs igitur tūberibus sōlānōrum* assīs, idōneōque testūdinis frustō foliīs involūtō, secūrī īnstrūctus et laqueō quem prīdiē ad lamās irrētiendās cōnfēcerat, umbellamque manū tenēns, in viam sē contulit.
Summum jam māne erat. Cōnstituit igitur paululum ā rēctā viā dīgredī ut ex itinere aliās quoque īnsulae partēs explōrāret. Innumerās inter volucrēs quae arboribus īnsidēbant psittacōs mīrīs colōribus pictōs cōnspicit. Ut ille optābat ūnum ex iīs capere, quem mānsuētum atque socium sibi faceret ! Adultī vērō callidiōrēs erant quam quī caperentur ; pullōrum autem nīdum nusquam vīdit.
Cum autem collem quendam marī vīcīnum ascendisset, conjectīs inde oculīs inter rūpium hiātūs, aliquid cōnspexit quod placuit proprius cernere. Dēscendit igitur et magnō cum gaudiō animadvertit id esse . . . salem. Hāctenus quidem prō condīmentō adhibuerat aquam marīnam, quae tamen salis merī praestantiam nōn aequābat. Aquae enim marīnae sapor multum amāritūdinis habet. Temere* quoque ille putāverat carnem aquā marīnā condītam salūbrem atque incorruptam servārī posse, quippe quae* ubi mōtū caret nōn minus putrēscit quam aqua ē fluviīs aut fontibus hausta. Valdē igitur eī prōfuit sāl hīc repertus ; itaque ambās ille pērās eō complēvit, quod statim domum dēportāret.
Laetus deinde eum petiit locum ubi lamam sē exceptūrum spērābat. Recubuit sub arbore, et exspectābat quā hōrā solēbant trānsīre, atque intereā carne assā et tūberibus epulātus est ; quibus quidem, additō sale, sapor nunc longē jūcundior erat.
Sub fīnem prandiī, ecce lamās accurrentēs ē longinquō prōspicit. Cōnfestim īnsidiātus, exspectat dum appropinquent ; nōnnūllī jam praeterierant, sed longius quam ut caperentur. Ūna tandem ex illīs tam prope accessit ut collō laqueum injicere posset. Quae cum bālāre cōnārētur, Rōbinson, nē cēterōs dēterrēret, laqueum ita contrāxit ut vōx faucibus haerēret*. Tum eam celerius in dūmēta abreptam ē cōnspectū cēterōrum remōvit. Capta lama duōrum pullōrum māter erat. Quī quidem magnō Rōbinsōnis gaudiō mātris vestīgia secūtī, hominem minimē timēre vīsī sunt. Lēniter illōs Rōbinsōnī dēmulcentī manum lambunt quasi ōrārent ut mātrem dīmitteret.
Vōtī igitur compos, captīvam quamvīs reluctantem, omnī vī cōnīsus, sēcum abstrāxit, brevissimamque viam ingressus tandem fēlīciter domum revertitur.
Nunc ut hospitēs commodē exciperet coepit stabulum exstruere ātriō suō contiguum ; secūrī nempe lapideā tenerās arborēs excīdit, quās ita dēnsō ōrdine cōnseruit, ut parietem satis validum objicerent. Quam lamam nūper alligāverat arborī, fessa ea jam recubuerat ; pullī autem captīvī prope mātrem nesciī jacēbant, et lac ab ūberibus trahēbant.
Ō pergrātum Crūsōeō nostrō spectāculum ! Iterum atque iterum cōnstitit, cārissimum pecus intuēns, sēque ipsum beātum praedicāvit quod nunc animantēs quōsdam sociōs habēret. Jam sibi vīsus est vītam sine comitibus nōn amplius dēgere ; unde tantam voluptātem cēpit, ut vīribus novīs auctus brevī stabulum incohātum perficeret. Tum lamā cum pullīs ibi inclūsā, ōstium dēnsīs fruticibus saepsit.
Quantam nunc laetitiam expertus est ! Etenim praeter jūcundissimam illōrum animālium societātem multa alia maximaque commoda inde spērāvit. Neque hoc frūstrā. Poterat aliquandō discere quā arte ex eōrum lānā vestem sibi cōnficeret ; poterat eōrum lacte vēscī, atque būtȳrum cum cāseō inde parāre.
Paulum aberat ut fēlīcissimus esset, sed ūnum dēerat. Optābat enim ut intrā eundem parietem ipse habitāret cum grege, quem semper habēret ante oculōs, quotiēs domī commorārētur. Hoc diū multumque in animō versāvit. Cum tandem minimē labōris pigēret, statuit alteram domiciliī partem dīruere, novamque in majus exstruere, quā ātrium ipsum aliquantulum amplificārētur. Ut autem, dum esset in novā saepe serendā occupātus, tūtus ipse habitāret, prūdenter statuit veterem nōn prius ēvellere quam nova cōnfecta fuisset ; atque tanta fuit sēdulitās, tanta dīligentia, ut opere intrā paucōs diēs perfectō, grātā jam trium sodālium societāte gaudēret.
Lama etiam cum pullīs brevī ad Rōbinsōnem assuēvit. Domum enim redeuntī obviam subsultantēs veniēbant*, odōrantēs an forte quidquam cibī attulisset, manumque lambentēs, quasi grātiās āctūrī prō grāmine aut surculīs ab ipsō acceptīs.
Tum pullīs paulātim ā mātris lacte dēsuēfactīs, coepit ipse bis cottīdiē illam mulgēre ; vāsculōrum vicem eī praestābant putāmina cocossae, et lacte jam potītus modo dulcī, modo coāgulātō*, quamvīs sōlus nōn omnīnō īnfēlīx erat.
Cum arbor cocossae tot eī tantaque praebēret, illam propāgāre magnopere cupiit. Quōmodo autem hoc efficeret ? Audīverat ille quidem arboribus rāmulōs īnserī* posse ; numquam tamen hanc artem discendam cūrāverat. Tum saepius ita ingemuit : “ Ēheu ! quam levis fuī puer, quī omnibus ad doctrīnam adjūmentīs ūtī nōluerim ! Sī mihi melius cōnsuluissem, nōnne attendissem ad ea quae tum oculīs, tum auribus meīs subjiciēbantur ? Ō sī mihi repuerāscere licēret, quantā ego cūrā, ad omnia quae hominum sollertiā et labōre perficiuntur, animum adverterem ! ”
Illō igitur ut optātum fīnem assequerētur, nūllam aliam ratiōnem vīdit, quam sī ē nucibus nōnnūllās sereret. Hoc ergō facere cōnstituit, quamquam cibī adeō suāvis et rārī jactūram aegrē ferēbat. Nec multō post magnā cum laetitiā ērumpentia quaedam animadvertit sēmina, quae tepefacta vapōre mīrum in modum adolēvērunt.
Lama māter pullīque brevī eandem mānsuētūdinem induerant quam canēs nostrī solent. Hōs ad sē coepit adjungere, iīsque jūmentōrum locō commodē ūtī, quotiēs aliquid grave aut suprā vīrēs hominis vehendum erat.
Jam prīdem, cum esset in ōtiō, animadvertēbat quantae sibi foret ūtilitātī, sī artem corbium texendārum intellegeret. Puer autem ōlim adeō istam artem dēspexerat, ut nūllum umquam corbium opificem attentius cōnsīderāsset ; quō factum est, ut hujus artis, quamvīs facilis, aequē ac cēterārum artium, omnīnō rudis esset.
Cum autem in umbellā texendā satis fēlīx fuisset, subinde in posterum huic quoque artificiō ōtium impendit ; atque ūsū diuturnō sollertior factus, idōneam tandem corbem cōnfēcit ; et postquam duās ejusmodī texuit, jūnctās fūnibus lamae dorsō imposuit.
Caput Nōnum
Terrae mōtus — Mōns ignivomus — Lamae, vī aquārum abreptī — Spēlunca Rōbinsōnis dīruta.
Sequente nocte, Crūsōeus sēcūrus recumbēbat ; fidēlēs lamae ad pedēs dominī jacēbant ; lūna splendēbat dē caelō, āere pūrō tranquillōque ; omnia dēnique in rērum nātūrā altō silentiō tenēbantur. Jamque labōre diurnō fessus, dulcī fruēbātur somnō ; parentum vērō imāgō, quae crēbrō recursābat, ante oculōs somniantis obversābātur. Tum subitō terra īnsolitō tremuit mōtū, tantō fragōre mūgītūque tam horribilī, ut multae tempestātēs velut agmine factō ingruere revidērentur. Īnsequitur frequēns terrae mōtus, alius alium ; exoritur simul furēns procella, quā arborēs, quā ipsae dējiciuntur rūpēs, et mare cum fremitū aestuāns in īmīs sēdibus conturbātur. Dīxissēs cūncta inter sē proeliārī rērum prīmōrdia, atque ignem, āera, aquam, terram, in exitium ruere.
Rōbinson mortis metū correptus ē spēluncā in vestibulum prōsilit ; prōsilientemque exterritī lamae sequuntur. Vix inde aufūgerant, cum saxum in quō spēlunca erat prōlābitur. Ille, cui timor ālās addiderat, per ōstium vestibulī sē prōripuit, lamīs eum prope īnsequentibus.
Prīmum autem eam petiit montis vīcīnī partem quae in nūdam plānitiem excurrēbat*, nē arboribus ipse concidentibus obruerētur. Quō tendēns, subitō magnō cum terrōre ingentem hiātum in eā ipsā montis parte videt unde ērumpunt fūmus, flammae, favillae, lapidēs, cum cinere quasi liquentī cui lava nōmen. Vix etiam fugā mortī sē ēripuit ; quippe lava candēns, torrentis īnstar, ruēbat ; magna praetereā montis fragmenta hinc et inde disjiciēbantur.
Tum ad lītus prōcurrentem nova horrendaque rērum fōrma excipit. Turbō vehementissimus ab omnī caelī parte nimbōs collēgerat quasi aliōs aliīs impositōs, unde tam gravis aquae vīs subitō ruit, ut omnis regiō aquīs superfūsīs inundārētur.
Haec inter mala Rōbinson, quid fugiat, quid petat incertus, in arborem vix sē recipit ; miserī autem lamae undārum aestū abripiuntur. Ēheu ! quam graviter illōrum ejulātū animus ejus vulnerātur ! Quantopere vellet suō eōs perīculō servāre, nisi flūctuum impetū longius abreptī fuissent !
Saeviit terrae mōtus adhūc paululum ; tum repente omnia silent, ventī resīdunt, hiātus ignem ēvomere dēsinit, fragor sub pedibus cessat, caelō redit prīstina serēnitās, omnis etiam aqua brevī effluit.
Jam ex arbore in quam perfūgerat dēscendit ; sed animum cūrae obruerant. Spēlunca, quae sōla hūc ūsque tūtum ipsī refugium praebuerat, penitus dīruta vidēbātur. Lamae fidēlēs cārissimīque ante ipsīus oculōs undīs abstractī, omnia opera perierant ; quae in futūrum mōliēbātur cōnsilia* omnia perierant. Mōns quidem flammās ēvomere dēsierat, sed ex hiātū tardus fūmus āterque oriēbātur, unde metuendum erat nē ille montis ignivomī nātūram in posterum quoque retinēret.
Tum cūrīs et angōre cōnsūmptus, ex quā dēscenderat arbore ad eam sē reclīnāvit, et sōlāciī expers reliquam noctem dēgēbat.
Oritur diēs novus, lūx autem alma miserum Crūsōeum jamdūdum immōtum dēprehendit. Neque enim somnus dulcis oculōs eī clauserat ; neque animum subierat alia cōgitātiō praeter trīstem illam lūctuōsamque : “ Quid nunc dē mē fīet ? ”
Sē tandem corripit atque somniantī similis ad vastātum domicilium titubāns prōcēdit. Quantam vērō putātis fuisse ejus laetitiam cum haud procul ā vestibulō cārissimōs lamas salvōs incolumēsque obviam sibi prōsilientēs cōnspexit ! Initiō, suīs fidem oculīs vix habuit. Brevī autem sublāta est omnis dubitātiō ; illī enim accurrere, manum erīlem lambere, quantamque laetitiam ex ejus reditū caperent exsultandō et bālandō exprimere.
Tunc autem animus eī, hāctenus frāctus dējectusque, rūrsus ērēctus est. Lamas suōs intuētur, oculīsque in caelum sublātīs, lacrimās profundit. Tum amīcōs reducēs laetissimīs blanditiīs excipit, iīsque comitibus prōcēdit, certiōra dē domiciliō vīsūrus*.
Atque ibi multō minus damnī invēnit quam prīmō metū et animī abjectiōne veritus erat. Laquear, quod saxō cōnstābat, collāpsum erat, atque proximam terrae mōlem sēcum trāxerat : attamen omnia ista rūdera* ē spēluncā removērī posse vidēbantur, ita ut laxius ipse commodiusque habitāret.
Ad hoc accēdēbat aliquid ex quō intellegeret hoc sibi fēlīciter contigisse. Cum enim accūrātius locum īnspexisset ubi saxum illud dēpenderat, magnō cum stupōre cognōvit illud undique solō ita mollī innīxum* fuisse ut male haerēret. Vērī simillimum igitur erat mōlem hanc impendentem suō pondere brevī dēlāpsūram fuisse. Tunc subitō in genua prōstrātus grātiās Deō ēgit quod sīc iterum servātus fuisset, ac deinde alacriter ad opus sē contulit.
Caput Decimum
Crūsōeus domicilium reficit — Parat sibi alimenta in hiemem — Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa — Nectit rēte — Arcum et sagittās cōnficit.
Humum profectō harēnamque haud difficile erat subdūcere ; supererat autem ingēns saxum in duās partēs diffīsum, quibus movendīs ūnus homō impār vidēbātur. Cōnātus est Crūsōeus partem minōrem prōvolvere, sed frūstrā ; et nunc iterum omnī omissā spē, haesit inops cōnsiliī.
Recordātus est tandem sē puerum vīdisse, quotiēs operāriīs* aliquid magnī ponderis erat mōliendum, perticā eōs longā crassāque ūtī cujus extrēmam partem mōlī movendae subjicerent. Itaque ejus reī experīmentum facere properat. Perāctā vix hōrae parte dīmidiā, saxa quae vix quattuor hominēs jūnctīs vīribus movēre potuissent, ē spēluncā extracta sunt, et mox laetus admodum vīdit domicilium suum et lātius et tūtius quam anteā esse. Jam enim parietēs nōn minus quam laquear ipsum saxō cōnstābant, nec vel minimā quidem rīmā perspiciēbātur.
Tunc ad montem ignivomum, quī vapōrem ātrum ēmittere nōndum dēsierat, propius accēdere audet. Mīrātur ingentem saxōrum liquefactōrum cōpiam quae longē lātēque diffūsa necdum etiam refrīgerāta erant. Cum animadvertisset lavam ad eum locum efflūxisse in quō sōlāna crēscēbant magnopere timuit nē torrēns igneus tōtam istam regiōnem vastāsset. Itaque cum eō sē contulisset, magnō cum gaudiō cūncta bene sē habēre dēprehendit. Et continuō statuit variīs in partibus īnsulae suae sōlāna serere, nē quō cāsū sinistrō frūctum tam ēgregium āmitteret.
Interim cum mōns fūmum ēmittere dēsiisset, ad hiātum ipsum accēdere ausus est. Latera quoque et īmam partem ejus lāvā refrīgerātā opertam invēnit ; cumque nusquam vel minimum inde orīrī fūmum vidēret, nōn sine causā exīstimāvit ignem sub terrā penitus exstīnctum, neque in posterum sibi ejusmodī ēruptiōnem esse extimēscendam. Quā spē cōnfirmātus, ad alimenta in hiemem colligenda animum convertit. Hōc mōtus cōnsiliō, octo lamās subinde eōdem modō cēpit quō priōrēs. Istōs omnēs mactāvit, exceptō hircō, quem socium tribus suīs lamīs jam cicuribus adjūnxit, maximamque carnis partem suprā focum suspendit, quae fūmō siccārētur.
Jam igitur cōpiam haud modicam carnis sibi parāverat. Nihilōminus tamen veritus est nē sub fīnem hiemis, sī forte asperior futūra esset aut longior, inopiā cibōrum opprimerētur. Itaque nōnnūllōs etiam lamās capere voluit. Illī vērō īnsidiīs hominis cognitīs cavēre sibi didicerant. Novīs igitur ūtendum erat artibus quibus illōs exciperet. Neque hoc eī nōn successit ; tanta ingeniī hūmānī vīs esse solet ad rēs necessāriās sibi comparandās ! Animadverterat nīmīrum lamās, quotiēs eum ad fontem cōnspexissent, semper celerrimē per collem quendam ad arbusta properāre. Hujus collis pars altera erat dūmētīs cīncta, altera autem praerupta duārum ferē ulnārum altitūdine, unde lamae saltū sē dējicere solēbant.
Statuit igitur fossam altam eō locō cavāre in quā lamae dēsuper prōsilientēs caperentur. Labōre indēfessō intrā paucōs diēs novum hoc opus cōnfectum est. Tum fossam virgultīs tēxit. Posterō autem diē magnopere laetātus est, cum duo ejus generis animālia in eam dēsiliisse animadvertisset. Quibus captīs, tantam habuit carnis cōpiam, quanta per hiemem quamvīs longam abundanter sufficeret. Tum ut hiemem jam īnstantem cavēret, fēnum lamīs parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda, sōlānōrum tūbera effodienda, eādemque in cellā condenda erant. Ē fēnō, cujus magnam cōpiam collēgerat, acervum strūxit, quālem agricolae nostrī struere solent. Quotiēs vērō fēnum addēbat, illud ita pedibus impressīs conculcābat ut haud facile pluvia posset interluī. Īnsuper ut magis etiam imbribus dēfenderētur, tēctum ex harundinibus cōnfēcit, haud īnfirmius iīs quae culmō* apud nōs teguntur. Diēs proximōs ligna ārida colligendō impendit. Tum tūbera sōlānōrum effōdit, nec parvam eōrum parāvit cōpiam. Quibus in cellā conditīs, dēcussit quoque omnia māla citrea quae mātūra erant ; jamque vīctum suum minus cūrābat. Hiems vērō, exāctō jam mēnse octōbrī, nōndum vēnerat. Immō potius continuīs imbribus ita pluēbat ut āēr in aquam mūtātus vidērētur. Nec satis liquēbat quaenam hujus reī causa esset. Quīndecim diēs praeterierant, ex quō nōn longius domiciliō suō prōgressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi lamīsque peteret. Reliquum tempus omne velutī captīvō hominī dēgendum fuit.
Ēheu ! quam tardē tempus nunc eī trahī vīsum est, nihil agentī, hominī sōlitāriō ! Nunc perspexit quam vēra essent quae saepius magistrī ōlim praecēpissent : eās opēs esse parandās quae ūnā cum naufragō possent ēnatāre.
“ Ō mē in pueritiā stultum, ” sīc enim dīcit, “ quī scrībere aut legere tam molestum, ōtiārī vērō jūcundum exīstimārem ! Ō utinam quās ōlim aspernātus sum doctrīnās memoriā jam tenērem ! Ex illīs enim id nunc dēprōmerem quod esset nōn sōlum vītae oblectātiō, sed etiam levāmentum miseriārum. ”
Cujus ōtiī pertaesum necessitās coēgit ut variās rēs gerendās susciperet quās numquam anteā temptāverat. Jam diū cōnsilium ōllae aut lampadis fabricandae animō agitābat, quibus quidem auctus, in meliōrī sānē condiciōne versārētur. Itaque, quamquam pluēbat, terram argillāceam studiōsē conquīsīvit, opusque orsus est.
Quod quidem certē nōn statim eī ex vōtō cessit. Iterum iterumque temptandum erat, et diēs nōnnūllōs grātō in labōre trānsigēbat, dōnec tandem ōllam fictilem cum lampade absolvisset. Quās nōn procul ab igne collocāvit ut paulātim ārefierent*. Tum aliās etiam ōllās, cācabōs catīnōsque* variā fōrmā variāque magnitūdine fingere īnstituit ; atque ut ille plūrimum operae in hīs artibus posuit, ita maximam sollertiam adsecūtus est.
Magnum opus fuit ac difficile fictilia vāsa vitrō ita incrustāre nē liquōre madefierent. Sed cum nihil intentātum, nihil inexpertum relinqueret, vīcit patientia.
Intereā pluere nōn dēsiit. Quamobrem necesse eī fuit varia fingere opera nē miserē taediō cōnficerētur. Proximē autem operam nectendō rētī piscātōriō nāvat*. Jam anteā nōn parvam cōpiam fūniculōrum nunc valdē opportūnam contorserat. Cum enim ōtiō abundāret et patientissimus labōris rem deciēs et amplius male inceptam retractāret*, invēnit tandem quā arte nōdōs faceret.
Tum vēnit eī in mentem temptāre ut arcum et sagittās cōnficeret. Quantō studiō animus flagrāvit, cum haec sēcum agitāns multa recēnsēret commoda quae inde esset perceptūrus ! scīlicet lamās interficere, avēs dējicere, et quod erat potissimum, sē ipsum in domiciliō dēfendere posset. Itaque tanta eum incessit cupīdō arcūs perficiendī ut pluviam cadentem parum cūrāns, ad conquīrendum lignum prōcurrerit. Cui tamen cōnsiliō cum quodlibet lignum aptum nōn exīstimāret, ejusmodī quaesīvit quod dūrum idem ac lentum esset, ut et facile flecterētur et in prīstinam ferē fōrmam redīret.
Tāle ergō lignum inventum atque dēcīsum domum dēportat, cōnfestimque opus aggreditur. Tum vērō cultrīs egentī quanta vīsa est inopia ! Quamquam iterum iterumque secābat, vix tantum prōfēcit quantum nōs cultrīs chalybeīs īnstrūctī ūnō ictū prōficimus. Ab ortū quidem ūsque ad occāsum diēī operī intentus erat, sed necesse fuit ut octo diēs integrōs huic labōrī impenderet. Valdē tandem laetātus est, cum arcum nōnō diē perfectum vidēret ; neque tunc praeter nervum et sagittās quidquam dēsīderābat. Cum vērō fūnem quam firmissimum contorsisset, ad sagittās fabricandās sē accīnxit.
Jam sī ferrum habuisset quod sagittīs praefīgeret*, quantī, quaesō, hoc aestimāsset ! Frūstrā autem in vōtīs illud habuit. Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit sē audiisse hominēs ferōs ossibus magnōrum piscium aut silicibus acūtīs ūtī ad sagittās hastāsque acuendās. Prōtinus illōs statuit imitārī. Cōnsilium quoque iniit hastae cōnficiendae. Quōrum utrumque statim aggressus, ad lītus accurrit, ibique ossa piscium lapidēsque aptissimōs invenit. Tum perticam longam et rēctam amputat hastae vice fūnctūram, pluviāque madidus domum revertitur. Intrā paucōs diēs et hasta et sagittae cōnfectae sunt. Tum hastam praefīgit lapide praeacūtō, ac deinde sagittās, hinc ossibus piscium rōbustīs, inde pennīs ad extrēmam partem additīs, ālitēs* facit. Quō factō placuit arcūs experīmentum facere. Quī quidem, quamquam multa dēerant, quod ferreīs īnstrūmentīs nōn fuerat īnstrūctus, attamen satis idōneus vīsus est dējiciendīs avibus minōribusque aliīs animālibus. Neque dubitāvit fore ut hominem ferum nūdumque, sī quidem satis appropinquāsset, eō graviter esset vulnerātūrus.
Attamen pluvia nōndum cessāverat, sed duōbus tandem perāctīs mēnsibus caelum coepit nitēscere. Nunc Rōbinson hiemem adventāre putāvit, cum jam contrā hiems exācta* esset. Vix suīs ille oculīs fidem habuit, cum almā vēris vī nova grāmina, novōs flōrēs, novōs surculōs ēmergentēs cerneret. Etsī causam nōn intellegēbat, rēs tamen ante oculōs erat. “ Hoc profectō, ” ita sē ipse alloquitur, “ mē in posterum monēbit nē quid rejiciam, cujus ratiōnem animō perspicere nequeam. ”
Caput Ūndecimum
Summae Rōbinsōnis miseriae — Ab īnsectīs īnfēstātur — Vestēs ex pellibus sibi cōnficit — Incidit in gravem morbum.
Attamen multum aberat ut Crūsōeus omnia habēret quae ad vīctum cultumque vītae requīruntur. Omnēs eī vestēs ūsū diuturnō contrītae diffluēbant*, nec satis vidēbat quōnam modō novās cōnfectūrus esset. Cui quidem tum nōn contrā frīgoris vim vestibus opus erat sed ut sēsē ab īnsectīs dēfenderet, quibus īnsula abundābat et quōrum morsibus excruciābātur, tumidīs ferē semper manibus genīsque. Quantī porrō dolōrēs eum manēbant, vestibus omnīnō lacerātīs ! Neque multum aberat ut haec paterētur.
Ad hanc calamitātem accēdēbat quod parentum societātisque hūmānae dēsīderiō animus ejus saepe angerētur. Quam ob rem nōn rārō ingemuit, cum ē lītore oculīs madidīs et languentibus ōceanum circumspectāret immēnsum, neque aliud praeter aquam, praeter caelum, cōnspiceret. Quotiēs animus eī dubiā spē pendēbat, ē longinquō prōspicientī nūbēculam ex aequore quasi ēmergentem, quam sibi cōgitātiōne nāvem mālīs vēlīsque īnstrūctam fingēbat ! Caecā nōndum cupīdine dēceptus, quantō lūctū, quantā animī aegritūdine oppressus, domum revertēbātur !
Veritus autem nē qua nāvis īnsulam praeterveherētur aut etiam apud eam ipsō absente, ancorās jacēret, in tumulō quōdam ēminentī signum ērigere statuit, quō adpellentibus suam calamitātem indicāret. Stābat prō signō tignum* ex quō tunica, ut erat omnīnō attrīta, suspenderat ; verba quoque pālō īnscrībere voluit quibus miseram suam condiciōnem apertius significāret. Quā vērō ratiōne ? Nūllum quidem illī cōnsilium, nisi ut litterās cultrō lapideō īnsculperet ; quānam autem linguā ?
Sī enim Gallicum vel Anglicum sermōnem ūsurpāsset, fierī poterat ut nāvis Germānica, aut Hispāna, aut Lūsitāna adpelleret, in quibus nēmō nāvigantium significātiōnem verbōrum intellēctūrus esset. Forte nōnnūllās vōcēs* Latīnās recordātus est quibus vōtum suum exprimeret.
Linguae enim Latīnae nūlla erat Eurōpaeānōrum gēns omnīnō ignāra, et plērīque eōrum quī līberāliter īnstitūtī sunt aliquantulum certē intellegunt. Proptereā spērāvit fore ut in quālibet nāvī quae eō dēferrētur ūnus saltem reperīrētur īnscrīptiōnis istīus interpres. Hīs verbīs cōnstābat : —
Ferte opem miserō Crūsōeō
Sīc illī nōnnihil prōfuit verba aliquot Latīna meminisse.
Jam inopiā calceōrum et tībiālium* maximē labōrāvit. Quibus scīlicet sēnsim omnīnō dīlacerātīs, muscae nūdōs pedēs stimulīs fodiēbant. Quotiēs sedēbat meditātus quōmodo corpus tegeret ! sed frūstrā. Carēbat enim et īnstrūmentīs simul et arte quibus fīnem assequī posset. Tandem pellibus lamārum quōs mactāverat facillimē vestīrī posse sē exīstimāvit. At istae crūdae rigidaeque erant, neque umquam ille cūrāverat quā arte in parandīs pellibus crūdīs coriāriī ūtī solent. In quā sī versātus esset, nec acū, nec fīlīs īnstrūctus erat, quōrum ope ē coriīs vestīmentum sibi cōnsueret.
Cēterum necessitās, omnī arte et doctrīnā efficācior, eum admonuit quōmodo inopiae suae medērētur. Pellibus igitur sūmptīs, cultrō siliceō, nōn sine magnō labōre, calceōs prīmum, tum tībiālia quoque secuit. Quae cum cōnsuere nōn posset, incīsīs forāminibus fīla trājēcit* quibus ea circā tībiās religāret.
Ex aliō quōdam coriō curvō rigidōque lārvam cōnfēcit quam duōbus perfōdit forāminibus per quae aciēs oculōrum penetrāret, tertiumque quō spīritum ōre dūceret.
Statuit ā labōre omnīnō nōn dēsistere, dōnec tandem tunicam brācāsque* ē pellibus lamārum perfēcisset ; et certē rēs erat maximē operōsa ; quid autem est quod sine labōre hominēs assequī possint ? Nihil vērō tam arduum quod nōn expugnet pertināx labor. Illī quoque rēs ex vōtō cessit ; id quod eum tantā affēcit laetitiā quanta verbīs exprimī nōn posset.
Jam Rōbinsōnī habitus vestītusque vērē mīrificī fuērunt. Ā capite ad calcem pellibus villōsīs horridus ; gladiī locō, secūrī lapideā cīnctus ; gerēbat umerīs pēram vēnātōriam, arcumque cum fasciculō sagittārum ; dextrā hastam ipsō longiōrem, sinistrā umbellam textam vīminibus atque foliīs cocossae obsitam* ; prō pilleō dēnique corbem praeacūtam et pellibus saetōsīs tēctam. Cōgitāte, quaesō, quālis aspectus hominis fuerit. Rīsum ipse nōn tenuit, cum suum lymphārum in speculō simulācrum aspexisset.
Haec inter cāsū quōdam impedītus est quem jam diū metuēbat ; in morbum incidit.
Ac prīmō stomachī capitisque dolōribus affectum, et omnibus membrīs fatīgātum sē sēnsit, summōque dēmum animī angōre et dēbilitāte oppressus in terram collābitur. Vōcis expers atque sēnsūs, oculōs in caelum dēfīgit. “ Alme Deus ! miserēre meī ! ” Haec sōla subinde magnō cum gemitū ēloquī poterat.
Neque tamen diū cūrīs cōnsūmptus quiēscere potuit. Cum quidquid vīrium supererat collēgisset, ea quae ad cūram suī maxima necessāria essent prope strātum pōnit, ut, sī propter vim morbī surgere nōn posset, habēret tamen quō paululum sublevārētur ; sed vix valuit nōnnūllās cocossae conchās aquae plēnās indūcere, quās jūxtā strātum collocāvit. Tum aliquot tūbera trīta et quattuor māla citrea, quae reliqua habēbat, addidit : quō factō, exhaustīs vīribus in lectō recubuit ; ac brevī febrī correptus est. Quamquam pellibus lamārum sē tōtum tēxerat, ā frīgore tamen sē dēfendere nōn potuit. Quō frīgore duās ferē hōrās cohorruit. Tum aestus tam vehemēns īnsequitur ut vīscera penitus ūrantur. Pectus crēbrō concutitur pulsū, sīcut solet celerrimō cursū anhēlantibus. Tanta autem ejus imbēcillitās fuit, ut vix concham aquā replētam labrīs admovēre posset. Jamque nox oborta erat. Quā quidem nocte trīstiōrem nūllam umquam ille dēgerat.
Frīgore vicissim contremuit et ārsit calōre, acerbissimō continuōque capitis dolōre cruciātus ; neque somnō recreātus est. Quibus malīs adeō frangēbatur, ut proximō māne vix posset rēptāre ad ligna alendō ignī necessāria.
Ad vesperem morbus ingravēscit. Iterum ignī corpus aegrum admovēre cōnantem vīrēs dēficiunt. Itaque nunc spēs omnis salūtis abjicienda fuit, et in eō sēnsit sē esse ut morerētur.
Nox haec illī similis fuit ; ignis īnsuper exstīnctus est ; aqua in conchīs coepit putrēscere ; Crūsōeō adeō vīrēs dēficiunt, ut vix sē in lectō commovēre valeat. Mortem quoque appropinquantem sentīre sibi vīsus, tantam inde laetitiam cēpit, ut eā ipsā cōnfirmātus, piīs precibus sē rīte parāret ad iter illud ineundum unde negant quemquam redīre*.
Deum peccātōrum veniam supplex rogāvit ; quō factō grātiās eī ēgit prō beneficiīs in sē per tōtam vītam indignum collātīs, imprīmīs autem prō calamitātibus quibus ipsum castīgāvisset ; postrēmō parentibus suīs miserīs sōlācium atque fēlīcitātem precātur ; tum animum immortālem Aeternō Patrī commendāvit ; et postquam sē composuit mortem exspectābat.
Quae quidem vīsa est gradum corripere* ; angōribus enim ingravēscentibus pectus anhēlāre atque suffōcārī coepit. Optātum tempus tandem vidētur advēnisse. Vehementissimō angōre compressus jam nōn spīrat ; tum capite reclīnātō, paene exanimātus et in lectulō resupīnus porrigitur.
Caput Duodecimum
Convalēscit ex morbō — Maximī lūctūs — Parva gaudia — Psittacus.
Attamen spīritum facilius trahere coeperat ; tum sublātīs paulātim oculīs circumspexit, satis incertus animusne suus ē corpore migrāsset, necne. Jam vērō minimē dubium erat quīn vīveret. Neque tamen ergō gaudēbat ; mortem enim in istō rērum articulō vītā potiōrem habuisset. Magnā quoque īnfirmitāte oppressum sē sēnsit, dolōris tamen expertem. Cum enim anteā aestū ārdentī flagrāsset, nunc sūdor plūrimus salūbrisque per omnēs artūs mānābat. Atque nē interclūderētur*, pellibus additīs sē tēxit, et sīc post dīmidiam circiter hōrae partem magnopere allevārī sibi vīsus est. Jam vērō sitī exārsit vehementissimā, cui explendae cum idōnea nōn esset aqua putrēdine corrupta, opportūnē mālōrum citreōrum meminit. Adeō autem īnfirmus erat, ut ūnum labrīs aegrē admovēret ; cujus tamen sūcō ēgregiē refectus, sūdōre continuō effluente, dulcī somnō sōpītus neque nisi sōle oriente experrēctus est.
Tunc vērō vīs morbī omnīnō laxāta erat, neque, praeter īnfirmitātem vīrium, quidquam malī superfuit ; cibum quoque appetere coepit, bulbumque sōlānī frīxum* comēdit, īnstillātō mālī citreī sūcō quō sapōrem ejus jūcundiōrem efficeret et palātō refrīgerandō aptiōrem.
Lamārum suōrum cūram, quamdiū aegrōtus jacēbat, penitus dēposuerat. Nunc autem valdē commōtus est, cum eōs ad pedēs suōs vidēret jacentēs, oculīs in sē dēfīxīs, quasi ipsum interrogārent num melius valēret. Est autem illud animālium genus ā nātūrā ita comparātum, ut camēlōrum īnstar, plūrimōs diēs sine pōtū dēgere possint. Aliōquī male cum iīs āctum fuisset. Per diēs enim duōs aquam nōn biberant, necdum etiam Rōbinson, prae corporis imbēcillitāte, surgere aquamque iīs ministrāre potuit.
Cum lama māter ad eum satis appropinquāsset ut hanc posset attingere, tum levātō corpore in cubitum, dextrā eam mulsit, ex cujus tepidī lactis haustū plūrimum accēpit levāminis. Quō factō rūrsus dormiēbat ūsque ad sōlis occāsum. Nunc autem cibī major fuit appetītus. Itaque nōnnūlla sōlānōrum tūbera sūcō mālī citreī aspersa comēdit, ac dēnuō somnus eum complexus est.
Quae quiēs dulcissima, ut in corpore nātūrā rōbustō, tantopere ad vīrēs ejus reficiendās valuit, ut proximō māne surgere, et pedetemptim prōgredī audēret.
Ē spēluncā in vestibulum titubāns prōrēpit. Ibi sōlis orientis radiī, inter frondēs vīcīnārum arborum nitentēs, jūcundō eum calōre recreant. Sibi recēns esse nātus vidētur ; Deō, vītae fontī aeternō, grātiās agit quod sibi dēnuō intuērī liceat sīdus illud pulcherrimum mīrandaque summī rērum Conditōris opera. Nunc aspicit caeruleī caelī immēnsitātēs, nunc recentem et amoenam arborum frūticumque rōre madentium* viriditātem, nunc lamās fidēlēs quī circumstantēs dominō blandīrī et laetitiam videntur indicāre.
Mox autem faventibus āere pūrō et aquā frīgidā lacte temperātā, necnōn placidā mentis serēnitāte, penitus convaluit. Brevī quoque vīribus recuperātīs, ad opera īnstitūta sē rettulit.
Hoc ūnum tunc eī molestum fuit quod ignis exstīnctus esset. Vērumtamen magnā cum animī moderātiōne hunc cāsum tulit, nec spem omnīnō āmīsit, quippe quī nunc expertus foret nihil esse cūr adversus hiemis inclēmentiam sibi jam cavēret ; atque etsī ab ineunte aetāte carne vēscī cōnsuēverat, spērāvit tamen fore ut eā carēre sōlīsque frūctibus et lacte lamārum vītam sustentāre posset.
Quid nunc suscipiat, cōnfectīs omnibus quae manibus sine ūllīus īnstrūmentī auxiliō cōnficī possent ? Nihil ergō sibi superesse putāvit, nisi ut in ōtiō et somnō vītam cōnsūmeret. Quā quidem condiciōne miseriōrem sibi fingere nūllam potuit. Jam enim tantopere labōrī assuētus erat ut vītam intolerābilem exīstimāret, quotiēs ūtilī operae vacāre nōn licēret* ; itaque diū multumque sēcum reputābat quemnam labōrem nunc capesseret, ut fugeret ōtium. Invēnit tandem in quō operam suam collocāret.
Diū noctūque animō versāverat cōnsilium nāviculae cōnficiendae, cujus ope temptāret ut in societātem hominum redīret, atque sē ab eā sōlitūdine eximeret quam graviōrem erat expertus ex quō ignis ūsum āmīserat. Nec temere* terram Americānam haud procul abesse augurābātur. Statuit autem, sī modo scaphulam sibi parāre posset, sprētīs omnibus perīculīs, continentem petere. Cum tōtum sē huic cōnsiliō trādidisset, prōcurrit aliquandō ad ēligendam arborem cujus truncus in fōrmam cymbae cavārētur. Hāc mente loca nōnnūlla perlūstrāns quae nōndum invīserat, varia ignōtārum plantārum genera dētēxit, in quibus cōnstituit experīmenta facere ut intellegeret an iīs quoque vēscī posset. Inter aliōs fruticēs nōnnūllōs invēnit frūmentī Indicī.
Mīrātus ille spīcārum magnitūdinem in quibus suprā ducenta grāna dēnsō ōrdine strūcta erant, nōn dubitāvit quīn pānis ex iīs cōnficī posset. Quōmodo autem grāna molitūrus erat ? quōmodo farīnam furfure* pūrgātūrus ? quōmodo tandem pānem inde coctūrus, cum carēret igne ? Nihilōminus tamen aliquot spīcās inde sēcum abstulit, quārum grāna sereret : “ Quidnī, ” sīc ait ille sēcum, “ fierī possit ut ex iīs aliquam ōlim ūtilitātem percipiam ? ”
Posteā vērō repperit arborem quoque frūgiferam in quam anteā nōn inciderat. Capsulās crassās ab arbore pendentēs vīdit, quārum ūnam cum cōnfrēgisset, sexāgintā circiter fabās invēnit. Quamvīs sapōrem jūcundum in iīs nōn cognōsceret, attamen ūnam ex iīs, quae sibi mātūrior vīsa est, pērae suae commīsit. Erant fabae cacaoticae, ē quibus pōtus cacaoticus parātur.
Tandem arborem ingentem sibi prōrsus ignōtam invēnit, cujus frūctūs nucēs cocossae magnitūdine aequābant. Quī cum putāmina nūlla habērent, sapōrem vērō jūcundissimum, tōtī comedī poterant. Arbor ipsa multum dissimilis cocossae erat. Neque enim huic, sīcut cocossae, truncus ērēctus, neque in corōnam magnōrum foliōrum superne* dēsinit. Posteā comperit arborem eam esse quam pāniferam appellāmus, proptereā quod frūctūs ejus vel crūdī, vel comminūtī atque depsendō* subāctī, barbarīs hominibus vicem pānis praestant.
Inter redeundum, quod jam diū optābat, nīdum psittacī invēnit. Tum circumspiciēns quā parte facillimē locum invādat, pede suspēnsō accēdit. Vigilābat in sēde extrā nīdum prōminente māter pullīs incubāns, et ad aspectum inūsitātae fōrmae aliquid malī suspicāta, aciem oculōrum arrigēbat ad perīculum. Retractīs virgultīs Rōbinson per dēnsissimās frondēs cōnscendit. Sed quō proprius accēdit strepitus foliōrum, eō magis mātris crēscēbat sollicitūdō. Ac dēmum homō adest, manumque nīdō injicit. Āvolat māter, āvolant adultī jam validiōrēs ; ūnus cēterīs tardior in manibus haeret ; Crūsōeus domum properat, hilarior quam sī thēsaurum aurī nactus esset. Tum redux quam sollertissimē potest caveam concinnat, in quā hospitem novum collocet. Quā quidem jūxtā strātum suum positā, tam laetus recubuit quam quī novum sibi amīcum comparāvit.
Caput Tredecimum
Multus labor in excavandā scaphā — Crūsōeī cōnstantia — Quōmodo diem inter variās occupātiōnēs distribuit — In bellicīs artibus sē exercet.
Nūllum umquam negōtium tam molestum tamque diuturnum suscēperat, quam cum cymbam fabricāre adortus est. Multī aliī animum abjēcissent, ē manibus secūris brevī excidisset, et tāle susceptum vīsum fuisset, sīn minus stultum, at saltem ejusmodī quod fierī nūllō modō posset. Rōbinson autem hanc lēgem sibi fēcerat ut nūllīs labōribus ab ūllō umquam inceptō dēterrērētur. Itaque hoc etiam summā animī cōnstantiā persecūtus est ; et sī illud multō plūs et temporis et cūrae postulāsset, eī in mentem nōn vēnisset ā prōpositō recēdere. Jam satis intellēxit illī opus plūribus annīs esse ; diēs igitur ita dīvidere dēcrēvit, ut cuilibet hōrae suus labor attribuerētur. Experientiā enim Crūsōeus ēdoctus erat nihil majōrī ad industriam prōmovendam adjūmentō esse, quam sī certō ōrdine inter singulās diēī hōrās labor aptē dispertiātur. Hōc enim modō augentur temporis mōmenta quae suō quaeque ūsū distinguuntur.
Itaque oriente sōle surgere cōnsuēverat et ad fontem sē cōnferre, ut caput, manūs, pectus, pedēsque ablueret. Deinde domum reversus vestēs induēbat. Quō factō, collem spēluncae imminentem cōnscendere, unde longē lātēque circumspicere posset, atque ibi in genua prōstrātus precēs mātūtīnās fundere, Deumque ōrāre prō cārissimīs parentibus quōrum, etsī eōs dēseruerat, numquam oblītus est. Tum lamās mulgēre quārum gregem nōn ita contemnendum* paulātim ēducāverat. Deinde aliquam lactis partem haurīre. Quibus perāctīs prīma diēī hōra efflūxerat.
Ita omnibus rēbus īnstrūctus quae sīve ad tūtēlam suī, seu ad labōrem pertinērent, ībat tum ad lītus, sī mare recēderet ostreās in prandium collēctūrus, tum ad arborem ex quā nāvem fabricāre statuerat.
Sub hōram quīntam, cum diēī fervidissimum tempus esset, labōrem intermittēbat. Tum lītus repetēbat, aut ostreās conquīsītūrus, sī modo māne nōn invēnisset, aut corpus lōtūrus, quod bis cottīdiē facere in mōrem eī vēnerat.
Deinde iterum lamās mulgēre, cāseōs ex lacte coāgulātō premere*, prandiumque mediocre īnstruere quod ferē lacte, et cāseō recentī, nōnnūllīs ostreīs, cum dīmidiā nuce cōnstābat. Nec illī querendī locus* erat cum in fervidīs istīs regiōnibus cibōrum appetītus multō minor sibi quam sub caelō frīgidiōrī esset. Attamen solitus ā puerō carnem edere, illam tundendō ēmollīre dēnuō cōnātus est, ut aviditātem explēret ; sed frūstrā. Inter prandendum cum psittacō suō cōnfābulārī solēbat, quem nōnnūlla verba ēloquī docuerat. Scīlicet audiēbat discipulus et reddēbat sonōs, in vicem reticēns ut quī mente verba agitāret. Hunc quoque assuēfēcerat sē vocantem audīre et euntem sequī.
Post prandium, hōram quiētī sub umbrā aut in spēluncā dabat, stante ad latus psittacō et lamīs circā dominum recubantibus. Tum ille interdum sedēns, animālia ista, in quae dēfīxōs tenēbat oculōs, alloquēbātur, verba sua intellegī ratus ; adeō ille gestiēbat cum quōlibet animante* mentis cōgitātiōnēs sēnsūsque commūnicāre, ut saepius oblīvīscerētur sē cum animālibus ratiōnis expertibus sermōnem habēre. Quotiēs autem psittacus vōcem distīnctē ēmittēbat, tantum erat dominō gaudium, ut hūmānam vōcem audīre sibi vidērētur, atque īnsulae, lamārum, psittacīque oblītus, sē inter hominēs versārī sibi cōgitātiōne fingeret. Sed cum brevī ēvānēsceret error ille blandissimus, tum ad memoriam sōlitūdinis revolūtus, hōc modō ingemīscēbat : “ miserum Crūsōeum ! ”
Sub hōram ā merīdiē secundam ad arborem reversus, rūrsus magnō operī īnstābat. Quō in labōre dūrissimō cottīdiē duās hōrās cōnsūmere sibi praecēperat ; quibus perāctīs redībat ad lītus, cum ad corpus dēnuō abluendum, tum ad ostreās conquīrendās. Reliquam diem variīs operibus in hortīs impendēbat ; nunc trīticum* aut sōlāna serere, spērāns fore ut ōlim, igne recuperātō, commodīs suīs et ūtilitātī servīrent ; nunc tenerās stirpēs īnsertās* irrigāre ; nunc saepēs serere quibus hortum clauderet ; nunc arborēs circumcīdere*, rāmōsque flectere quī sibi umbram hospitālem ministrārent.
Sub hōram diēī duodecimam, sī modo nihil majōris mōmentī agendum superesset, sēsē in bellicīs artibus exercēre, arcum tendere, sagittās ēmittere, ut, sī quandō incideret in barbarum hominem aut ferum animal, satis sē dēfenderet. Quārum quidem artium tantam paulātim perītiam adeptus est, ut rārō, quamvīs longō interpositō intervāllō, ā scopō*, nummī magnitūdinem aequante, aberrāret. Vesperāscente caelō, lamās tertium mulgēre, et stēllīs aut lūnā lūcentibus, parcē cēnāre.
Caput Decimum Quārtum
Rōbinson īnsulam peragrat — Vestīgia hominum reperit — Summus terror — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs — Quod territō et fugientī accidit.
Crūsōeus assiduam per trēs annōs nāvī cōnficiendae operam dederat, truncō vix dīmidiā quidem parte excīsō. Incertum quoque vidēbātur an illud, etsī eādem assiduitāte operī īnstāret, trium aut quattuor annōrum spatiō perfectūrus esset ; nec tamen in suō studiō atque opere cessāvit ; quid enim aliud susciperet ? neque vērō illī placuit neque licuit ōtiōsō esse.
Forte tandem in mentem eī vēnit sē, quamquam jam diū in īnsulā istā habitābat, nōn nisi minimam partem adhūc explōrāsse. Timōrem istum quō impedītus īnsulam tōtam nōndum peragrārat objēcit sibi* ut animī vitium. “ Forsan, ” ita sēcum locūtus est, “ sī minus ego timidus fuissem, multa invēnissem quae nunc mihi maximae ūtilitātī essent. ”
Quae quidem cōgitātiō animum impulit ut īlicō statueret proximō māne in viam sē cōnferre ; eōque ipsō diē omnia ad iter faciendum parāvit.
Postrīdiē, ortō sōle, ūnō ē lamīs diērum quattuor vīctū onerātō, armīs ipse indūtus fīdentī animō viam ingressus est. Cōnstituit, quantum fierī posset, lītus sequī, neque silvestribus locīs sē committere, nē in ferās incideret.
Prīmō diē nihil eī in itinere memorābile accidit. Sex mīlia circiter illō diē cōnfēcit, et quō longius prōgrediēbātur, eō certius comperit sē in sterilissimā īnsulae parte sēdem cōnstituisse. Multīs nīmīrum in locīs arborēs invēnit variō frūctuum genere abundantēs, unde vīctum nōn salūbrem minus quam jūcundum petere potuisset. Hōrum ūsūs nōminaque posteā didicit.
Prīmam noctem in arbore ēgit, ut tūtus ā ferīs esset ; et posterō diē iter persecūtus est. Nec multum viae cōnfēcerat, cum extrēmam īnsulae partem ad merīdiem attigit. Solum nōnnūllīs in locīs erat harēnōsum. Dum autem tendit ad tractum terrae in mare prōcurrentem, ecce pedem retrō fert ; tum pallēscere, contremīscere, oculōs circumferre, et subitō haerēre quasi fulmine repentīnō ictus, Vīdit enim quod hīc vīsūrum sē numquam spērāverat, vestīgia hominum harēnae impressa !
Tum ille territus undique circumspicit ; audītō vel levissimō foliōrum strepitū stupet, sēnsūsque eī adeō perturbantur ut stet inops cōnsiliī. Tandem collēctīs vīribus fugam corripit, quasi īnstārent ā tergō, neque prae terrōre respicere ausus est. At ecce repente substitit. Metus in formīdinem vertitur. Videt nīmīrum fossam rotundam atque in mediō ignis exstīnctī focum. Quem circā (horrēscō referēns) crānia, manūs, pedēs, aliaque corporis ossa aspicit, exsecrandās reliquiās convīviī ā quō nātūra abhorret. Scīlicet tunc temporis in īnsulīs Caraibicīs ferī hominēs dēgēbant, canibālēs vocātī aut anthrōpophagī ; quibus sollemnis erat cōnsuētūdō captīvīs mactātīs atque assīs immānēs epulās celebrāre, in quibus atrōciter dēbacchābantur, saltantēs, canentēs, vel potius, satiātā feritāte, ululantēs.
Oculōs Crūsōeus ab horribilī spectāculō āvertit. Nauseā etiam correptō vīrēs illī omnīnō dēfēcissent, nisi stomachum vomitū levāsset. Ubi prīmum paululum refectus est, fūgit tantā vēlōcitāte ut fugientem fidēlis lama vix sequī posset. Tantopere vērō mentem Rōbinsōnis formīdō aliēnāverat, ut lamae suī plānē oblītus, audītō sequentis sociī gressū, īnstantem ā tergō sibi canibālem fingeret*, omnibusque vīribus effugere cōnārētur.
Jamque nē cursum morārentur, hastam, arcum, sagittās, secūrim abjicit ; quam sibi videt* expedītiōrem, eam viam potiōrem habet, iterātīsque per tōtam hōram ambāgibus efficit ut circumeundō ad locum eundem unde aufūgerat redierit. Tunc alterum portentum animum ejus attonitum occupat. Quō in locō versētur nōn agnōscit, nec animadvertit eundem esse quem anteā vīderat ; putat invēnisse sē novum immānitātis eōrum quōs fūgit monumentum. Itaque violentissimō impetū sē prōripit, neque prius currere dēsiit quam fessum cursū corpus vīrēs dēsererent. Tunc omnīnō exhaustus sēnsūque orbātus prōcidit. Hūc quoque lama advenit, neque minus quam ille fessus jūxtā dominum prōcumbit. Forte is ipse erat locus ubi anteā Rōbinsōn arma abjēcerat. Itaque oculīs nōn multō post apertīs, haec prīma in grāmine cōnspexit. Quod quidem somnium ipsī omnīnō vīsum est, nec intellegēbat quōmodo et arma sīc jacērent et ipse in eum locum vēnisset : tantopere formīdō animum ejus perturbāverat.
Brevī surrēxit ut locum eum quam celerrimē relinqueret. Sed tunc paululum cōnsiliī compos*, nec tam imprūdēns ut armōrum oblīvīscerētur, statuit ea nōn exuere quibus sōlīs vītam poterat dēfendere. Tantopere autem erat dēbilitātus, ut, īnstante quidem metū, nōn tamen eādem quā anteā pernīcitāte fugeret. Per tōtum reliquum diem cibī cupiditātem plānē āmīsit, semelque tantummodo substitit ut sitim fontis aquā restingueret.
Frūstrā spērāvit sē eōdem diē ad sēdem suam perventūrum. Obscūrā jam lūce, dīmidiam circiter hōrae partem aberat ā domiciliō, eō scīlicet in locō quem rūsculum* suum vocāverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quō partem gregis coercēbat, quia nempe pinguiōra ibi quam prope domicilium suum crēscēbant grāmina. Ibi nōnnūllās noctēs superiōrī aestāte dēgerat, nē ab īnsectīs quae eum domī fodiēbant vexārētur. Sed vīribus omnīnō exhaustīs longius prōgredī nōn poterat. Etsī perīculōsissimum eī vidēbātur pernoctāre in locō nūllīs praesidiīs mūnītō, attamen necessitātī pārendum erat. Vix tamen humī sē prōstrāverat, cum neque omnīnō sōpītus, neque omnīnō vigil, in ambiguā somnī exspectātiōne, ecce subitō terrōre perhorruit.
Vōcem audīvit velutī caelō dēmissam haec verba prōferentem : Avē, Rōbinson.
Ille perterritus exsilit tōtō corpore contremīscēns, et inops cōnsiliī. Mox iīsdem iterum audītīs, oculōs in eum locum timidē convertit unde vōx profecta erat. Tum vīdit, quod cuivīs sānē ignāvō in prōmptū fuisset*, sī rem, priusquam animus perturbātus esset, paulō attentius perpendisset ; vīdit sē vānō metū territum fuisse ; quippe vōx illa profecta erat nōn dē caelō, sed dē rāmō in quō cārissimus sibi īnsidēbat psittacus. Tum vērō metus in laetitiam vertitur quod causam reī invēnisset. Manum psittacō porrigit ; ille dēvolat, dumque mūtuīs alter alterum blanditiīs excipit, psittacus dictātam salūtātiōnem geminābat.
Ipse autem tōtam ferē noctem īnsomnem trādūxit, ut cibī ita quiētis immemor, quippe quī fremitum quemque auribus captābat. Semper occurrēbant oculīs ferī hominēs, frūstrā animum ā foedā cōgitātiōne abdūcere cōnābātur. Tum ut sē tūtiōrem in futūrum praestāret, coepit plūrima animō cōnsilia, eaque stultissima, agitāre. Ex quibus ūnum, quod incrēdibile vidēbitur, hoc erat : ut diē obortō omnia adaequāret solō* quae tantā dīligentiā, tantō labōre, exstrūxerat ; nē vel minimum quidem hūmānae industriae vestīgium dēprehendī posset.
Caput Decimum Quīntum
Epulae immānēs — Proelium — Fortitūdō Crūsōeī — Friday servātus.
Cum prīmā lūce novum Crūsōeō cōnsilium. Quod heri prūdentia, quod necessitās suādēbat, tunc stultum esse atque inūtile jūdicāvit. Cōnsilia dēmum minus cōnsīderāta et ā timōre orta nunc abjicit, et ad meliōra ratiōnīque magis cōnsentānea animum convertit. Nunc enim, nocte interpositā, intellegit timōrem hesternum nimium fuisse. “ Jamdūdum, ” sīc ait ille sēcum, “ hīc sōlus commoror, nec ūllus umquam homō ferus mihi obviam vēnit ; ex quō satis patet suum eōs in hāc īnsulā domicilium nōn habēre. Vērī simile est, aliam eōs incolere regiōnem unde nōnnūllī hūc veniunt ut victōriās atrōcibus epulīs concelebrent, eōsque ad eam īnsulae partem quae vergit ad merīdiem appellere, atque inde discēdere, cēterīs īnsulae partibus neglēctīs. Singulārī igitur ac dīvīnō mūnere, ego in hanc steriliōrem īnsulae partem compulsus fuī, hōc ipsō tūtior. ” Tum animō et vīribus cōnfirmātus, domum sē contulit, ut nova quae inierat cōnsilia persequerētur.
Placuit inter cētera serere nōn procul ab arbustō quō domum mūnierat nemus ita dēnsum ut sēdēs ā longinquō cōnspicī nōn posset. Hāc mente duo circiter mīlia ejus generis salicum sēvit quās jam facile rādīcēs agere atque brevī crēscere animadverterat. Sed maximē cavendum jūdicāvit nē certō eās ōrdine dispōneret, ut silvula nātūrā potius quam arte propāgāta vidērētur. Tum statuit viam sub terrā per cunīculum* agere, ab īmā spēluncā ad alterum montis lātus, ut, obveniente necessitāte, aufugere posset. Quod quidem opus fuit magnī et diuturnī labōris, adeō ut ab apparātū cymbae omnīnō cessāret.
Sīc ille quidem ab impetū repentīnō satis tūtus sibi vidēbātur. Quid sī hostis īnstet, obsidiōneque cīnctum teneat ? Neque hoc vānum prōrsus erat aut fūtile ; quippe quod aliquandō fierī posset. Itaque necesse esse jūdicāvit ut sē adversus hunc cāsum mūnīret, nē famē aut perīret aut ad dēditiōnem cōgerētur. Quamobrem statuit ūnam certē lamam quae lacte abundāret in ātriō domiciliī servāre, atque ad hanc alendam fēnī acervum sēpositum* habēre ex quō nihil, nisi necessitāte coāctus, dētraheret. Dēcrētum est quoque cāseī, pōmōrum, ostreārum cōpiam parāre, et dē diē in diem suppeditāre.
Quibus ita dispositīs, aliquot annōs vītam vīxit adeō tranquillam ut nihil memorātū dignum eī acciderit. Igitur ad rem illam properō quae ad commūtandam fortūnam plūs valuit quam quidquam ex eīs quae hūc ūsque eī ēvēnerant.
Cum Rōbinsōnī māne quōdam serēnō in cymbā fabricandā intentus esset animus, magnum ē longinquō fūmum ascendentem subitō cōnspexit. Prīmō quidem aspectū obstupuit, mox autem ad montem spēluncae imminentem quam celerrimē cucurrit, causam reī inde speculātūrus. Ubi prīmum montem cōnscendit, majōre cum terrōre cōnspexit quīnque scaphulās in lītore religātās, trīgintā autem barbarōs ingentem apud focum, trucī gestū atque inconditō* clāmōre chorum agentēs. Saltābant ūnicō tantum pede ; alterum ērēctum in āere lībrābant.
Etsī ad spectāculum hujusmodī videndum Crūsōeus nōn imparātus erat, parum tamen āfuit quīn rūrsus terrōre exanimārētur. Vērumtamen fortitūdinem et fīdūciam celeriter in animum revocāvit. Tum ē colle properē dēscendit, cūnctīsque armīs īnstrūctus, et auxilium precātus ā Deō, cōnstituit vītam suam, quoad posset, dēfendere. Tunc iterum ad summum collem cōnscendit, hostēs explōrātūrus.
Mox vērō cohorruit atque indignātus est, cum duōs hominēs ē scaphīs trahī ad ignem vidēret. Ac prīmō suspicātus est eōs necī addictōs*, brevīque comperit sē nōn errāsse. Aliī enim ex barbarīs alterum captīvum subitō prōsternunt, aliī prōstrātum adortī*, corpus foedē laniant, ad epulās atrōcēs īnstruendās. Interim in proximō stābat alter captīvus, dōnec ipse quoque mactārētur. Quī vērō, dum intentōs quisque oculōs in cruciātum et lacerātiōnem tenet, oblātā occāsiōne, fūgit atque citātissimō cursū in eam regiōnis partem contendit quam Rōbinson incolēbat.
Tunc noster ērēctus incertusque tum spē et laetitiā, tum timōre atque horrōre vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cum captīvum aliquō spatiō persequentēs superāre vidēret ; inde tōtō corpore contremīscit, cum animadvertit cūnctōs ad domum suam anteā ignōtam, cursum dīrigere. Erat autem sinus mediocris profugō trājiciendus, nē in manūs hostium caderet. In quem statim prōsiliit eādemque quam hūc ūsque adhibuerat celeritāte trānsnāvit ad lītus oppositum. Dum iī quī propius urgēbant in aquam sē ipsōs prōjiciunt, cēterī ad convīvium horribile revertuntur. Quantō autem gaudiō Crūsōeus animadvertit, hōs illī natandō parēs nōn esse ! Miser enim jam ex aquā ēmerserat, cum cēterī nōndum dīmidiam sinūs partem ēmēnsī erant.
Tunc Rōbinson īnsolitā fortitūdine atque audāciā incitātum sē sēnsit ; hastā correptā ē monte dēcurrit. Et continuō silvā ēgressus, terribilī vōce exclāmat : “ Siste gradum* ! ” At ille, aspectū Rōbinsōnis pellibus horridī obstupuit, ratus esse aliquem hūmānō majōrem, incertusque utrum sē eī ad pedēs prōjiceret, an potius fugam persequerētur. Crūsōeus eī manū significat adesse sē dēfēnsōrem, et subitō conversus obviam hostibus prōgreditur. Priōrem, cum jam propius esset, hastā percussum vī magnā dējicit. Alter quī centum circiter passūs aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittā īnstruit, quam in Rōbinsōnem jam proximē accēdentem, intorquet*. Illa pectus ejus ferit, sed adeō leviter pellem quā indūtus erat strīnxit ut corpus ferrō esset intāctum. Tum Rōbinson priōrī victōriā ferōx, vehementī impetū ēlātus, barbarum prōstrāvit. Deinde hominem respicit cujus vītam servāverat ; quī, timōrem inter et spem dubius, eōdem in locō haerēbat, incertus utrum haec omnia suae salūtis causā agerentur, an sibi istīus ignōtī victōris manū pereundum foret. Ille autem barbarum ad sē vocat, significatque ut propius accēdat. Hic pāruit, mox autem perterritus cōnstitit ; nunc pedem prōfert, nunc retrahit ; lentē dēmum nōn sine magnā significātiōne terrōris supplex prōgreditur.
Postquam Crūsōeus amīcitiam suam omnī modō dēmōnstrāvit, tandem ille aggredī ausus est, sed decimō quōque passū supplex in genua prōcidit, perinde quasi grātiās ageret simul et honōrem praestāret.
Tum Crūsōeus sublātā lārvā vultum hūmānum et benignum ostendit. Quō vīsō, barbarus cōnfīdentius servātōrem suum adit, tōtōque corpore prōjectō terram ōsculātur. Noster autem, quī amīcum habēre māllet quam servum, hominī allevātō quācumque potuit ratiōne persuādēre studet sē velle cum ipsō amīcitiam jungere. Multa vērō facienda supererant.
Barbarus quī prior fuerat prōstrātus vulnus mortiferum nōn sustinuerat ; itaque cum animum sēnsim recēpisset, herbīs ēvulsīs ad sēdandum sanguinem vulnus sānāre coepit. Rōbinson barbarō suō hoc dēmōnstrat. Tum Indus nunc secūrim lapideam Rōbinsōnī ostendit, nunc sē ipsum, ut significāret sē illā libenter vītam hostī ēreptūrum. Abhorrēbat quidem Rōbinsōn ab hūmānō sanguine effundendō, sed necesse ratus ut hostis dē mediō tollerētur*, secūrim porrigit, āversīs oculīs. Indus in hostem vulnerātum irruit, quem ūnō ictū obtruncat ; tum laetātus revertitur et secūrim caesīque hominis cruentum caput, victōriae pignora, ad pedēs Rōbinsōnis dēpōnit.
Tum Rōbinson eī signīs quibusdam praecipit, ut, collēctīs caesōrum arcubus et sagittīs, sē prōsequerētur ; barbarus autem innuit Rōbinsōnī, prius quam recēderent, corpora dēfūnctōrum esse humī condenda, nē sociī umquam eōrum vestīgia reperīrent.
Ille cum indicāsset haec sibi placēre, Indus sōlīs manibus magnā cum celeritāte brevī utrumque cadāver harēnā obruit ; tum ambō ad domicilium Crūsōeī sē cōnferunt.
Caput Decimum Sextum
Crūsōeus parātus ad obsidiōnem ferendam — Friday dēscrībitur — Quārē sīc appellātus — Rēgia potestās — Abundat Crūsōeus opibus.
Incerta adhūc ancepsque fortūna Rōbinsōnis erat. Nōnne vērī simile erat barbarōs, epulīs immānibus satiātōs, vestīgia sociōrum secūtūrōs esse ut et eōs et captīvum quī ēvāserat quaererent ? Tunc vērō dubium nōn erat quīn illī, patefactō semel Rōbinsōnis domiciliō, expugnātōque*, eum simul et novum comitem occīderent. Quae cōgitātiō Rōbinsōnis animum agitābat, ē summō colle foedam epulātiōnem chorōsque barbarōrum intuentis*. Perpendit igitur quid sibi in hīs rēbus faciendum sit : utrum fugiat, an in arce suā inclūsum sē teneat ? Tandem Deum precātus adeō cōnfirmātum animō sē sēnsit ut hoc facere* cōnstituerit. Itaque inter dūmēta ūsque ad domicilium prōrēpit et sociō significāvit ut idem ageret ; sīc ambō ad spēluncam perveniunt.
Tunc barbarus domicilium līberātōris commodē dispositum intuēns obstupuit, quippe quī nihil umquam tālī arte īnstrūctum vīdisset.
Crūsōeus barbarō significat quid sit ab hostium multitūdine metuendum ; sē autem parātum esse ad vītam strēnuē dēfendendam. Quō quidem ille intellēctō, trucī vultū secūrim vibrat, gestūque terribilī versus eum locum sē convertit ubi hostēs erant, quasi illōs prōvocāret, patrōnōque mōnstrāret sē illī dēfēnsōrem ācerrimum fore. Ille autem, hāc ejus fortitūdine probātā, hastam, arcum, sagittās, eī trādit ; eumque ad forāmen mūnīmentī arboreī velut in excubiīs collocat, unde prōspiceret quid in spatiō inter parietem et nemus ā sē cōnsitum interjectō* agerētur. Hōc modō cum sociō ūsque ad vesperam armātus stetit ; cum vērō post aliquot hōrās nihil usquam metuendum cernerent, exīstimāvērunt barbarōs, frūstrā scrūtātōs, in scaphīs quā vēnerant viā eandem repetiisse. Igitur armīs dēpositīs, Rōbinson cēnam īnstruit.
Cum autem ille diēs, in vītā Rōbinsōnis maximē memorandus, Anglicē nōminātus esset Friday, istī quem servāverat barbarō hoc indidit nōmen.
Nōndum hūc ūsque Rōbinsōnī vacāverat* eum attentius cōnsīderāre. Juvenis erat ēgregiae fōrmae, annōrum circiter vīgintī ; colōre fuscō, cute nitidā, crīnibus nigrīs, nōn autem lāneīs*, sīcut Aethiopum, sed rēctīs ; nāsō brevī, nec eō dēpressō, labiīs parvīs, dentibus tam albīs ut ebur aequārent. Aurēs ejus variīs conchīs et pennīs ōrnātae erant, quibus ille nōn mediocriter superbīre vidēbātur ; nūdus cēterum ā capite ad pedēs.
Itaque Rōbinson amiculō ē pellibus cōnfectō socium induit. Tum eī significāvit ut laterī assīderet ad cēnandum.
Friday magnā cum reverentiā atque grātī animī significātiōne ad dominum accessit ; tum in genua sē prōstrāvit, capite in terram dēmissō.
Crūsōeus autem sociō atque amīcō diū exoptātō mīrificē laetātus, blanditiīs potius illum sibi dēvincīre cupiēbat. Exīstimābat enim duplicem nōn esse generis hūmānī orīginem, nec fictōs meliōre lutō hōs quī vocantur albī, cum eōdem patre quō nigrī hominēs nātī sint ; attamen cum putāret prūdentius esse hospitem nōndum satis sibi cognitum intrā obsequiī et venerātiōnis fīnēs continēre, honōremque ab eō velut sibi dēbitum accipere, rēgem aliquamdiū agere* cōnstituit.
Itaque sociō signīs gestūque ostendit, sē illum quidem in tūtēlam suam recēpisse, eā tamen lēge* ut summam ipsī oboedientiam praestāret, atque omnibus sēdulō vacāret *quaecumque dominus et rēx novus jubēret. Ideō Casicum sē ipse appellāvit, quoniam eō nōmine barbarōrum prīncipēs vocārī meminerat. Quā vōce melius quam signīs adhibitīs Friday id intellēxit quod suus eī dominus dēclārābat ; et ut patēret sē dominō in servitūtem sēmetipsum dicāre, iterum iterumque nōmen illud clārā vōce prōnūntiāvit, Rōbinsōnem manū dēmōnstrāns, et eī ad pedēs prōjectus. Quīn ut significāret sē satis intellegere quanta esset vīs rēgiae potestātis, hastam arreptam dominō porrēxit, cuspide ad pectus suum dīrēctā, atque hōc ipsō dēclārāvit Rōbinsōnem vītae necisque habēre potestātem. Hic autem rēgiā quasi majestāte dextram subditō porrēxit, jussitque sēcum cēnāre. Friday dictō audiēns fuit, ita tamen ut ipse humī, ille vērō in suggestū grāminis sedēret.
Quibus factīs, Crūsōeus rēx fuit. Quippe īnsula erat prō rēgnō, lamae frūctūsque prō aerāriō, Friday prō subditō, ūnicō quidem sed cārissimō, psittacusque prō comitātū*, sed ferē inūtilī.
Cēnā cōnfectā, rēx novus dē cubiculīs rīte dispōnendīs mandāta dedit. Parum sānē prūdenter ēgisset, sī sociō quī tam brevī tempore tot mūnera adeptus erat, famulus īdem et minister, lēgātus et mīles, praefectus cōpiārum et aedium, sēcum in eādem spēluncā recubandī licentiam dedisset. Etenim nōn satis tūtum habuit vītam suam caecumque sub terrā viae exitum crēdere externō hominī et aliēnigenae, cujus fidem nōndum adhūc spectātam* vix prō certō habēbat. Itaque jubētur Friday idōneam fēnī cōpiam in caveam trānsportāre, sibique inde parāre cubīle ; novus intereā rēx, ut salūtī suae cōnsulat, arma omnia in cubiculum suum cōnfert.
Tum adstante tōtō populō nōn puduit Crūsōeum humilī ac prōrsus agrestī ministeriō fungī. Quī ūniversae, quāquā patēbat, īnsulae imperitābat, quī in suōs omnēs subditōs vītae necisque jūs habēbat, ille nōn ērubuit, servīlem in modum. rēgiīs manibus lamās ipse mulgēre, ut rīte docēret ministrum cui hoc officium posteā mandāre in animō habēbat. Hic vērō quamvīs id attentē cōnsīderāret, cui tamen bonō foret minimē intellēxit. Quippe nec ille nec populārēs suī, ut hebetī prōrsus erant ingeniō, umquam suspicātī fuerant lac animālium salūbre aequē ac nūtriendō corporī esse accommodātissimum. Numquam hoc genus alimentī labrīs attigerat ; itaque paululum lactis ā Rōbinsōne oblātum inūsitātā et singulārī voluptāte hausit.
Variīs autem hujus diēī molestiīs perīculīsque fessī ambō somnī quiētisque erant appetentissimī. Rōbinson igitur servō mandāvit ut ad lectum sē cōnferret, tum ipse quoque eō sē contulit.
Caput Decimum Septimum
Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa — Cāsus quī rīsum legentī movēbit — Rēbus secundīs adversae levantur.
Posterō diē Crūsōeus noster cum sociō statim ad eum locum sē contulit ubi hesternō barbarōs atrōcibus epulīs accumbentēs vīderat. Inter eundum eō dēvēnērunt ubi ambō barbarī ā Rōbinsōne interfectī harēnā obrutī jacēbant. Friday locō dominō dēmōnstrātō significāvit quantum gestīret cadāvera ista ēruere ut improbam carnis aviditātem explēret. Quem ille torvō vultū intuēns, docet quantopere ā tālī facinore ipse abhorreat, hastāque ēlātā, īnfēstō gestū, mortem eī dēnūntiat, sī umquam ille ejusmodī cibum attingeret. Quō quidem intellēctō, Friday statim dominō pāruit, incertus tamen quam ob causam quās epulās inde ā puerō nōn mediocriter appetierat ab eīs jam prohibērētur.
Tunc ad locum convīviī dēvēnērunt. Heu ! quālis aspectus ! terra cruōre tīncta ! disjecta passim ossa ! Rōbinson oculōs āvertit sociumque jubet terram statim fodere, trīstēsque barbarōrum helluōnum* reliquiās condere.
Dum ille mandāta exsequitur, erus cinerēs sōpītōs attentē suscitābat, spērāns sē aliquam ignis particulam inventūrum. Sed frūstrā. Erat ignis omnīnō exstīnctus ; quod Crūsōeum magnō affēcit dolōre. Ex quō enim socium sibi adjūnxerat, nihil ipsī ferē optandum praeter ignem supererat. Dum autem ille, capite inclīnātō maestōque vultū, exstīnctōs cinerēs aspicit, ecce Friday cum dominum cōgitātiōne dēfīxum animadvertisset, nōnnūlla signa dedit quae ille nōn intellēxit ; tum arreptā subitō secūrī, citātissimō cursū silvam petit intimam, Rōbinsōnemque obstupēscentem relinquit.
“ Quid hoc sibi vult ? ” ait sēcum Rōbinson, dum euntem ānxiīs prōsequitur oculīs. “ Mēne homō dēserit, et ablātā secūrī aufugit ? an tam perfidus est ut meam domum occupet, ut mē ipsum vī inde dētrūsum sodālibus suīs inhūmānīs prōdat ? Prō scelus ! ” Statimque īrā īnflammātus hastam corripit ut prōditōrem persequātur, nefāriaque cōnsilia et pūniat et praevertat. Dum sīc dē fide barbarī timet, videt hominem citātissimō cursū redeuntem. Sistit Rōbinson gradum, mīrāturque eum (quem prōditiōnem māchinārī suspicātus fuerat) sublātum grāminis āridī manipulum tenēre unde fūmus oriēbātur. Jam in flammam ērumpit ; et Friday manipulō in terram prōjectō, addit dīligenter majōrem grāminis āridī atque sarmentōrum* cōpiam, clārumque et ārdentem ignem succendit ; quod quidem nōn minōrem dominō laetitiam quam admīrātiōnem mōvit.
Tum compertā causā propter quam Friday subitō excurrerat, illum amplexus sine quidem verbīs, tam inānis suspīciōnis veniam rogat.
Scīlicet Friday dīligenter silvam petierat ut ē truncō āridō duo lignī fragmenta excīderet. Quās ille scītē alteram alterō tantā celeritāte collīserat ut ignem concēpissent. Tum citius lignīs āridō grāmine involūtīs, cum istō manipulō prōcurrerat, quā mōtūs vēlōcitāte fēnum exārserat. Crūsōeus jam agitātiōne flammārum ita dēlectātus est ut illārum aspectū satiārī nōn posset. Tandem arreptā taedā, comite Friday, in domum properat.
Mox igne accēnsō, nōnnūllīsque sōlānōrum tūberibus circā focum positīs, ad gregem festīnat ; lamae pullum ēligit, mactat, quārtamque ejus partem verū affīgit quod sociō versandum mandat.
Intereā dum ille hōc mūnere fungitur, Rōbinson segmentum pectoris amputat ; tum nōnnūlla tūbera lavat, manipulumque zēae* duōbus saxīs adhibitīs molit ; haec omnia ōllae committit, in quam, additō sale, idōneam aquae partem īnfundit, ac dēmum ōlla ignī appōnitur.
Friday istum omnem apparātum cernēbat, neque tamen intellegēbat quō rēs spectāret. Nōverat quidem cibōs assōs, nihil autem dē arte coquendī audīverat ; quīn etiam ignōrābat quaenam esset vīs ignis in aquam ōllae īnfūsam. Quae quidem cum fervēre coepisset, Friday obstupuit, mīrātus quid esset quod sīc aquam movēret.
Cum vērō eam vīdisset exaestuantem et undequāque exundantem, putāvit animal in ōllā esse quod istum repente aestum excitāret. Ut autem impedīret nē omnis ab ōllā aqua effunderētur, manum celeriter immersit ut animal tam molestum caperet. Tum vērō clāmōrem et ululātum ēdidit quō tōta personuit spēlunca. Hōc audītō Rōbinson valdē exterritus est, quod exīstimābat ā barbarīs irruentibus socium opprimī. Itaque timor atque īnsitus in animō propriae salūtis amor* suādēbant ut per cunīculum effugeret. Mox autem cōnsilium abjēcit, turpe ratus servum vel potius amīcum tantō in perīculō dēserere. Sine morā igitur ē spēluncā prōrūpit armīs īnstrūctus parātusque vītam suam profundere, ut comitem ē manibus barbarōrum iterum ēriperet.
Ut vērō obstupuit, cum hominem sōlum, āmentis īnstar, ululantem gestūque īnsolitō trepidantem vīdit ! Diū dubius ānxiusque haesit. Intellēxit tandem omne malum ex eō esse quod manum sibi Friday leviter ussisset. Numquam ille neque audiendō, neque experiendō cognōverat aquae fervōrem igneum addī posse ; numquam manū tetigerat aquam fervidam ; itaque nōn potuit intellegere quae illīus causa esset dolōris quem manū in aquam immersā sēnsit. Itaque magicā quādam arte hoc fierī dominumque magum esse exīstimāvit. Rōbinson aegrē animum sociī sēdāre eīque persuādēre potuit ut dēnuō carnī verū versandae assīderet*. Ille mandātō tandem obsecūtus, ōllam nōn sine tremōre dominum vērō (quem hūmānō majōrem sine dubiō nunc putāvit) timidā cum reverentiā intuētur. In quam opīniōnem eō celerius incidit quod Rōbinsōnī albus erat color, barba prōmissa. Haec enim efficiēbant ut Rōbinson, speciē ōris, longē differret ā sociō ejusque populāribus*, fuscum colōrem et imberbem vultum praeferentibus.
Jam vērō prandium parātum erat. Quantopere Rōbinson calidīs et pinguibus cibīs dēlectātus sit facile intellēxeris. Calamitātum jam praeteritārum oblītus, sibi in animō fingit nōn dēsertā in īnsulā, sed in regiōne frequentissimā sē versārī. Sīc animī vulnera īnspērātō quōdam gaudiō sānārī solent, etsī illa plērumque īnsānābilia putāmus.
Prandiō cōnfectō Crūsōeus sēcessit ut dē prōsperā rērum suārum commūtātiōne sēcum ipse meditārētur. Nunc omnia bene succēdere vīsa sunt.
Cui cōgitantī in mentem vēnit ut vītam ipse quidem mollem atque ōtiōsam ageret, Friday autem, juvenem rōbustissimum (dē quō praetereā tam bene meritus fuerat ut eum sibi famulum jūre quōdam vindicāret*), cōgeret ut necessāriīs mūneribus labōribusque perfungerētur. Sed cum intus sēcum reputāsset fierī posse ut aliquandō tam fēlīcī ipse condiciōne excideret, tunc vērō sī ōtiō atque inertiā corrumpī sē paterētur, molestum sibi fore ad dūritiem paupertātemque priōris vītae redīre, statuit in labōre aequē atque adhūc nāviter ac strēnuē persevērāre. Quō dēcrētō*, ē strātō exsilit, citātōque gressū in vestibulō domiciliī obambulat. Intereā Friday cibōrum reliquiīs in cellā sēpositīs, dominī jussū ad lamās mulgendās abit.
Caput Decimum Octāvum
Rōbinson domum fossā et pālīs* mūnit — Docet socium Anglicē loquī — Ambō scapham fabricāre statuunt.
Numquam sānē, ex quō hanc in īnsulam advēnerat, laetior fuerat Rōbinsōnis fortūna. Hoc ūnum erat illī metuendum, nē barbarī reverterentur ad sociōs repetendōs, et novīs cruentīsque proeliīs sibi cum iīs certandum foret. Quīn ille cohorruit, cum cōgitāret fortasse fore ut in discrīmine tam ancipitī versārētur ut aut sibi pereundum esset aut sanguis hominum profundendus.
Jam diū domicilium suum castellī īnstar mūnīre voluit ; hūc ūsque vērō, dum sine comite vīvit, hanc spem penitus abjēcerat. Nunc autem, cum adesset socius labōris, facilius hoc aggredī potuit. Itaque montis cacūmen cōnscendit ut excōgitāret quōmodo sē tūtius firmiusque mūnīret ; atque hoc brevī fēcit, cum inde tōtam regiōnem oculīs complecterētur. Statuit prīmum fossā lātā altāque domum cingere, ac deinde quī rīvus nōn procul abhinc scatēbat eum ita dīvidere ut altera pars in fossā, altera per medium ātrium flueret, nē umquam obsidiōne cīnctus aquae inopiā labōrāret.
Haud facile erat haec omnia sociō signīs indicāre. Hic vērō cum rem aliquā ex parte intellēxisset, ad lītus prōcurrit atque inde rettulit īnstrūmenta fodiendō apta, conchās scīlicet magnās lapidēsque plānōs et acūtōs. Tum ambō opus incohant.
Jamque ambō sociī ā summō māne ūsque ad vesperam nōn alacrī minus quam strēnuō animō operī incumbunt, itaque mīrum quantum* vel īnstrūmentīs quam minimē aptīs adjūtī in diem prōfēcerint ; nec per duōs mēnsēs continuōs, ventō obstante, barbarī īnsulam invīsēre. Itaque licēbat sociīs continuam operam mūnīmentīs dare, nec illīs opus erat ā repentīnā incursiōne cavēre.
Crūsōeus comitem, labōrēs inter diurnōs, Anglicam linguam docēbat, cujus ope sociō cōgitāta sua ēloquī ārdentissimē cupiēbat. Quī quidem tam docilem et attentum sē praebuit ut brevī tempore longē prōcēderet. Rōbinson enim eādem arte ūsus est quā sollers magister ut linguam Latīnam Gallicamve discipulōs doceat. Quotiēs nempe fierī potuit, eā rē dē quā sermō erat positā ante oculōs, articulātim distīnctēque nōmen ejus dīcēbat. Cum vērō dē ejusmodī rēbus agerētur quae oculīs subjicī nōn poterant, vultū gestūque ita exprimere studuit, ut Friday, annī dīmidiā parte nōndum exāctā, Rōbinsōnem facile intellegere cōgitātiōnumque participem facere posset.
Quod quidem multum Rōbinsōnis fēlīcitātī adjēcit. Hūc ūsque enim socium quidem, sed mūtum habuerat ; nunc vērō amīcum sibi comparāvit. Friday enim et grātō erat animō, et semper honestum, fidēlem, ingenuum, dominō sē praestitit. Itaque Rōbinson cāriōrem eum in diēs habuit, ac brevī nōn dubitāvit hoc eī concēdere ut in eādem spēluncā sēcum pernoctāret.
Duōbus abhinc mēnsibus fossa absolūta fuit, quō factō, ita mūnītī erant ut jam barbarōrum impetum nōn modo nōn extimēscere, sed etiam, sī umquam arx oppugnārētur, possent eōs repellere ; prius enim quam ūllus fossam trānsīrent aut pālōs superārent, ab obsessīs aut sagittīs interficī, aut hastīs trānsfodī impūne poterant. Itaque salūtī suae nunc satis cōnsuluisse vidēbantur.
Nōn ita multō post Rōbinson sociusque forte collem lītorī vīcīnum forte cōnscenderant, unde maris aspectus longē lātēque patēbat. Friday oculōs in illam ejus partem intendit, ubi īnsulae aliquot ēminentēs cōnspicī ē longinquō poterant. Tum ille subitō exsultāre atque mīrum in modum gestīre coepit. Quā dē rē interrogātus ā Rōbinsōne laetus haec exclāmat, “ Ēn patriam meam aspiciō ! ibi gēns mea habitat ”. Vultū vērō, oculīs, gestū, significābat quam cāra sibi esset patria, ac quantopere ut illam revīseret optāret. Quod quidem dominō minimē placuit. Erat sānē affectus ille animī in virō laudābilis, quō dēclārābat cāram esse patriam, cārōs amīcōs, cārōs parentēs. Nāscitur enim nōbīscum sēnsus ille et, quaecumque illa sit quam prīmam suam quisque puer cognōvit regiōnem, vel signāvit vestīgiō, nūlla magis regiō arrīdet. Sed veritus nē populārium amantior* ipsum aliquandō dēsereret, animum ejus pertemptāre voluit et sīc colloquium cum eō iniit, ex quō optima ejus indolēs apertius patuit.
Crūsōeus. Num tū ad populārēs tuōs redīre et cum iīs habitāre mālīs ?
Friday. Libenter equidem eōs revīsam.
Crū. Scīlicet optēs carne hūmānā cum iīs vēscī ?
Fri. Minimē ! eōs potius ad mōrēs mītiōrēs trādūcam, doceamque vēscī lacte et carne animālium, et imprīmīs ab hūmānā abstinēre.
Crū. Quid sī tē ipsum dēvorent ?
Fri. Hoc nōn facient.
Crū. Attamen vēscuntur carne hūmānā ?
Fri. Sānē illī quidem ; sed carne hostium.
Crū. An tū scapham cōnficere potes quā ad eōs trānsvehāris ?
Fri. Sānē quidem !
Crū. Eugē ! cōnfice tibi scapham atque ad illōs revertere. Quid ? dējicis oculōs ; cūr sīc dolēs ?
Fri. Doleō quod dominus mihi cārissimus īrāscātur.
Crū. Cūr vērō tibi īrāscar ?
Fri. Ita rēs sē habet ; quippe ille mē ā sē relēgātum velit.
Crū. Anteā vērō voluistī redīre in patriam ?
Fri. Voluī equidem ; nisi tamen dominus meus ibi mēcum versētur, ibi nōlim ego quoque versārī.
Crū. Mē quidem populārēs tuī hostem arbitrātī, interficient dēvorābuntque ; tū igitur sōlus proficīscere !
Quibus audītīs Friday arreptam secūrim dominō porrēctā cervīce reddit.
Crū. Quid vīs ?
Fri. Mālim ego ā tē interficī quam relēgārī !
Hīs dictīs Friday vim lacrimārum profundit. Rōbinson autem vehementissimē commōtus eum amplectitur, et haec exclāmat : “ nōlī timēre, Ō bone ! Ego quoque optō ut numquam ā tē dīvellar ; ex animō enim tē dīligō. ”
Caput Decimum Nōnum
Pluviārum tempus — Sociī nectunt strāgulās — Rētia — Cymba cōnficitur — Nostrī marī sē committunt.
Ipsō diē operī dēstinātō aderat pluviārum tempus ; quod bis per annum ingruere Rōbinson nōn ūnīus* annī experientiā didicerat. Quō tempore per duōs mēnsēs perpetuōs nūllī negōtiō vacāre extrā domum licēbat ; tantā vī assiduus imber dē caelō ruēbat. Animadverterat quoque Rōbinson valētūdinī parum salūbre esse illā tempestāte forās exīre. Quid igitur faciendum erat ? Dīlātā nāvis cōnfectiōne, tempus in labōribus domesticīs cōnsūmendum erat.
Mīrum in modum prōfuit Rōbinsōnī per diēs illōs pluviōs atque hōrās vespertīnās igne ūtī et lūmine, amīcumque habēre quōcum tempus inter opera domestica jūcundīs sermōnibus tereret. Anteā enim trīstēs istās noctēs sōlus in ōtiō et in tenebrīs dēgerat. Jam vērō cum sociō ad lampadem et focum sedēns, in aliquā rē gerendā dīligēns colloquitur neque umquam gravī dēsidiae pondere vexātur.
Quīn etiam ex sociō didicit multās artēs quibus barbarī nōnnūllās sibi ūtilitātēs comparant ; multa quoque illum docuit quae barbarī ignōrant. Ita in diēs perītiōrēs factī multa conjūnctim cōnfēcērunt, quae neuter sōlus suscipere potuisset. Tum ambō intellēxēre quanta ex hominum amīcā cōnspīrātiōne oriantur commoda, quibus illī carērent sī bēstiārum mōre singulī vagārentur. Imprīmīs Friday artem callēbat quā tenuēs dēnsāsque fibrās arborum necteret corporī vestiendō aptissimās. Quam cum erus ex eō didicisset, tum illī certātim tam multās ejusmodī texuērunt, ut idōneum utrīque vestīmentum suppeteret. Ō quam jūcundum Crūsōeō fuit abjicere amiculum istud molestum, ē pellibus rigidīs neque subāctīs* cōnfectum quō hūc ūsque corpus ipsī tegendum fuerat.
Friday etiam ē fibrīs nucum cocossae variīsque herbīs līnī nātūram referentibus fīla ēdūcendī* artem didicerat, quae fūniculōs ā Rōbinsōne hūc ūsque cōnfectōs longē superābant.
Intereā quae dē Deō Friday cēnsēret hōc colloquiō Crūsōeus certior factus est.
Crū. Dīc mihi, quaesō, bone, nōstīne quis mare, quis terram, quis animālia, tē ipsum dēnique creāverit ?
Fri. Profectō ! Tupan ista creāvit.
Crū. Quisnam est Tupan ille ?
Fri. Is nempe quī tonat.
Crū. Quisnam vērō ille est quī tonat ?
Fri. Senex est aetāte prōvectissimus quī omnibus cēterīs rēbus superstes est quīque tonitrū efficit. Aetāte sōlem, lūnam, stēllās longē superat, omnēsque animantēs eum adōrant.
Crū. Quemnam in locum post mortem commigrant tuī populārēs ?
Fri. Ad Tupan revertuntur.
Crū. Ubinam vērō ille habitat ?
Fri. In excelsīs habitat montibus.
Crū. Quis eum ibi vīdit ?
Fri. Nēminī fās est eum adīre nisi Ovacacēīs, id est sacerdōtibus. Illī “ Ō ! ” dīcentēs eum interrogant, ac deinde nōbīs ejus respōnsa referunt.
Crū. Quī autem post mortem ad eum migrant, num fēlīcitāte ūllā fruuntur ?
Fri. Sānē illī quidem, sī magnam hostium cōpiam mactāverint atque comēderint.
Quō audītō dominus cohorruit statimque illum meliōra dē Deō vītāque futūrā docēre coepit ; Deum nempe esse omnipotem, sapientissimum, benignissimum ; quī omnia creāverit, omnia regat, omnibus cōnsulat ; ipsum autem numquam orīginem habuisse, ubīque adesse, intellegere quaecumque nōs cōgitēmus, audīre quāscumque loquāmur, vidēre quaecumque agāmus, quamvīs ipse ā nūllō vidērī possit ; habēre probōrum atque improbōrum ratiōnem* ; eamque ob causam cum in hāc, tum in futūrā vītā nēminem beātum reddere nisi illum quī ex animō virtūtī studuerit.
Hīs atque hujusmodī sermōnibus pluviārum tempus cōnsūmunt.
Caelō tandem serēna faciēs redierat ; dēsinēbant ventī nimbīque aufūgerant. Noster cum fīdō sociō pūram tepidamque auram vēris spīrat. Ambō novīs vīribus auctōs sē sentiunt, atque alacrī animō ad arduum opus suscipiendum sē accingunt.
Friday admōtō igne truncum excavāvit, atque duōs intrā mēnsēs id absolvit quod aegrē multōrum annōrum spatiō dominus sōlus cōnfēcisset. Jam praeter vēla rēmōsque nihil dēfuit. Hōs quidem Crūsōeus, illa vērō Friday parātūrum sē spondet.
Ambō simul opus susceptum absolvēre ; sed īnstrūctā nāvī, nihil supererat nisi ut haec ā lītore in mare dēmitterētur. Quoniam vērō locus in quō nāvem fabricāverant longē ā marī distābat, nōn satis patēbat quā ratiōne, ut erat gravissima, ad mare aut dēdūcerētur, aut dēportārētur, aut traherētur, aut dēnique prōvolverētur. Itaque ex hīs rēbus tam angustīs quōmodo sē expediant ?
Neque vērō Rōbinson oblītus erat quantam ūtilitātem longā perticā sibi quondam praebuisset. Quam ob rem nunc quoque illam adhibuit. Sed nāvis tam lentē prōvolūta est, ut facile intellegerent sē integrum mēnsem in hāc operā cōnsūmptūrōs esse.
Tandem opportūnē recordātus est illīus īnstrūmentī quō fabrī lignāriī ūtī solent ad magna pondera prōmovenda, cui cylindrus nōmen.
Quod quidem vix Rōbinson expertus magnō cum gaudiō vīdit quam facile nāvis prōmovērētur.
Jam nihil superfuit nisi ut quae ad proficīscendum essent necessāria parārentur, scīlicet ut nāvis tot onerārētur commeātibus quot sufficerent.
Quibus tandem factīs statūtum est proximō diē iter parāre, et ubi prīmum ventus aspīrāret, vēla dare, et illūc tendere ubi Friday spērābat sē proximam terrae continentis* ōram inventūrum.
Rōbinson, arce relictā, in tumulō imminente restitit.
Tum regiōnem illam, eō sibi cāriōrem quod eam mox relictūrus erat, oculīs perlūstrāvit, hominis īnstar quī in eō est ut patriam relinquat nūllā cum spē illīus revīsendae.
Tandem dēsīderium vīcit animī cōnstantia ; ad fortitūdinem sē ipse exacuit, passīsque lātē palmīs haec exclāmāvit : “ Valēte Ō calamitātum meārum testēs ! Valēte ! ” atque hōc ultimō valē inter singultūs ēmissō, in eam quae ad lītus dūcēbat viam sē contulit.
In itinere fīdissimum sibi psittacum per arborēs volitandō sequentem animadvertit. Quō vīsō, vocat “ Polly, Polly ! ” Ille vērō celerrimē dēsilit ; atque ē dominī manū in umerum prōvolat. Intereā Friday morae impatiēns in lītore exspectābat, cumque Rōbinson ad eum pervēnisset, ambō nāvem cōnscendunt.
Trīcēsimō diē novembris, annō post Crūsōeī in hanc īnsulam adventum nōnō, caelō serēnissimō, ventōque maximē secundō, profectī sunt. Vix autem circiter duo mīlia passuum prōgressī, ad continuam scopulōrum seriem pervēnēre longē in mare prōcurrentem. Uterque perīculōsum putāvit saxa ista superāre. Itaque vēlō in aliam partem dīrēctō, nītuntur ut circumeant. Cum autem extrēmam partem scopulōrum vix attigissent, scapham summā subitō vēlōcitāte abripī animadvertunt ; exterritī ambō vēlum colligere, ut sustentūrī repentīnum ventī impetum. Frūstrā tamen ; scapha enim in praeceps prōna rapitur, mediōque in aestū raptārī sē intellegunt.
Tum ambō vīribus conjūnctīs mare rēmīs pertinācius verberāre, sī possint scapham ēripere.
Scapha tamen undīs abripitur, omnisque spēs salūtis recuperandae ēvānēscit.
Vērum enimvērō cum jam mortālēs animīs dēficiunt, cum sunt ab omnī spē dēstitūtī, tunc alma Deī benevolentia iīs praesentius auxilium* atque īnspērātam salūtem afferre solet. Crūsōeus ipse dēfessus rēmum agere dēsierat, cum subitō animadvertit scapham cursū ferrī nōn tam rapidō, nec tam turbidum mare esse. Mox ē summīs undīs intellegit flūmen eō locō haud aequāliter dīvidī, maximamque ejus partem ad septentriōnēs incitātius* ferrī, alteram autem, quā scapha nunc vehitur, tardius sē reflectere et convertere ad merīdiem.
Continuō ingentī alacritāte ambō rēmigant, ventō secundō impulsī ad eam īnsulae partem quae orientem spectat ; et brevī montium cacūmina rūrsus ēminentia vident. “ Macte puer, ” sīc ait Crūsōeus sociō in prōrā sedentī, vultū ab īnsulā āversō, “ macte animō, adest fīnis malōrum ”. Quibus vix dictīs, novus subitō et major prīstinō terror incutitur ; scapha enim tam vehementer ācta est, ut ambō rēmigēs sēdibus in īnfimam scaphae partem dēturbārentur. Illa repente haesit in vadō, undīsque superfūsīs operta est.
Caput Vīcēsimum
Ambō ē perīculō sē expediunt — Reversī in īnsulam, hortum colunt — Piscantur — Natant — Vēnantur — Novum iter suscipiunt — Tempestās — Magna nāvis dērelicta — Ignōta animālia — Ratis.
Crūsōeus celerrimē rēmō aquae altitūdinem scrūtātus, cum terram satis firmam invēnisset, aquam autem duōbus tantum pedibus altam, īlicō ē scaphā sē prōjicit. Sequitur Friday et ambōbus refectae sunt vīrēs cum animadvertissent cymbam in harēnā nōn in saxō haerēre. Tum illam levāre eōque impellere ubi major erat aquae altitūdō. Quod ex vōtō cessit. Nāvis quippe agī incipit, ambōque in eam rūrsus cōnscendunt.
Tandem marī altō potītī omnibusque vīribus cōnīsī ad īnsulam tendunt quae jam prope ante oculōs erat ; et quō propius spēs admovēbātur, eō magis crēscēbat ārdor animōrum. Jamque umbrae summīs dē montibus cadēbant. In terram dēscendunt eō majōre cum gaudiō, quō propius metum rēs fuerat.
Cum adhūc uterque cibīs hodiē abstinuisset, in lītore statim cōnsedent, sūmptīsque commeātibus quibus nāvem īnstrūxerant, corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum prōtrahunt ; cētera vērō quae in nāve sēcum habuerant, ea domum reportant.
Proximō diē, Crūsōeus socium hīs verbīs compellat : “ Heus, ” inquit, “ estne tibi animus novum mēcum perīculum temptāre ? ”
Fri. Minimē sānē !
Crū. Statuistī ergō vītam hāc in īnsulā mēcum agere ?
Fri. Modo sī pater meus hīc etiam nōbīscum versētur.
Crū. Ergōne pater tuus etiam nunc vīvit ?
Fri. Dummodo interim nōn sit mortuus.
Hīs dictīs Friday commōtus, ēmissō sōlānōrum tūbere quod manū tenēbat, vehementer flēvit. Nec ipse suōrum quoque memor Rōbinson ā lacrimīs abstinēre potuit ; ambōque, animō pariter affectī, aliquamdiū siluēre.
Crū. Bonō fac animō sīs ! pater tuus etiam nunc profectō vīvit ; proximē ad eum proficīscēmur, atque hūc illum trānsvehēmus.
Hīs dictīs, cum Friday sēdātō paululum animō ad sē rediisset, Rōbinson eum interrogāvit an viae in patriam īnsulam dūcentis gnārus esset, nē temere anceps vītae discrīmen rūrsus adīrent. Ille vērō respondit iter sīc sē explōrāvisse ut vel noctū illud suscipere audēret ; saepius enim sē cum populāribus hūc ad celebrandās victōriās vēnisse.
Crū. Tunc igitur caedis particeps fuistī, cum hominēs mactāvērunt quibus epulārentur ?
Fri. Fuī equidem. Tunc autem ignōrābam id nefās esse.
Crū. Quamnam vērō ad partem īnsulae nāvem appellere cōnsuēvistis ?
Fri. Ad merīdiōnālem ōram, quoniam illa nōbīs proxima, arboribusque cocossaeīs abundat.
Interdum piscēs capere cōnantur rētibus īnstrūctī eīs quae Friday pluviārum tempore cōnfēcerat. Tantam vērō ūnō rētium jactū multitūdinem piscium cēperant ut plūrimōs etiam in aquam rejicerent. “ Is enim Deī dōnīs male ūtitur, ” ait Crūsōeus, “ quī plūs sibi arripit quam quod ad vītam bene beātēque agendam necessārium est ; saevus ille est et immānis, sī quis animālia innocua interficit quibus ad vīctum cottīdiānum sibi nōn opus est. ”
Aliīs diēbus vēnandō dēlectārī. Avēs pullōsque lamārum dējiciēbant, numquam vērō plūrēs quam quī sibi essent ad vīvendum necessāriī.
Etsī autem Crūsōeus socium ingeniō industriāque vincēbat, hic tamen multās artēs callēbat, dominō anteā ignōtās, tunc vērō maximē ūtilēs. Scīlicet multa īnstrūmenta ex ossibus, lapidibus, conchīs, fingēbat quibus lignum ita tractābat ut nōn perfecta minus atque ēlabōrāta opera efficeret quam sī ferrō excīsa essent aut fabricāta.
Tandem hortō probē excultō, diēs cōnstitūtus est quō ad patrem Friday addūcendum profectūrī essent. Quō propior autem erat diēs itinerī dēstinātus, eō major Rōbinsōnis cūra. Fierī enim poterat ut barbarī, sprētīs Friday cōnsiliīs precibusque, hospitem male multārent*. Itaque diūtius abstinēre nōn potuit quīn hunc timōrem amīcō dēclārāret. Quī quidem jūrejūrandō dominō affirmat timōrem ejus esse vānum ; sē populārium suōrum animōs satis perspectōs* habēre, illōsque nēminī umquam nocēre nisi hostī. Amīcō igitur fidem habuit, omnīque metū abjectō, sociī probitāte frētus, diē proximō vēla dare cōnstituit.
Hāc mente scapham quae hūc ūsque in siccō remānserat, in aquam retrahunt, pālōque in terram dēfīxō religant. Vespere eōdem tūbera sōlānōrum torrent, aliōsque cibōs parant ut sēcum octo diērum viātica dēportent.
Rōbinson sociusque vix ūnam dormierant hōram, cum ille exortā subitō tempestāte expergēfactus est. Procella furit, repetītōque tonitruum fragōre terra ipsa concussa tremit. “ Audīsne, Friday ? ” ait dominus. “ Heu ! ” respondit ille, “ sī haec tempestās nōs in altō dēprehendisset ! ” Quibus vix dictīs, repente fragor audītur quī tormentī bellicī sonitum referēbat. Friday tonitrū esse putat ; Crūsōeus autem prō certō habet sē tormentī sonitum audiisse, animusque ejus gaudiō simul et timōre perturbātur. Extemplō ē strātō sē corripit, taedāque ē focō arreptā Friday jubet subsequī.
Tum dubius spem inter et metum ad lītus prōcurrunt explōrātūrī quemnam sonum auribus accēpissent. Prīmō autem aspectū magnus Rōbinsōnī dolor, sociō dēspērātiō incessit. Procella enim scapham āvulsam ā lītore in altum prōjēcerat. Et certē sī quis hunc miserum vīdisset, āmissā jam spē patris revīsendī, ā lacrimīs certē abstinēre nōn potuisset. Ille expalluit, mūtus, oculīs in terram dēfīxīs ; tunc subitō in lacrimās ērumpere, sibi manūs torquēre, pectus percutere, āvellere crīnēs.
Crūsōeus, quī propriīs malīs aliōrum miserērī didicerat, sociī dolōre ipse commōtus, amīcīs lēnibusque monitīs cōnātur eum ad tranquillitātem animī redūcere.
Ipse autem requiēscere nōn poterat ; quippe enim imāgō nāvis cujusdam ad īnsulam appulsae mentī ejus semper obversābātur. Montem igitur cōnscendit unde ōra orientālis cōnspicī posset, cumque ad summum pervēnisset, aciē oculōrum orientem versus dīrēctā*, quam ille laetātus simul atque attonitus fuit ! nāvem scīlicet permagnam cōnspicit tam perspicuē, etsī satis longē aberat, ut nihil amplius dubitātiōnis superesset. Tum ille anhēlāns ad arcem recurrere, arcum arripere, sociōque obstupēscentī nihil prōferre praeter haec verba : “ ēn adsunt ! ” Tum quam vēlōcissimē sē prōripit.
Friday cum dominum tantā animī perturbātiōne trepidantem atque verba tam abrupta prōferentem vidēret, barbarōs certē adesse exīstimāvit. Itaque ille quoque armīs correptīs eādem celeritāte secūtus est.
Jamque illī duōrum mīlium viam percurrerant, priusquam eō pervēnissent unde nāvis cōnspicī posset. Crūsōeus ē longinquō eam sociō ostendit ; quam ille valdē mīrātus est. Quamquam enim nāvis satis longē distābat, intellegēbat tamen eam centiēs superāre* vel maximam nāvem quam hūc ūsque vīdisset. Crūsōeus nunc exsultāre, nunc socium amplectī, eumque obtestārī ut et ipse laetētur.
Altā tandem vōce clāmāvit, sed frūstrā ; quamquam ventus post procellam mūtātus ab īnsulā nāvem versus spīrābat. Itaque socium quam celerrimē ignem accendere jubet quem nautae cōnspicerent. Hōc celeriter perāctō, flamma brevī altitūdinem arborum aequāvit. Interim Crūsōeus oculōs in nāve dēfīgit, ut quī exspectābat dum scapha inde dēmissa ad sē tenderet. Quae tamen spēs eum fefellit.
Postquam jam ignis per ūnam ferē hōram ārsit, cum nūlla in cōnspectū scapha esset, Friday ultrō spondet sē ad nāvem, quamvīs longius distet, natandō perventūrum, eōsque quī in eā vehuntur invītātūrum ut ad īnsulam accēdant. Rōbinson eum amplexus, ōrat nē sē temere perīculō objectet, sed potius vītae suae cōnsulat. Tum Friday vestēs ē strāgulīs* cōnfectās abjicit, et rāmō viridī dentibus gestātō quem prō signō pācis offerat, in mare alacrī animō prōsilit. Hunc Rōbinson oculīs vōtīsque ārdentissimīs prōsecūtus est.
Friday fēlīciter ad nāvem accessit ; tum postquam nōn semel eam circumnatāvit, sustulit clāmōrem ; sed ā nūllō redditur. Cum tandem scālam animadverteret ā nāvis latere suspēnsam, illīus ope nāvem cōnscendit. Tum eum stegam oculīs perlūstrantem aspectus bēstiae ignōtae exterruit. Nigra haec bēstia et villōsa erat ; quae ubi prīmum hominem cōnspexit, vōcem prōdidit quālem ille numquam audierat. Mox autem tacuit, adeōque mītem sē praebuit blandamque, ut timōrem Friday omitteret. Quīn etiam supplex illa adrēpit, caudam movēns miserābiliterque ululāns ut quae auxilium et praesidium implōrāret. Itaque cum ūsque ad ejus pedēs prōrēpsisset, eam Friday manū mulcēre audet, quō quidem illa mīrificē laetāta est.
Tum Friday stegam pererrābat, altā vōce ūsque quāque clāmāns ; nēmō autem sē obtulit. Cum omnia stupēret quae in stegā oculīs ejus occurrēbant, versō dorsō ad locum quō patet in interiōrem nāvis partem dēscēnsus, repente ā tergō percussus est tantō ictū, ut prōnus caderet. Terrōre perculsus, sē ērēxit, atque cum respexisset, attonitus haesit ad aspectum animālis satis magnī, cornibus curvīs, barbā prōlixā dēnsāque, quod iterum minācī vultū sē ērigēbat, ut in hominem dēnuō impetum faceret. Friday, clāmōre ēditō, in mare prōsilit.
Prior scīlicet bēstia, nigrō illa colōre, erat canis villōsus, quī hominem secūtus ē nāve sē quoque prōjēcit. Ille vērō cum bēstiam natantem ā tergō audīret, mōnstrum alterum cornibus armātum urgēre arbitrātus, adeō exterritus est ut vix prōcēdere valēret. Parum āfuit quīn flūctibus absorbērētur ; nec respicere quidem ausus est. Cum tamen paululum animum recēpisset, tantā vēlōcitāte trānsnāvit ut vix eum canis sequī posset. Tandem lītus attingit, et Crūsōeō ad pedēs prōcidit. Canis quoque nōn ita multō post terram assecūtus est.
Mox nārrāre incipit Friday quid in nāve marīque acciderit ; nāvem sibi montis īnstar ligneī vīsam fuisse, in quā trēs excelsae arborēs (mālī scīlicet) stārent. Bēstiam illam nigram sibi blandītam* fuisse, mōnstrum vērō cornūtum barbātumque irruisse, mortem intentāns ; sēque exīstimāre mōnstrum illud esse montis ligneī natantis dominum, cum hominem in eō omnīnō nūllum vīdisset.
“ Quid autem nunc faciendum est ? ” sīc Rōbinson quaerit sēcum. “ Fac illōs aut periisse aut ventō tantum abreptōs fuisse ; quidquid acciderit, ē nāve nōbīs quam plūrima ēripienda. Quōmodo autem, cum scaphā careāmus ? ”
Ex necessitāte ipsā cōnsilium oritur. Vēnit in mentem ratem facere, lignīs aliquot ita colligātīs ut commodē veherētur.
Intereā placuit ut alteruter domum curreret, et vīctum cum omnī fūnium cōpiā cēterīsque īnstrūmentīs peteret. Friday ut erat cursū vēlōcior, proficīscitur. Crūsōeus autem remānsit, arborēs interim ratī cōnficiendae idōneās caesūrus.
Friday sub vesperam rediit. Intereā Rōbinson magnopere dēlectātus est cane villōsō, quem velutī populārem ex Eurōpā, sī ita loquī licet, dīligēbat. Cum Friday rediisset, cibōrum quōs attulerat partem canī ēsurientī dedit. Cum vērō lūna opportūnē lūcem praebēret, ambō ūsque ad mediam noctem operī incubuērunt. Tum omnīnō fatīgātī, cum somnō diūtius carēre nōn possent, in grāmine recumbunt, canīque sē committunt cūstōdī quī ad pedēs eōrum sē prōjēcit. Itaque ambō dulcī somnō recreātī sunt, dōnec aurōra rediisset.
Caput Vīcēsimum Prīmum
Multae opēs repertae — Cibī — Supellēx — Īnstrūmenta — Vestēs — Sclopēta — Rōbinson repente dīves.
Posterum diem tantā assiduitāte operī impendērunt ut vespere ratem cōnfēcissent. Duplicem arborum seriem partim fūnibus, partim vīminibus tam artē colligāverant ut tūtissimae ratis vicem praestāret, longitūdine vīgintī circiter pedum, lātitūdine ferē eādem. Prūdentius illam prope lītus atque cylindrīs impositam cōnstrūxerant ; quō facilius in mare dēdūcerētur.
Prīmō dīlūculō mare reciprocāre coepit. Itaque sine morā ratem dētrūdunt ut ab aquā recēdente, velut ā fluviō, ad nāvem scopulīs affīxam dēferātur. Et mox profectī ad nāvem perveniunt.
Quantō tunc gaudiō Rōbinson exsultābat, dum ad nāvem tam ingentem et Eurōpaeānam accēdit ! Parum aberat quīn latus ejus ōsculārētur. Adeō cāram illam habēbat, quod ex Eurōpā advēnisset, quod ab Eurōpaeīs aedificāta, ab Eurōpaeīs hūc adducta fuisset. Cārissimī autem istī Eurōpaeī, heu ! ēvānuerant, undīsque fortasse obrutī perierant. Omnī jam spē sublātā Eurōpam statim redeundī, nihil supererat, nisi ut ex nāvī servāret tantam supellēctilem* quantam posset, ut ipse eā fruerētur. Itaque nāvem circumvectus, mox nōn sine magnō dolōre intellēxit minimē esse spērandum illam iter umquam vēlīs temptātūram esse ; quippe quae inter duōs scopulōs vī tempestātis conjecta ita haerēbat ut movērī nūllō modō posset.
Quā spē dēstitūtus nāvem cōnscendere properat, opēs quibus illa onerāta esset explōrātūrus, an essent incolumēs. Friday autem, timōris hesternī nōn immemor, dominum in stegā comitārī vix audēbat. Vērumtamen eum secūtus est, sed invītō animō ; statim enim mōnstrum illud cornūtum oculīs illīus sē obtulit. Jam vērō illī nōn tantum erat audāciae ; quippe dēbilitātum jacēbat, ut vix surgere posse vidērētur, quoniam per trīduum pābulō caruerat. Cujus reī causam cum Crūsōeus intellegeret, ante omnia cūrāvit ut bēstiam famē ferē cōnsūmptam pābulō recreāret. Deinde singulīs nāvis cubiculīs perlūstrātīs, multa passim cōnspexit quae, apud Eurōpaeānōs neglēcta, ipsī nunc maximī erant pretiī. Cadōs* nīmīrum integrōs invēnit plēnōs pānis nauticī, orȳzae*, farīnae, frūmentī, vīnī, pulveris nitrātī*, globulōrumque plumbeōrum* majōris minōrisve fōrmae, tormenta quoque bellica, sclopēta*, gladiōs, secūrēs, serrās, caela*, terebrās*, rādulās*, runcīnās*, malleōs, massās ferrī, clāvōs, cultrōs, forficēs*, acūs, ōllās praetereā, patinās, cochleāria, forcipēs*, follēs, supellēctilem culīnāriam ligneam, ferream, stanneam, cupream* ; plēnās tandem cistās* vestīmentōrum, linteōrum, tībiālium, calceōrum, ocreārum*, magnamque aliārum rērum cōpiam quās vīlēs habēmus ; sed quantī sint pretiī tum dēmum intellegimus cum dēsīderantur.
Quae quidem omnia Friday obstupēscēns intuēbātur. Rōbinson contrā incrēdibilī gaudiō puerīlem in modum singula tractat, subitō abjicit, arripitque alia prout vīsa sunt aliīs jūcundiōra. Placuit dēmum in carīnam interiōrem dēscendere. Hanc vērō aquā replētam invēnit, quoniam ibi nāvis valdē dēhīscēbat. Jam igitur diū dēlīberantī quid prīmum potissimum sēcum auferret, nunc haec, nunc illa magis necessāria videntur ; itaque saepe rejicit quae modo ēlēgerat, aliaque ēligit mox ipsa quoque rejicienda.
Quae tandem omnium praestantissima ipsī vidēbantur ea sēligit : cadum pulveris nitrātī plēnum, cum arculā plumbeārum glandium ; duo etiam paria sclopetōrum manuālium*, duōs gladiōs bellicōs, duōs vēnāticōs* ; duplicem vestīmentōrum apparātum ā capite ūsque ad calcēs, ūnum sibi, alterum sociō ; vīgintī quattuor indūsia ; duās secūrēs, serrās, runcīnās ; ferrī massās, malleōs, nōnnūllaque alia īnstrūmenta ; quōsdam librōs, chartae scrīptōriae cōpiam, cum ātrāmentō et calamīs ; pyrothēcam* cum igniāriō et silicibus ; cadum pāne nauticō replētum ; carbasī mediocrem cōpiam ; capram.
Cum jam mare redīre coepisset, uterque ad ratem dēscendit, et postquam eam solvērunt, lēniter aquā accēdente ad lītus dēlātī, opēs servātās in terram dēportāre properant. Tum Friday valdē gestit discere quī ex hīs omnibus ūsus aut quae commoditās percipī posset. Cujus ut cognōscendī cupiditātem expleat dominus post dūmētum sē recipit, et tunicam vestemque praefectī cum calceīs et tībiālibus induit ; tum gladiō cīnctus pilleōque ōrnātus subitō prōgreditur atque ante oculōs sociī obstupēscentis cōnsistit. Ille attonitus aliquantulum recessit, prīmō aspectū incertus dominumne an alium quemquam dominō majōrem cōnspiceret. Hic attonitō subrīdet, manūque blandē porrēctā, eundem profitētur sē amīcum eī semper esse, veste et fortūnā quamvīs mūtātīs. Tum dēprōmptās* rēmigis vestēs eum docet rīte induere atque imperat ut sē quoque vestiat. Multum quidem temporis in sē vestiendō Friday cōnsūmpsit ; quippe quī illa sibi aptandī omnīnō rudis esset. Tunicam vidēlicet ita induit, ut pedēs manicīs* immitteret ; eōdem modō brācīs ūsus est, pedēs enim in partēs īnferiōrēs īnserere cōnātur, tunicamque in dorsō cōnectere. Sēnsim errōrem intellēctum ita ēmendāvit ut tandem, saepius frūstrā cōnātus, omnia ista vestīmenta rēctē induere didicisset. Illa vērō maximē laudāvit quod ipsum ēgregiē contrā muscitōnum morsūs dēfenderent. Calceōs sōlōs vituperāvit, quī parum commoditātis habēre vidēbantur. Jam illī dominus dēmōnstrat quemadmodum ūtendum sit secūrī cēterīsque īnstrūmentīs ; et cōnfestim secūris experīmentum fēcērunt, mālumque ratī idōneum aptāvērunt quam vēlō in posterum īnstruerent. Quod quidem opus Rōbinson sē sōlum perfectūrum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc enim per bīduum neglēxerant.
Absente Friday, Rōbinson sclopētum parat, ut amīcō ostendat quanta sit vīs pulveris nitrātī, simulque eī admīrātiōnem moveat ; quō regressō, atque Rōbinsōnis in opere perficiendō celeritātem admīrante, hic falcōnem marīnum cōnspicit, tunc pisce raptō āvolantem. Arreptō statim sclopētō hōc modō exclāmat : “ ecce mī Friday ! istum dējiciam ”. Quibus vix dictīs, subitō fragōre intonat sclopētum ālesque ex āere in terram exanimis dēcidit. Quō vīsō audītōque Friday in terram prōcidit quasi ipse vulnerātus ; repente enim vetus dē Tupane seu deō tonante opīniō ejus animum subiit, dominumque in hāc animī perturbātiōne Tupanem esse exīstimāvit.
Caput Vīcēsimum Secundum
Adsunt ! Adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur — Parātur bellum — Duo virī adversus quīnquāgintā — Victōris dēmentia.
Haec inter sex mēnsēs efflūxēre, nec Friday ūllam dēnuō dē patriā repetendā mentiōnem dominō habuerat. Saepius autem, cōnfectō labōre, montem cōnscendere solēbat unde īnsulam prōspectāret in quā nātus erat. Ibi morātus sedēbat, et lūgēbat quod ā patre in perpetuum disjūnctus esse vidērētur. Et ipse dominus dē hōc itinere tacēbat ; quippe quī nōn posset amīcī vōtīs prius obsecundāre quam cūncta ad novum vīvendī genus fuissent disposita.
Nunc autem absolūtīs rēbus maximē necessāriīs, Crūsōeus prīmus auctor fuit parandae dēnuō nāvis ad sociī patrem arcessendum. Quibus audītīs magnō Friday gaudiō affectus est.
Forte posteā Rōbinson socium ad lītus mīsit ut testūdinem quaereret ; diū enim grātō hōc cibō caruerant. Ille autem brevī regressus, anhēlitūs inter et trepidātiōnem haec sōla prōferre potuit : “ adsunt ! adsunt ! ” Territus ipse dominus interrogat quisnam adsit : “ Ō domine ! ūna, duae, trēs, sex scaphae : ” numerōs scīlicet inter trēs et sex, propter exanimātiōnem reminīscī nōn potuit.
Ille quam vēlōcissimē collem statim cōnscendit, neque sine formīdine agnōscit Friday nōn errāvisse ; ipse enim numerat sex scaphās barbarīs onustās quī appellere lītorī cōnābantur. Tum celeriter dēscendit, sociīque animō cōnfirmātō, interrogat an fidēliter et strēnuē cum ipsō stāre velit, sī cum barbarīs sit dēcertandum.
Cui Friday “ Vīta mea tibi est ” respondit. Quae cum audiisset, “ Age ergō, ” ait Crūsōeus, “ barbarī istī inhūmāna numquam hīc cōnsilia exsequentur. Quae cōnstituerim ego tibi inter eundum expōnam ; nunc nōn loquendī, sed agendī tempus est. ”
Tum ūnum ē tormentīs rotīs fultum ē vallō dēdūcit ; sex sclopēta majōra, quattuor minōra, cum duōbus gladiīs prōfert. Uterque duōbus sclopētīs manuālibus gladiōque cingulum īnstruit ; tria sclopēta majōra umerō impōnit, et ad tormentum trahendum cōnītitur. Abundābant praetereā globīs plumbeīs majōribus minōribusque, et pulvere nitrātō, quibus apparātī fortiter ad bellum prōgrediuntur. Paululum prōgressī tandem cōnsistunt. Tum Crūsōeus ibi sociō omne bellī cōnsilium hōc modō exposuit. “ Montem circum, atque per dēnsissimam silvam ībimus, nē ab hostibus cōnspiciāmur. Tum in arbustīs dēnsīs ad lītus ferē prōcurrentibus ad eōs propius accēdēmus ; cum vēnerimus intrā tēlī jactum, subitō tormentum plumbeum globum et fragōrem effundet, quō barbarī, crēdō equidem, territī, relictā praedā, in scaphās cōnfugient. ” Tum commīlitōnī manum porrigit, et uterque sē fortissimī mīlitis officiō fūnctūrum pollicētur.
Interim tacitō gressū ūsque ad extrēmam dūmētōrum partem perveniunt. Rōbinson ad comitis aurem īnsusurrat, ut quam cautissimē post magnam quandam arborem adrēpat redeatque sibi nūntiātūrus num hostēs inde cōnspicī possint. Friday reversus nūntiat facillimē illōs cōnspicī posse, ignem circumsedentēs, ossaque alterīus captīvī jam mactātī assa rōdentēs ; alterum nōn procul ab illīs vīnctum jacēre ; hunc ex albō genere hominum esse vidērī, et parī necī sine dubiō dēstinātum.
Tum Crūsōeus post arborem collocātus, porrēctō tubō opticō* quem ē nāve servātum sēcum apportāverat, ea quae Friday rettulerat ipse vēra esse dēprehendit. Quīnquāgintā circiter anthrōpophagī apud ignem cōnsēderant ; captīvum vērō jacentem Eurōpaeum esse facile agnōvit. Quibus vīsīs exārsit, sanguis fervet, pectus aestuat. Sī tamen prīmum hunc animī mōtum sequerētur, temere impetū factō multum effunderet sanguinis ; nōvit enim ratiōnem caecā animī perturbātiōne vincī numquam oportēre ; itaque sē quamvīs indignātum sustinet.
Ad eam deinde partem dūmētōrum prōgressus quae longius excurrēbat, hiātum mediocrem ē longinquō vix cōnspiciendum animadvertit. Collocātum ibi tormentum ita dīrigit, ut globus super capita barbarōrum ēmissus nēminem laedat. Deinde sociō tacitē significat ut ipsum in omnibus imitētur invicem quae agentem vīderit. Quō factō, duo sclopēta pōnit humī, tertium manū tenet ; quod Friday imitātus est. Tum fūnem incendiārium* rīmulae* tormentī admovet. Ignem pulvis concipit, globus ējicitur. Fragōre audītō, barbarī ē caespitibus ad terram prōcidunt quasi omnēs ūnā occīsī ; Rōbinson intereā et socius in exitum reī intentī ērēctīque, ad pugnam, sī necesse foret, cētera parant. Mox barbarī terrōre quō prīmum perculsī sunt parumper sēdātō, in pedēs sē ērigunt. Pavidiōrēs ad scaphās profugiunt, fortiōrēs arma capiunt. Quī quidem, sōlō tormentī fragōre exterritī, neque ignem neque globum vīderant ; itaque eīs formīdō exspectātiōne Rōbinsōnis* minor fuit. Cum autem nihil circumspicientibus vīsum sit quō terrērentur, animum statim recēpērunt. Fugientēs quoque revertuntur, cūnctī horrendum clāmōrem ēdunt, atque saevissimō vultū gestūque arma vibrant et chorum bellicum īnstaurant.
Crūsōeus paululum haeret incertus, dōnec chorō fīnis fīat. Sed postquam vīdit barbarōs iterum cōnsīdere duōsque mittī quī Eurōpaeum addūcerent mactandum, tum diūtius īram cohibēre nōn potuit. Itaque sīc praecipit sociō vōce submissā : “ tū ad dextram, ego ad sinistram. Deus nōs adjuvet ! ” Hīs dictīs, ē sclopētō globum ēmittit ; idem facit Friday, quī melius dominō collīneāverat*. In sinistrā enim parte quīnque, in dextrā trēs tantum prōcidērunt. Ex quibus octo, trēs interfectī, quīnque vulnerātī modo erant. Mīrā jam celeritāte omnēs quī incolumēs erant fugam corripuēre. Aliī alia in loca aufugientēs immānem ēdunt ejulātum. Rōbinson nunc prōrumpere gestit, ut fugientēs persequātur miserumque Eurōpaeum vinculīs līberet ; sed obstupuit sānē, cum nōnnūllōs fugientium rūrsus concurrere et sē ad pugnandum parāre vīdisset. Itaque quam celerrimē alterum sclopētum arripit. Item Friday ; ambōque suō quisque sclopētō ūtuntur. Hīc duo tantum occubuērunt barbarī. Nōnnūllī tamen vulnerātī, clāmantēs atque ululantēs, āmentium īnstar, discurrunt ; aliī cruentī, aliī vehementer laesī. Ex istīs nōn multō post trēs etiam sēmianimēs prōcidunt. Tum Crūsōeus “ agedum ! ” inquit. Tum sclopētum abjicit vacuātum, ut tertium replētum arripiat. “ Prōrumpāmus ! ” Hōc dictō, et factō impetū, ambō in campum ruunt, et Crūsōeus ad captīvum prōvolat. Dum autem ad illum accēdit, nōnnūllōs barbarōrum fugientium animadvertit gradum sistere atque ad pugnam sē compōnere. Hoc Rōbinson sociō innuit. Quī quidem, signō intellēctō, propius accessit, sclopētōque ūnum ex illīs prōstrāvit. Interim Rōbinson cultrō vincula secuerat quibus captīvī manūs pedēsque cōnstrictī erant. Tum Anglicō sermōne interrogat, quisnam sit. Captīvus Latīnē respondet sē Chrīstiānum et Hispānum esse. Cui cum Rōbinson sclopētum manuārium gladiumque porrigat, ut ad pugnam dirimendam ipse auxiliō sit Hispānus vix sclopētum gladiumque accēpit, cum furōre percitus et recentiōre īrā, in barbarōs impetum facit, et dum cēterī ad scaphās sē recipiunt, nōnnūllōs cūnctantēs caedit. Jamque illī vēlīs rēmīsque aufūgēre.
Jam noster Crūsōeus, ut erat mītis vir animī campum circumiit, sī forte cuiquam barbarōrum adhūc spīrantium posset succurrere. Plūrimī autem exspīrāverant ; cēterīque, inter manūs ejus vīnum vulneribus īnstillantis, animam efflant. Vīgintī barbarī mortuī erant, nec vulnerātus quidem victor alteruter fuerat.
Caput Vīcēsimum Tertium
Friday patrem suum invenit — Cōntiō convocāta — Lēgātī missī — Īnstitūtae lēgēs — Spēlunca — Mōnstrum.
Rōbinson cupidus scaphae quam barbarī relīquerant īnspiciendae, ad eam accessit, neque sine magnā admīrātiōne in illā invēnit hominem alium, manibus pedibusque miserābiliter vīnctīs, mortuō quam vīvō similiōrem.
Rōbinson statim solūtīs eī vinculīs, ut eum ērigat nītitur, quī tamen neque stāre, neque loquī poterat ; flēbiliter potius ingemēbat, ratus sē nunc ad mortem trahī. Cum ille gente barbarus, nōn Eurōpaeus esset, Rōbinson socium vocat mortuōrum corpora congerentem, ut patriō sermōne hominem alloquātur. Vix autem Friday captīvum cōnspexit, cum spectāculum ejusmodī īnsecūtum est quod neque Crūsōeus neque Hispānus ille sine lacrimīs intuērī possent. Scīlicet Friday subitō quasi lymphātus, in captīvī amplexūs prōvolāre, eum ōsculārī, urgēre ; clāmāre, rīdēre, exsultāre, saltāre, flēre, manūs torquēre, iterumque exclāmāre, āmentem* dēnique modīs omnibus referre. Diū quoque et multum Rōbinson socium prius interrogāvit quam ille hoc ūnum breviter dominō respondisset : “ Ecce pater meus ! ”
Jam vērō quibus modīs optimus ille juvenis laetitiam pietātemque ostenderit, verbīs nēmō dēscrībere potest. Vīciēs ē scaphā in terram, ē terrā in scapham prōsilit. Crūsōeus vīnī aliquantulum quod in lagēnā reliquum habet, fīliō trādit, quō patris membra tumentia foveat. Tum paululum sēcessit ut Friday līberius sēsē tōtum daret laetitiae.
Regressus tandem, interrogat an cibum aliquem patrī praebuerit ; tum respondentī sē minimē adhūc dē hōc cōgitāsse, Rōbinson jentāculum suum statim offert, quod hic patrī trādidit. Tum repente ē scaphā prōsiluit, atque ita celeriter prōcurrit ut jam extrā cōnspectum esset prius quam erus eum posset interrogāre. Mox autem reversus est, manū alterā urceum aquae plēnum, alterā pānem cāseumque tenēns. Illum patrī, hunc dominō porrigit ut jentāculum quō ille sē dēfraudāverat compēnsāret. Senex aquā gelidā subitō recreātus est ; quippe quī sitī excruciātus in eō erat ut prōrsus dēficeret.
Jam Rōbinson ad Hispānum in grāmine prōstrātum languentemque sē convertit ; istum quoque ā sociō pōtū cibōque reficiendum cūrāvit. Tum illum ad scapham dēdūcit in quam (tormentō, sclopētīs, spoliīs, interfectōrum onerātam), Friday saltū sē dedit ; tamque vēlōciter, ventō quamvīs adversō, eam rēmīs impulit ut Crūsōeus nāvigantis cursum in lītore pedibus vix aequāret.
Proximō diē Crūsōeus comitēs convocāvit, ut rem quae diūtius differrī nōn poterat conjūnctīs vīribus perficerent.
Scīlicet verendum erat nē ē malignīs vapōribus jacentium in campō cadāverum pestis fūnesta exorīrētur. Itaque cūnctī, suā quisque īnstrūctus secūrī, conveniunt, caesīsque lignīs, corpora dēfūnctōrum Rōmānō mōre combūrunt. Interim Friday patrem suum docuerat quantum gentēs bene morātae ab hūmānā carne abhorrērent. Quod quidem mīrum senī prīmō vīsum est. Fīlius autem expositīs omnibus quae ipse ā dominō accēperat, brevī patrem eō addūxit ut mōrem istum immānem āversārētur. Senem illum Sunday proptereā Crūsōeus appellāvit quod diē hebdomadis prīmō, seu “ Sunday, ” eum servāverat.
Jam ille ūniversōs in cōntiōnem vocat, in quā Friday iterum interpretis mūnere, cum ergā Hispānum, tum ergā senem Sunday fūnctus est. Hispānus prīmum dē aliīs loquitur captīvīs. Tum Crūsōeus haec : “ Ō amīcī, quōs Deus sociōs mihi adjūnxit, omnia nunc possidēmus quae ad bene beātēque vīvendum requīruntur. Sed numquam equidem hīs bonīs tranquillō animō et quiētō fruī poterō quamdiū intellēxerō aliōs esse hominēs quī, cum ā nātūrā jūs aequum illīs fruendī accēperint, inopiā tamen et miseriā afficiantur. Hoc igitur ā vōbīs petō ut suam quisque sententiam dīcat mōnstretque quā potissimum ratiōne eōs in societātem hujus nostrae condiciōnis ascīscāmus. ”
Haec fātus, ūnumquemque sententiam prōferre jubet. Hispānus sē vel ūnum eōs, in scaphā dē hostibus captā, adductūrum pollicētur. Sunday profitētur sē idem facere parātum. Friday autem cēnset satius esse patrem suum senem manēre, optatque ut sibi liceat Hispānō sēsē addere. Tum nōbile patrem inter et fīlium fuit certāmen, utrī potissimum contingeret vītae perīculum adīre. Itaque Rōbinson coāctus est, ad rem dirimendam, ut sententiam ipse suam dīceret, cui omnēs laetī obtemperāvērunt. Haec erat, ut Hispānus cum Sunday proficīscerētur, Friday autem apud sē remanēret. Addidit vērō, priusquam ambō illī in viam sē cōnferrent, necesse esse ut, arātō agrī deciēs majōre spatiō, sēmina sererentur ; auctō enim colōnōrum numerō, vīctum quoque necessārium augendum esse. Itaque per aliquot hebdomadēs continuās agricola quisque factus est, operāriōrumque dīligentiā fēlīciter omnia et cito cōnfecta sunt ; cūnctīsque intrā quīndecim diēs absolūtīs, cōnstitūtum iter parātur.
Sed prius quam proficīscerētur, Hispānus probī grātīque in Crūsōeum animī documentum ēdidit, quod et prūdentiam ejus mōnstrāvit. Nam cōnfessus est populārēs suōs, ipsīus īnstar, esse rēmigēs dē plēbe*, rude genus et incultum ; neque sibi eōrum mentem adeō perspectam esse, ut spōnsor fīat dē illōrum fide ac voluntāte ; itaque sē optimum cēnsēre, ā Rōbinsōne sīcut ā dominō lēgēs cōnstituī, neque quemquam in īnsulam addūcendum esse, nisi prius lēgibus illīs sēsē obstrīnxisset. Quam ob rem Crūsōeus, laetus hospitis fide, ejus cōnsiliō obsecūtus est. Hīs autem verbīs lēgēs scrīptae sunt.
“ Quīcumque in īnsulā vīvere, atque in partem commoditātum quās illa praebet admittī cupit, eum oportet :
“ Voluntātī dominī illīus īnsulae in omnibus oboedīre, cūnctīsque īnstitūtīs, quae ille ad salūtem commūnem cīvium prōmovendam praecēperit, obtemperāre.
“ Vītam agere in labōre, temperantiā, honestāte ; nēmō enim in hāc īnsulā vītam dēget quī aut ignāviae, aut luxuriae, aut ūllī turpitūdinis generī sē dederit.
“ Abstinēre ab omnī rixā ; sīquis autem injūriam accēperit, in propriā causā jūdex ipse nē fuerit, sed eam aut ad īnsulae dominum dēferet, aut ad eum quī jūdex ab illō cōnstitūtus fuerit.
“ Omnēs labōrēs ad commūnem ūtilitātem necessāriōs libenter suscipere, et sī rēs postulābit, dominō, vel cum vītae discrīmine, opem ferre.
“ Sī quis ūllam ex hīs lēgibus aequissimīs violāre ausus fuerit, cēterī cōnsentientēs aut eum cōgent ut pāreat, aut ex īnsulā in perpetuum ējicient.
“ Nēminem vērō nōn hortāmur ut hās condiciōnēs sēriō perpendat, nōmenque nē subscrīpserit, nisi prius statuerit illīs quam studiōsissimē obtemperāre. ”
“ Rōbinson Crūsōeus. ”
Hās lēgēs scrīptās Hispānus in vernāculum sermōnem vertit. Quō factō, ille et calamīs et ātrāmentō īnstruitur, ut populārēs suī anteā nōmina lēgibus prōpositīs subscrībant quam proficīscantur. Tum viāticīs scaphae impositīs, magnā cum pietāte valedīcunt Rōbinsōnī sociōque et vēla faciunt.
Hīs perāctīs, Crūsōeus, comite Friday, forte vēnātūrus in itinere nōn longē prōcesserat, cum canis stetit lātrāns ad īmam rūpem arbustīs cōnsitam. Accēdunt ambō propius hiātumque in rūpe vident adeō artum ut irrēpere, neque tamen ingredī possent. Crūsōeus socium temptāre jussit num per hiātum istum posset sē immittere.
Quī caput cum vix admōvisset, horrendō clāmōre retrāxit, tum Rōbinsōnis admonitiōne nē audītā quidem, āmentis īnstar aufūgit. Ille tandem eum assecūtus causam fugae rogat : “ Heu ! heu ! ” respondit Friday, “ fugiāmus ! mōnstrum horrendum vīdī, ingēns, ārdentibus oculīs, faucibus tantīs ut nōs ambō simul absorbēre possit. ” Cui dominus : “ Ehem ! ” inquit, “ faucēs satis amplās dīcis ; attamen ipse rem explōrābō. ” “ Ō domine, ” (haec exclāmat servus, dominō ad pedēs prōvolūtus), “ per tē Deum obsecrō ; nōlī hoc facere ; tē mōnstrum illud dēglūtiet ; tum miser Friday dominō orbātus erit. ” Rōbinson subrīdēns interrogat, an ipse ab illō dēvorātus fuerit. Quī cum obmūtēsceret, domum jussit festīnāre, ut lampadem accēnsam peteret. Ipse ad spēluncam reversus sclopētō armātus, ad ōstium sē collocat.
Intereā Friday cum lampade redit, dominumque iterātīs precibus ōrat nē mortī certae ultrō sē objiciat ; ille autem quī rē dēlīberātā timōris expers erat, hortātur socium ut animō cōnfīdat. Tum lampadem sinistrā, sclopētum dextrā tenēns, mōnstrō fortiter obvius fertur. Capite vix immissō, ad dubiam lampadis lūcem ipse quoque aliquid cōnspicātus est quod sibi horrōrem incussit ; neque adeō tamen aufugere voluit ; sed admōtā propius lampade, perspexit nihil illud esse nisi lamam aetāte frāctum et seniō mox interitūrum.
Cum igitur Rōbinson circumspiciendō nihil dēprehendisset propter animal illud minimē timendum, vocātō ad sē Friday, penitus in spēluncam irrēpsit. Hic etsī vehementer trepidabat, nōn potuit dominum ducem nōn sequī, neque ibi sine admīrātiōne vīdit quantopere propter ipsīus terrōrem mōnstrum in majus crēvisset.
Cum jam lama in eō esset ut ageret animam*, Rōbinson illum ex antrō āmovet quem, cum exspīrāverit, terrā obruat. Mox locō explōrātō antrum satis amplum et jūcundum inveniunt. Ex quō magnam in posterum ūtilitātem sē captūrōs spērābant ; hoc enim statim Rōbinson ēlēgit domiciliō ubi, fervidissimō sōlis aestū, frīgus captāret. Itaque missus est Friday ut īnstrūmenta afferret ; quōrum ope coepērunt ōstium antrī amplificāre ; atque hōc opere tempus nōn sine jūcunditāte cōnsūmpsērunt.
Caput Vīcēsimum Quārtum
Nāvis anglica appulsa ad īnsulam — Quō cāsū — Magna Crūsōeī in praefectum merita — Spēs līberātiōnis.
Intereā accidit ut Hispānus et Sunday octo jam diēs āfuissent necdum rediisent. Friday saepissimē nunc ad montem prōcurrēbat, nec tamen, quamvīs intentīs intuērētur oculīs, quidquam cōnspiciēbat. Forte tandem cum Crūsōeus domī versābātur, ecce subitō redit ille ac procul : “ adveniunt ! ” inquit, “ adveniunt ! ” Hōc nūntiō laetus, dominus ad collem properat. Inde ē longinquō scapham ad īnsulam tendentem prōspicit. Sed incertum sē esse profitētur num haec esset ea quam spērāvissent. Friday expalluit ; Rōbinson iterum speculātur. Scīlicet Eurōpaeāna erat nāvicula albīque hominēs in eā armātī. Extemplō sociī alium collem cōnscendunt, certiōra vīsūrī. Quantus vērō fuit stupor cernentium nāvem ingentem Anglicam, ad ancoram cōnsistentem.
Tum Rōbinsōnis animus admīrātiōne, metū, laetitiā, invicem afficitur. Hinc enim gaudet spē līberātiōnis, inde vērō stupet metuitque, quod in dubiō esset quō cōnsiliō nāvis ista hūc appulisset. Itaque veritus nē pīrātae essent, in colle arboribus virgultīsque cōnsitō sē sociumque collocat in speculīs*. Inde cernunt scapham ūndecim hominibus onerātam ad lītus appellere, quōrum octo armātī erant, trēs reliquī inermēs vīnctīque. Hī quidem vix in lītore expositī vinculīs solūtī sunt. Ūnus ex illīs misericordiam armātōrum implōrābat. Reliquī duo manibus sublātīs ā Deō auxilium et salūtem petere vidēbantur. Quibus cōnspectīs, Crūsōeus perturbātus et anceps cōnsiliī stetit. At brevī nōn sine horrōre videt nōnnūllōs nautārum strictīs gladiīs necem captīvō intentāre, ac deinde tribus captīvīs relictīs proximum nemus petere. Illī intereā sedēbant maestō dējectōque vultū, incertī quid deinde futūrum esset. Tum Crūsōeus, cujus in mentem aliēnīs malīs propria revocābantur, miserīs istīs hominibus vel suae vītae perīculō opem ferre statuit. Igitur Friday jubētur sclopēta, gladiōs, apparātum tormentārium quam celerrimē afferre ; ipse remanēre satius dūxit*, speculātūrus quae sequerentur. Cūnctīs igitur ad pugnandum parātīs, magnō cum gaudiō nostrī animadvertunt nautās vagātōs in umbrā passim recubāre ut somnō, diēī fervidissimō tempore, indulgērent. Tum Rōbinson, cum paululum exspectāsset, animō audācī ad miserōs illōs accēdit. Quī cum āversī sedērent, attonitī stupuērunt, audītā vōce subitō haec clāmantis : “ Quīnam virī estis ? ” At illī exsilīre, fugamque parāre. Crūsōeus Anglicō sermōne hortātur nē timeant ; sē servātōrem adesse, et dē patriā, dē malīs, et quid opis ipse ferre posset interrogat. Cui “ Germānī sumus, ” respondet ūnus quī Anglicam linguam intellegēbat. “ Nautae meī, conjūrātiōne factā, nāvī meā potītī sunt. Prīmō statuerant mē cum virīs istīs bonīs interficere ; tandem vītam dēprecantibus concessērunt. Vīta autem in hāc īnsulā dēsertā, inopiā et miseriā peritūrīs, ipsā morte acerbior est. ” “ Ego vōs, ” huic Crūsōeus respondit, “ ē rēbus hīs tam miserīs expediam, vel ipsīus capitis meī perīculō ; sed duplicī lēge : scīlicet ut tū, dum hīc habitēs, cum tuīs mihi pāreās ; deinde ut, sī nāvem tuam tibi restituere mihi contigerit, mē meōsque in Angliam revehās ”. Quae cum praefectus prōmīsisset, tum sclopētō ūnumquemque gladiōque armāvit, eā tamen condiciōne nē quis iīs ante ūterētur quam ipse jussisset. “ In scelestōs istōs hominēs, ” addit ille, “ somnō nunc sōpītōs et passim jacentēs invādēmus ; sed ita ut minimē cruenta victōria sit. ”
Tum illī tōtī ab lūctū versī in īram, ducem secūtī sunt, et Friday sēcum ferēbat laqueōs quibus ligātī fuerant. Jam ad proximum accēdunt, in faciem prōstrātum et somnō tam altō oppressum ut, manibus pedibusque vīnctīs, ōs eī prius obstrūxerint quam penitus experrēctus sit. Manibus tum ā tergō revīnctīs, immōtum eum manēre jubent ; minātī sē eum, sī vel minimam vōcem ēdat certē jugulātūrōs esse. Quō factō, ad alterum properant, quem ligātum pariter eadem minātī supīnum collocant. Et jam sex in vinculīs erant, cum postrēmī duo subitō experrēctī surgunt et arma corripiunt. “ Ō scelestī, ” (ita exclāmat Rōbinson), “ cernite sociōs, arma abjicite ! perībit quī cūnctātus erit. ” Haec cum intonuisset illī gladiīs abjectīs in genua sē prōsternere, supplicēsque dēlictī veniam ā praefectō petere. Atque hīs etiam manūs nōdīs implicantur. Tum Crūsōeus jubet ūniversōs in spēluncam contrūdī, ōstiōque validīs arborum rāmīs obstrūctō, mandat cūstōdī ut interficiātur sī quis claustrum cōnētur perrumpere.
Deinde sociī factō agmine ad scapham sē cōnferunt quam vectibus admōtīs in siccum prōtrahunt, et carīnam deinde perforant. Sub hōram post merīdiem tertiam, tormentī fragōre temptant ut nautās ex īnsulā revocent. Quō signō ter repetītō cum nēmō rediisset, altera scapha ē nāvī profecta est ad īnsulam. Tunc Crūsōeus cum sociīs in collem sē recipit. Scaphā appulsā, nautae ad priōrem currunt quam cernunt in siccō perforātam. Cōnfestim circumspicere, sociōs nōmine vocāre, neque tamen quisquam fuit quī respondēret. Illī decem numerō erant, armātī omnēs. Rōbinson quī ex praefectō accēperat inter captīvōs trēs esse quī nōn nisi metū coāctī vēnissent in sceleris societātem, Friday gubernātōremque ad eōs mittit ; cumque illī veniam ōrāssent impetrāssentque, armīs redditīs, eōs quae ipse praeceptūrus sit sēdulō exsequī jubet.
Interim quī prīmī advectī fuerant clāmōrem sustulēre. Redditur et major ā Crūsōeī commīlitōnibus ; hōc enim modō ille jusserat ut advenae in nemora allicerentur. Illī scīlicet vōce respondentium vix audītā, sparsī hinc inde per silvās vagantur. Sed nūllō repertō, cum jam advesperāsceret, ad scapham redībant, cursū et vānō errōre fessī. Atque ut quisque occurrit excipitur ab īnsidiantibus, quōrum in manūs captīvī sex incidērunt. Cum quattuor aliī reverterentur, mittitur ad hōs quīdam nautārum in grātiam receptōrum, interrogātūrus an sponte armīs abjectīs sē submittere velint ; nī facerent, īnsulae prōcūrātōrem, trīgintā abhinc passibus, quīnquāgintā mīlitēs ex arce ēdūxisse quī ipsōs caederent. Tum Rōbinson armōrum strepitum ūnā omnēs ēdere jussit ad verba lēgātī cōnfirmanda. Itaque illī nōn vī sed arte vincuntur. Mox quīdam ex iīs haec rogat : “ An vērō dēlictī veniam impetrātūrī sumus ? ” Cui praefectus in virgultīs latēns sīc acclāmāvit : “ Vōcem meam agnōscis, Thōmā Smith ! Sī īlicō arma ē manibus ceciderint, vītam omnēs habēbitis, Atkins exceptō ”. (Ille enim sēditiōnis concitor fuerat.) Tum ūniversī statim arma abjicere. Atkins ipse praefectum obtestātur ut sibi parcat ignōscatque ; commūne enim esse omnium scelus. Praefectus respondet, sē (quod ūnum posset), prōcūrātōris eum clēmentiae commendātūrum.
Quō factō, Friday cum nautīs ad illōs vinciendōs mittitur. Jam Crūsōeus, quī prōcūrātōris persōnam sustinēbat, cum praefectō accessit. Hic autem dē captīvīs eōs ēlēgit quibus tālēs esse mōrēs nōverat ut ipsōs sceleris commissī vērē paenitēret ; hī ad arcem, cēterī ad spēluncam dūcuntur. Ex iīs quī in antrum anteā conjectī erant duōs etiam addūcī jussit, dē quibus quoque bene spērābat. Quōmodo autem cum illīs ēgerit et quae posteā acciderint, mox nārrābimus.
Caput Vīcēsimum Quīntum
Fundāta colōnia — Crūsōeus relinquit īnsulam — Quod accidit in patriam redeuntī — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam dēgit.
Quibus ignōtum fuerat, hī ante arcem collēctī decem erant. Crūsōeus haec profitētur : eā lēge ipsōs sēditiōnis veniam impetrātūrōs ut praefectum lēgitimum in recuperandā nāve adjuvent. Quae sententia etiam captīvīs dēnūntiātur. Tum captīvīs simul et līberīs ūnā colloquendī* cōpia data est, ut sēsē mūtuō in fide servandā cōnfirmārent, cum haec sōla sontibus salūtis via patēret. Interim fabrō lignāriō* mandātur ut alterīus scaphae perforātae carīnam reficiat. Tum altera praefectō, altera gubernātōrī trāditur, nautīs inter utrumque dīvīsīs, cūnctīque apparātū bellicō īnstrūctī vēla faciunt.
Crūsōeus, cujus fortūna ex ēventū hujus inceptī pendēbat, tantā animī perturbātiōne et sollicitūdine agitābātur, ut stāre ibi nescīret ; nunc in spēluncā sedēre, nunc in collem ascendere, et quia noctū oculōrum dēficiēbat ūsus, auribus captāre sī quid forte ē nāve audīret. Augēbātur enim sollicitūdō exspectātiōne signī dē quō inter eōs convēnerat. Triplex scīlicet fragor ille nōndum audītus erat, mediā jam nocte ingruente.
Et jam spēs omnis abierat, cum ē longinquō subitō sonitus fit. Crūsōeus quasi ē somnō repente excitātus, aurēs ērigit. Sequitur alter fragor et deinde tertius. Nunc cōnstat nāvem esse expugnātam, nunc certō in Eurōpam profectūrus est. Tum āmēns laetitiā dēvolāre, socium in grāmine recubantem excitāre, amplectī, deinde ad arcem currere, sarcināsque raptim colligere. Diē nōndum exortō, ad collem rūrsus properat, eōque ubi nāvis in ancorīs cōnsistēbat oculōs intendit. Brevī cōnspicit praefectum nāvis, quī collem nōnnūllīs comitantibus cōnscendit. Rōbinson ūnō impetū ejus in amplexūs prōvolat. Tum praefectus nārrat sē nāve fēlīciter admodum potītum esse, occīsō nūllō neque vulnerātō quidem ; obscūrā enim nocte ita ēvēnisse, ut neque agnōscerētur ipse, neque comitēs ā nāve prohibērentur. Turbulentissimōs sēditiōnis auctōrēs sibi quidem obstitisse, sed captōs in vincula fuisse conjectōs. Hīs dictīs, cibōs quōsdam lautiōrēs ē nāve afferrī jubet, laetīque omnēs jūcundissimō convīviō recreātī sunt.
Deinde praefectus Crūsōeum rogāvit quidnam nunc sibi faciendum mandāret, quō ipsī grātiam persolveret. Huic ille “ praeter hesterna prōmissa ” ait, “ haec tria tē rogābō. Prīmum quidem ut hīc commorēris, dōnec pater sociī meī redierit ; tum ut mē meōsque in nāve excipiās ; dēnique ut sēditiōnis auctōribus veniam dēs. Haec sōla dēlictī poena sit ut in hāc īnsulā dēserantur. ”
Praefectus haec pacta servātūrum sē pollicitus, captīvōs addūcī jubet, pessimīsque eōrum dēsignātīs poenam irrogātam* dēnūntiat ; neque illī sine laetitiā hoc audiērunt, cōnsciī quippe tantī admissī facinoris. Crūsōeus eōs mox docuit quōmodo vīctus petendus esset, illīsque rēs suās omnēs relictūrum sē prōmīsit.
Dum noster haec loquitur, Friday magnō cursū anhēlāns nūntiat patrem cum Hispānīs advēnisse. Cūnctī igitur illīs obviam properant. Friday cēterōs praegressus in amplexūs patris praecurrerat. Crūsōeus nōn sine admīrātiōne duās mulierēs inter advenās cōnspexit ; Sundayque interrogātus docet uxōrēs esse duōrum Hispānōrum, quās illī in ipsā regiōne dūxerant*. Hī vērō ubi audīssent Rōbinsōnem mox profectūrum, nōnnūllōsque rēmigēs in īnsulā relictūrum esse, rogāvērunt ut sibi quoque licēret in eā remanēre ; sē enim omnibus audītīs quae aliī memorāverant jūcundiōrem illā sibi sēdem nōn optāre. Quibus precibus ille libentissimē annuit ; gaudēbat imprīmīs quod duōs hīc spectātā probitāte virōs relictūrus esset. Spērābat enim fore ut eōrum operā et exemplō cēterī ad bonam frūgem* redūcerentur. Hāc mente aliōs omnēs eōrum auctōritātī subjicere cōnstituit.
Itaque ūniversōs arcessī jubet ; sex Anglī erant et duo Hispānī cum uxōribus. Quibus convocātīs suam Crūsōeus hīs verbīs voluntātem dēclārāvit : “ Nēminem fore spērō, quī mihi jūs dēneget dē rēbus meīs, hāc quidem īnsulā cum omnibus quae in eā sunt, arbitriō meō statuendī. Optō autem ut omnium cujusque vestrum quī hīc remānsūrī estis condiciō sit beātissima ; quam ob rem vōbīs certās lēgēs nōn habentibus meum est īnstituere, vestrum autem sequī.
“ Haec igitur accipite.
“ Hōs ambō Hispānōs ego meōs in īnsulā vicāriōs cōnstituō. Hī praecipient, vōs pārēbitis. Hīs committō apparātum omnem bellicum, atque īnstrūmenta omnia ; eā tamen lēge ut illī vōbīs necessāria praebeant, vōs autem cum iīs honestē in pāce vīvātis.
“ Prīncipiō Deum colite ; nūlla enim cīvitās firma, nisi fundāmentum sit amor Deī.
“ Proxima pietātī sit jūstitia. Jūs suum cuique tribuātur ; neu cuiquam nocueritis.
“ Dē cēterīs ambō Hispānī vīderint. Illī fīnēs agrīs assignābunt, jūraque, prout rēs postulābit, et prīvāta et pūblica statuent.
“ Ōlim* fortasse licēbit dē vōbīs nūntium accipere ; fortasse mē aliquandō juvābit extrēmum in hāc īnsulā mihi cārissimā vītae tempus agere. Vae illī quī intereā hās lēgēs meās ēverterit. Eum ego in cymbā impositum flūctibus saevissimā tempestāte agitātīs trādam hauriendum. ” Hīs audītīs, assēnsēre omnēs sēque oboedientēs futūrōs esse pollicitī sunt.
Tum noster ea notāvit quae sēcum āveheret : vestem ē pellibus ā sē ipsō cōnfectam, cum umbellā ; hastam propriā quoque arte perfectam, arcum, secūrimque siliceam ; psittacum, canem villōsum, lamāsque duōs ; quae īnstrūmenta, cum esset sōlitārius, fabricāverat. Hīs cūnctīs in nāvem trānslātīs, secundō spīrante ventō, proficīscī proximō diē cōnstituunt. Jamque tempus adest. Tum Crūsōeus eōs quī remānsūrī erant ad concordiam pietātemque sequendam dēnuō hortātus, ultimum valē clāmat, et cum comitibus Friday et Sunday nāvem cōnscendit.
Fēlīcissimus ad Hamburgum cursus fuit. Cum nāvem Crūsōeus opportūnē hīc invēnisset Londīnium tendentem, ā Germānicae nāvis praefectō discessit, atque alteram cōnscendere properāvit. Haec brevī solvit ancorās. Dulcissima jam Crūsōeī patria ē longinquō cernitur. Jam in ōstium Tamesis advēnēre, cum subitō saeva tempestās exoritur nāvemque vī magnā in ōram conjicit. Tum quidquid valet dīligentia, quidquid perītia, adhibētur ; sed frūstrā ; ventī furor, omnī cōnātū* major, nāvem abreptam in harēnās agit tantā vī ut carīna disrumperētur. Irruit extemplō in eam ingēns aquae vīs, adeō ut dē salūte omnēs dēspērārent ; nāvigantibus vix datur cōpia in scaphās dēsiliendī ut mortī, sī fierī possit, sē ēripiant.
Sīc igitur Rōbinson cum dēnuō naufragium fēcisset, miser in portum proximum advēnit, neque quidquam servāvit praeter canem quī vectum in scaphā dominum natandō secūtus est, et psittacum in umerō ejus sedentem. Multīs post diēbus, certior factus est umbellam vestemque pelliceam repertās esse.
Portus ille ad quem appulerat scapha octo mīlia passuum ā Londīniō aberat. Audiit patrem suum senem bonā valētūdine ūtī, mātrem vērō, fēminam optimam, obiisse. Quod quidem gravissimō eum dolōre affēcit. Jam Eborācum profectus, vīgintī quattuor hōrārum spatiō eō advēnit. Cum sequente cane et psittacō umerō īnsidente in terram dēscendisset, per circumfūsam spectantium turbam in hospitium proximum sē contulit. Inde nūntiō ad patrem missō, cūrāvit nē senex ille optimus fīlium reducem nimis subitō revīseret neu, tantae nōn capāx laetitiae, mortem occumberet.
Jam fīlius ipse per platēās satis sibi cognitās ad patriōs penātēs prōvolat, domumque assecūtus in patris gaudiō trepidantis amplexūs ruit. “ Mī pater ! ” “ Mī fīlī ! ” haec tantum ambō ēloquī potuērunt. Mūtī, trepidī, spīritū interclūsō, alter alterīus ē collō pendent, dōnec vīs benigna lacrimārum animum utriusque levāvit.
Intereā Friday mīrātur frequentem* tēctīs urbem stupetque inhiāns innumera rērum mīrācula quae nunc undique oculīs obversantur. Quōrum aspectū satiārī nōn potuit. Ac prīmō diē nūllam rem ab aliā distinguēbat ; tanta enim animī perturbātiō erat ut hebēs oculīs et animō esset.
Pater Rōbinsōnis īnstitor erat. Proptereā optāvit ut fīlius in mercātūrā exercērētur, hērēs patris īnstitūtus. Sed fīlius ad labōrem indūrātus patrem rogāvit ut sibi licēret fabrōrum tignāriōrum* artem discere. Itaque cum sociō tignāriī cujusdam disciplīnae sē trādidit, atque brevī uterque in eā arte tantum prōfēcerat ut ipsī magistrōrum dignitātem assequerentur. Quō factō, officīnā commūnī īnstitūtā, amīcitiam inter sē, summō studiōrum voluntātumque cōnsēnsū, ad extrēmum vītae diem coluērunt. Et sīc perpetuā tranquillitāte, sānitāte, industriā, fortūnātī ambō vīxēre ad summam senectūtem, posterīque libenter retinēbunt duōrum memoriam hominum, quī cēterīs documentō erunt quōmodo suae quisque fēlīcitātis artifex esse possit.
↑Ut causās . . . ageret : plead in the law courts. ↑Rēctae ratiōnī cōnsentāneus : consistent with good sense. ↑Vereor ut concēdant : I fear they will not allow. ↑Siquidem . . . cōnstābit : since it will cost. ↑Conveniat : inform. ↑Altum tenent : get into the open sea. ↑Quod quisque . . . dējicerētur : every one held on to whatever he could grasp, for fear of being washed overboard. ↑Antliās : the pumps. ↑Tormentōrum : cannon. (In classical Latin of course tormentum means merely an engine for hurling missiles.) ↑Īnfimō . . . tabulātō : the hold. ↑Dōlia, mercium sarcinae : casks, merchandise. ↑Ut salūtī suae cōnsuleret : look after himself. ↑Quōcum versārētur : with whom he could consort. ↑Aureōs : would, at this date, be guineas. ↑Merās nūgās : mere trifles. ↑Vitrum . . . taeniās : glass, necklaces, knives, scissors, hatchets, ribbons. ↑Fretum : channel. ↑Ventō reflante : the wind being contrary. ↑Tabulā nauticā : chart. ↑Vix . . . licēbat : there was hardly time. ↑Saccharī vectūram : cargo of sugar. ↑Dēprehēnsum : discovered. ↑Sūcī . . . guttae : some drops of juice squeezed from meat. ↑Vernantem cōpiam : flourishing abundance. ↑Caelī jūcunda temperiēs : delightful climate. ↑Retundunt : repress. ↑Stegam : deck. ↑Syrtem : a quicksand. ↑Palmae lātitūdine : a hand's breadth. ↑Reciprocāns : returning. ↑Tugurium : hut. ↑Vicem : fate. ↑Surculōs : young branches. ↑Ultima : the last extremity. ↑Miserābilī . . . articulō : wretched crisis. ↑Eōdemque : and also. ↑Īnstar parietis praeruptum : broken so as to be perpendicular like a wall. ↑Aestuābat : got very hot. ↑Cubitum īre : to go to bed. ↑Genuālibus : with his garters. ↑Oleī . . . expressī : oil of sweet almonds. ↑Linī aut cannabis : flax or cotton. ↑Repetītō fustis ictū : by continual beating with a stick. ↑Saeptō : the hedge. ↑Tudiculae : a mushroom. ↑Aciem cuneō similem : a sharp edge like a wedge. ↑Typīs impressum : printed. ↑Exarātā : cut. ↑Līneīs mēnstruīs : lines marking a month. ↑Virgulae bālaenārum : whalebone. ↑Vīminibus salignīs : willow osiers. ↑Praevertit : anticipates. ↑Referrent : resembled. ↑Subrubrōs : pinkish. ↑Tūbercula : round lumps. ↑Arrīsisset : pleased. ↑Ungue . . . īnstrūctus : provided with a sort of hinder claw. ↑Quadriduum : of four days' length. ↑Sīcubi : if at any time. ↑Mālōs citreās : lemon-trees. ↑Calceāmenta tībiāliaque : boots and stockings. ↑Soccōs : shoes or slippers. ↑Verū . . . idōneōs : to carry the spit. ↑Ad haec cum : when in addition . . . ↑Ephippiīs subjectam : put under their saddles. ↑Īnfēcit : seasoned. ↑Caelī tempestās : weather. ↑Dēsaevierat : had become less wild. ↑Alere : keep alive. ↑Coquī . . . fūnctus : playing the part of a cook. ↑Sī suppetant . . . cōpia : if a man has an abundant supply of all he desires. ↑Cujus . . . conquiēscam : in whose friendship with me I might find repose. ↑Maculāsque : meshes. ↑Culicēsque : gnats. ↑Muriā condiendam : to pickle it with brine. ↑Praebuisset : might have supplied. ↑Identidem omnia expertus : after repeated tests. ↑Nec cōnstābat : nor was it clear. ↑Intextīs rāmālibus : with small branches woven together. ↑Flūctibus sēsē invicem . . . pellentibus : by the waves chasing one another. ↑Aquīs subeuntibus : when it was high water. ↑Tūberibus sōlānōrum : potatoes. ↑Temere : without much reason. ↑Quippe quae : whereas, it . . . ↑Ut vōx faucibus haerēret : it could make no noise. ↑Subsultantēs : frisking. ↑Coāgulātō : curdled. ↑Īnserī : to be grafted. ↑In nūdam . . . excurrēbat : extended into a bare plain. ↑Quae mōliēbātur cōnsilia : the plans he was forming. ↑Certiōra vīsūrus : to get more certain information. ↑Rūdera : rubbish. ↑Solō ita mollī innīxum : rested on ground so rotten. ↑Operāriīs : labourers. ↑Culmō : with thatch. ↑Ārefierent : might be dried. ↑Cācabōs catīnōsque : saucepans and dishes. ↑Operam . . . nāvat : works hard. ↑Retractāret : did over again. ↑Praefīgeret : which he might fix on to . , . ↑Ālitēs : winged. ↑Exācta : finished. ↑Diffluēbant : were dropping to pieces. ↑Tignum : a long pole. ↑Vōcēs : words or expressions. ↑Calceōrum et tībiālium : boots and stockings. ↑Incīsīs . . . trājēcit : he cut holes and drew the thread through. ↑Tunicam brācāsque : coat and breeches. ↑Obsitam : covered over. ↑Unde . . . redīre : from which they say no one returns. ↑Gradum corripere : to hasten its coming. ↑Nē interclūderētur : lest the perspiration should be checked. ↑Bulbum sōlānī frīxum : a dried potato. ↑Rōre madentium : dripping with dew. ↑Ūtilī . . . licēret : he could not devote some time to useful occupation. ↑Nec temere : not unreasonably. ↑Furfure : from the chaff. ↑Superne : at the top. ↑Depsendō : by kneading. ↑Nōn ita contemnendum : by no means to be despised. ↑Cāseōs . . . premere : make cheese. ↑Querendī locus : reason for complaint. ↑Cum quōlibet animante : any living thing. ↑Trīticum : wheat. ↑Īnsertās : which he had planted. ↑Circumcīdere : prune. ↑Scopō : the target. ↑Objēcit sibi : he charged against himself. ↑Fingeret : he imagined. ↑Quam sibi videt, etc. : the shorter the way the better, he thought. ↑Cōnsiliī compos : master of himself. ↑Rūsculum : his country seat. ↑Cuivīs ignāvō . . . fuisset : would have been clear to any block-head. ↑Adaequāret solō : raze to the ground. ↑Cunīculum : an underground passage, like a rabbit's burrow. ↑Sēpositum : stored. ↑Inconditō : confused. ↑Necī addictōs : doomed. ↑Prōstrātum adortī : setting to work on him when he was on the ground. ↑Siste gradum ! : stop! ↑Intorquet : lets fly. ↑Dē mediō tollerētur : should be put out of the way. ↑Expugnātōque : and having made themselves masters of it. ↑Intuentis : as he watched. ↑Hoc facere : to take the latter course. ↑Quid in spatiō . . . interjectō : what was going on in the space intervening . . . ↑Nōndum vacāverat : there had not yet been leisure. ↑Lāneīs : woolly. ↑Rēgem agere : play the king. ↑Eā lēge : on this condition. ↑Vacāret : be ready to do. ↑Comitātū : a court, i.e., followers. ↑Spectātam : tested. ↑Helluōnum : gluttons. ↑Sarmentōrum : dry boughs. ↑Zēae : wheat. ↑Īnsitus . . . amor : innate desire for his own safety. ↑Carnī . . . assīderet : sit down to turn the meat on a spit. ↑Populāribus : fellow-countrymen. ↑Ut . . . vindicāret : that he bound Friday to himself as a servant by a legal right. ↑Quō dēcrētō : this being decided. ↑Pālīs : stakes. ↑Mīrum quantum : it was wonderful how much. ↑Populārium amantior : more attached to his fellow-countrymen. ↑Nōn ūnīus : i.e., more than one. ↑Subāctīs : made soft. ↑Fīla ēdūcendī : of making yarn. ↑Habēre . . . ratiōnem : take account. ↑Terrae continentis : the continent. ↑Praesentius auxilium : more prompt help. ↑Incitātius : with greater impetus. ↑Male multārent : would ill use. ↑Perspectōs : thoroughly well known. ↑Aciē . . . dīrēctā : having turned his gaze eastward. ↑Centiēs superāre : was a hundred times bigger. ↑Strāgulīs : blankets, rugs. ↑Blandītam : fawned. ↑Supellēctilem : gear. ↑Cādōs : casks. ↑Orȳzae : rice. ↑Pulveris nitrātī : gunpowder. ↑Globulōrum plumbeōrum : bullets. ↑Sclopēta : muskets. ↑Caela : chisels. ↑Terebrās : gimlets. ↑Rādulās : razors. ↑Runcīnās : planes. ↑Forficēs : scissors. ↑Forcipēs : tongs. ↑Stanneam, cupream : of tin and copper. ↑Cistās : chests. ↑Ocreārum : leggings. ↑Sclopētōrum manuālium : pistols. ↑Vēnāticōs : for hunting. ↑Pyrothēcam : tinder-box. ↑Dēprōmptās : which he had brought out. ↑Manicīs : the sleeves. ↑Tubō opticō : a telescope. ↑Fūnem incendiārium : lighted tow. ↑Rīmulae : touch-hole. ↑Exspectātiōne Rōbinsōnis : than what Robinson had expected. ↑Collīneāverat : aimed. ↑Āmentem . . . referre : to be like a madman. ↑Rēmigēs dē plēbe : common sailors. ↑Ut ageret animam : give up the ghost. ↑In speculīs : on the watch. ↑Satius dūxit : thought it better. ↑Ūnā colloquendī : talking together. ↑Fabrō lignāriō : carpenter. ↑Irrogātam : ordained. ↑Dūxerant : married. ↑Ad bonam frūgem : good conduct. ↑Ōlim : some time or other. ↑Omnī cōnātū : than all they could try. ↑Frequentem : crowded. ↑Fabrōrum tignāriōrum : carpenters.
Transcriber’s notes
Notes for the first edition
Robinson Crusoe is a book that was adapted numerous times into Latin, and it may be difficult to understand where each version comes from. Here is a small genealogy :
Robinson Crusoe, by Defoe (1719) : the original English version Robinson der Jüngere by Campe, German (1779) : cuts off many digressions, partially rewrites the story, and presents it as a story being told in a family, with many dialogues and moral teachings Robinson Secundus by Lieberkühn (1785) Robinson Secundus by Gedike (1802) : corrections Fata Robinsonis Crusoëi, then Robinson Crusoëus by Goffaux (1807) : cuts off all the family part and keeps only the main story The Story of Robinson Crusoe in Latin by Barnett (1907) : improves the text and cuts off many moral passages Robinson Crusœus by Avellanus (1896) : corrections and notes added Robinsonius Minor by Nagel (1823) Rebilius Cruso by Newman (1884) : rewriting from the general ideas, and cutting off the digressions, with an emphasis on vocabulary Vita discriminaque Robinsonis Crusoei by Avellanus (1928) : no version is currently available online but it appears that it starts as a plain translation and then goes on as its own story when Robinson arrives on the island Some changes were made in the original text, as follows :
In splenunca habitat → In spelunca habitat assuefacerat → assuefecerat tandem ille adgredi → tandem ille aggredi (consistence with the rest of the text) ad lanam mulgendam → ad lamam mulgendam utrumque statim agressus → utrumque statim aggressus fasciculo saggittarum → fasciculo sagittarum per densisimas frondes → per densissimas frondes in loco nullis presidiis → in loco nullis praesidiis Nunc autum absolutis → Nunc autem absolutis quam celerime afferre ; → quam celerrime afferre ; nulla erat Europeanorum → nulla erat Europaeanorum aut decem aut duodecem → aut decem aut duodecim indissolubili nodo adnectaret → indissolubili nodo adnecteret cellae intexis ramalibus → cellae intextis ramalibus duas ejusmodi texit → duas ejusmodi texuit Multa vero facienda superant → Multa vero facienda supererant generis humanis originem → generis humani originem barbaris inruentibus → barbaris irruentibus (consistence) Ipso die operi destinata → Ipso die operi destinato Antea vero voluistis → Antea vero voluisti Paullulum progressi → Paululum progressi (consistence)
Notes for the second edition
Various fixes have been made, such as transcriptions errors, new spelling improvements (for the second version), and numerous macron corrections.