Caput Secundum
Crūsōeus pergit iter — Mala ōmina — Nāvis incēnsa — Advehitur ad Canāriās īnsulās — Inde profectus ad Americam naufragium facit.
Novum hoc Rōbinsōnis iter faustissimum initium habuit. Jamque incolumēs fretum* Anglicum trānsierant, et in ipsō Atlanticō marī versābantur. Tum vērō plūrimōs diēs ventō reflante* nāvis Americam versus abrepta est.
Vespere tandem gubernātor forte dēclārāvit sē flammās relūcentēs ā longinquō cōnspicere, cumque īnspectā tabulā nauticā* intellegeret vel ad centum mīlia nihil terrārum esse, conjectūram faciēbat hunc ignem nihil aliud esse nisi nāvem incendiō flagrantem.
Vix haec dīxerat, cum in aurās tollī vīsa est nāvis, terribilī cum fragōre, et mox tōta undīs obruta est. Cum nox supervēnisset, nihil amplius cernī poterat. Prīmā autem lūce appārent duae scaphae, cum flūctibus luctantēs, quae rēmīs ēverberābant mare, ut ad nāvem accēderent. Extemplō praefectus vēxillum nauticum explicuit, ut significāret sē ad opem illīs ferendam parātum esse. Nāvis ipsa omnibus vēlīs ad eōs tendit, atque intrā dīmidiam hōrae partem ad miserōs pervēnit.
Sexāgintā erant, virī, mulierēs, puerī, quī omnēs exceptī sunt. Erat rēs omnīnō vīsū miserābilis, cum īnfēlīcēs illī faucibus mortis sē ēreptōs vidērent. Aliī enim summō flēre gaudiō, aliī clāmāre, velut sī perīculum nunc prīmum imminēret ; illī exsultāre, hī pallidī manūs torquēre. Nōnnūllī stāre mūtī et stupentibus similēs. Nēmō inter nautās tam ferreus quīn hīs cōnspectīs commōtus ipse lacrimārētur. Cum eīs paulātim rediisset animus, ūnus ea nārrāvit quae miserīs accidissent.
Nāvis illa incēnsa magna quaedam atque mercātōria erat Francōrum, quae ad Mārtīnicam īnsulam tendēbat. Exārserat ignis in cubiculō gubernātōris, flammā tam vēlōciter grassante, ut nūlla ejus exstinguendae spēs adforet. Vix per tempus licēbat* ipsōs in cymbās recipere, et ab incēnsā nāve paululum discēdere, cum, correptā flammīs camerā in quā pulvis tormentārius sēpositus est, discerpta nāvis dissiluit.
Tum nāvis celerrimō cursū aquās secat ; quā nāvigandī vēlōcitāte Rōbinson noster mīrē dēlectātus est. Post aliquot diēs ecce magnam nāvem ad sē ipsōs tendentem cōnspiciunt. Mox audiunt sonitum tormentōrum perīculī īnstantis indicem, et animadvertunt nāvem esse duōbus mālīs orbātam. Cum ad eam proprius accessissent, quī in eā vehēbantur, sublātīs manibus, hōc modō precantur : “ Servāte nōs īnfēlīcēs, quibus omnibus pereundum est nisi vōs nostrī miserēbit ”.
Tum ex iīs quaesītum est quid malī accidisset. Quibus quīdam ex illīs sīc ōrsus est :
“ Anglī sumus, ex Jamaicā īnsulā, saccharī vectūram* inde dēportātūrī. Ibi cum forte nāvis ad ancorās cōnsistēbat, praefectus cum gubernātōre in terram dēscendit, ad mercēs aliquās īnsuper ēmendās.
“ Intereā exorta est tempestās, tantō cum turbine, ut fūne disruptō, nāvis ex portū in altum prōpellerētur. Tempestās ista trēs diēs noctēsque saeviēbat ; tum mālīs omnibus āmissīs, centum amplius mīlia abreptī sumus. Accēdit etiam ad hanc nostram calamitātem quod nēmō nostrōrum artis nauticae perītus sit ; novem jam integrās hebdomadēs hinc et inde jactātī, vīctum omnem cōnsūmpsimus, et plērīque famē exhaustī jacēmus. ”
Quibus audītīs praefectus, ut erat vir clēmentissimus, statim cymbam expōnī jussit, assūmptāque sēcum idōneā cibōrum cōpiā, ipse cum Rōbinsōne ad nāvem accēdit. Erat sānē lūgendus prōrsus omnium cāsus quī in illā vehēbantur ; ūniversī inediā quasi cōnsūmptī ; nōnnūllī vix poterant pedibus stāre.
Cum autem cubiculum nauticum intrāssent, horrendum vīsū ! jacēbant humī māter, fīlius, servula, quī famē omnēs ēnecātī vidēbantur. Mox autem dēprehēnsum* est aliquid in eīs spīritūs vītālis superesse. Postquam enim nōnnūllae sūcī ē carne expressī guttae* in ōs cujusque īnstillātae sunt, lūcem oculīs quaerere coepērunt.
Māter prae nimiā vīrium imbēcillitāte nihil absorbēre poterat ; cum autem innuisset ut tantummodo fīliō suō cōnsulerētur, mox illa exspīrāvit.
Intereā duo reliquī animam recēperant, atque ut erant aetāte rōbustiōrēs, praefectī dīligentiā servātī sunt. Cum autem juvenis, oculīs in mātrem conjectīs, mortuam esse intellēxisset, tantus eum invāsit dolor, ut dēficientibus iterum vīribus aegrē ad vītam revocārī posset. Vīcit tamen cūra, atque ille cum servā aegrē ē faucibus mortis ēreptus est. Deinde praefectus nāvem omnī genere alimentōrum īnstrūxit, mālōs ā fabrīs suīs reficiendōs cūrāvit, ignārīsque maris perītum nautam dedit quī nāvem regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit ut nova cibāria comparāret. Haec erat Madeira īnsula. Crūsōeus ūnā cum praefectō in terram dēscendit, atque ibi laetissimō fortūnātae illīus īnsulae aspectū satiārī nōn potuit. Scīlicet terra partim in plānitiem porrēcta, partim in colliculōs molliter assurgit, et vernantem frūgiferārum arborum cōpiam* explicat. Caelī admodum jūcunda temperiēs* ; vix ūllus enim hīc hiemis rigor ; ita vim omnem frīgoris retundunt* clēmentiōrēs sōlis radiī mollēsque favōniōrum animae. Erant in oculīs hīc illīc segetēs in agrīs bene pinguibus diffūsae, juga montium continuīs vītibus cōnsita. Ut arrīdēbant Crūsōeō nostrō pendentēs racēmī ! Ō quālēs ille hausit dēliciās, cum praefectus aere datō impetrāsset ut juvenī licēret ūvīs prō libīdine satiārī. Postquam ibi aliquantum temporis morātus est nāvis reficiendae causā, ancoram solvit.
Per plūrēs continuōs diēs fēlīcissimō cursū ūsī sunt.
Sed repente vehemēns tempestās ab austrō oritur. Spūmābant flūctūs, et in immēnsam surgēbant altitūdinem. Nāvis tamen invicta stetit ; sed postquam sex diēs continuōs atrōx tempestās saeviit, illa tam longē ā viā dējecta est, ut nec praefectus nec gubernātor amplius intellegeret quōnam in locō versārentur. Arbitrābantur tamen sē ab īnsulīs quae Caraibae vocantur nōn multum abesse. Septimō autem diē cum prīmum illūcēsceret, ē nautīs quīdam terram cōnspicit ! Tum omnēs in stegam* cōnscendere vīsūrī quaenam sit terra illa ad quam appulsūrī sint ; sed nunc laetitia in summum terrōrem mūtāta est. Subitō nāvis in terram impingitur ; quō ictū quī stābant in stegā excussī omnēs corruērunt.
Scīlicet nāvis in syrtem* tam vehementī impetū allīsa erat, ut penitus affīxa haerēret. Cōnfestim flūctūs spūmantēs tantam vim aquae in stegam profūdērunt ut omnibus esset cōnfugiendum, nē ipsī abriperentur.
Tum flēbilis nautārum orīrī clāmor ; tum ejulātūs hinc Deum ōrantium, inde clāmantium ; aliī dēspērantēs sibi crīnēs āvellere, jacēre aliī sēmianimī.
Hōs inter Crūsōeus exspīrantī similis erat ; ac repente exclāmant nāvem dēhīscere. Itaque in stegam omnēs accurrere et in dēmissam quam celerrimē scapham omnēs dēsilīre. Tanta autem erat multitūdō incōnsultē ruentium, ut vix palmae lātitūdine* scapha undās superāret. Cum vērō terra procul abesset, saeviente adeō tempestāte, cūnctī dē ōrā assequendā dēspērābant.
Et jam ingēns flūctus ad scapham volvī, montis īnstar, quō omnēs cōnspectō obstupēscere, rēmōsque dīmittere. Nunc, nunc īnstat perīculum. Aquae mōns scapham assequitur subvertitque ; tum ūniversī hauriuntur.