Chapter 3 of 12 · 252 words · ~1 min read

III.

SUPPLICATION OF THE CHURCH OF ALBI TO THE COLLEGE OF CARDINALS (1304-5).

(Archives de l'Hôtel-de-ville d'Albi.--Doat, XXXIV. fol. 42.)

Illustrissimæ Dominationis Patribus venerabilibus Dominis Cardinalibus sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ sacroque coetui eorumdem. Capitulum et Canonici ecclesiæ Albiensis et Capitulum et Canonici ecclesiæ Sti. Salvii de Albia, Abbasque et monachi monasterii de Galliaco Albiensis diocesis, et alii religiosi quorum sigilla inferius sunt appensa, suarum sublimitatum imperiis subjectionem debitam et devotam. Juste pater supplicatur a filiis dum cernunt fluctus tumescere et undis insiliantibus ventis et flantibus ex adverso naufragium imminere formidant, præsertim dum necessarium exigente qualitate causaram salus non pateat aut auxilium aliunde. Verum nostra patria quantis sit exposita præcipitiis et ruinis propter quæstiones et dissensiones quibus ad invicem se collidunt patria et inquisitores hæreticæ pravitatis novit ille qui nihil ignorat, et adeo excrevit turbatio ut idem populus ad iracundian concitatus non videatur aliud anhelare nisi ut discriminibus se committens deducat in ore gladii, nedum quos sibi putat adversarios sed et alios, ac ad talia se convertat quæ non poterunt aliquatenus reparari. Vestræ igitur Paternitatis pedibus provoluti humiliter supplicanus ut circa præmissa sic salutifere et celeriter succurratis quod, præclusa via periculis et ruinis, patria restituatur paci debitæ et quieti. Constet enim vobis quod dictus populus et patria est catholica et fidelis, quantum nos humana fragilitas nosse sinit, et populus civitatis Albiæ et patriæ fidem catholicam corde credens ore profitetur eamdem ut sic perveniat ad salutem et bonis operibus astruit et confirmat.... Paternitatem vestram conservet altissimus ecclesiæ suæ sanctæ per tempora longiora. (Signed with seventeen seals.)