V.
BRIEF OF CLEMENT V. CONCERNING THE PRISONERS OF ALBI.[612]
(Doat, XXXIV. fol. 89.)
Venerabili fratri Geraldo episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albiensibus. Dudum venerabili fratri nostro Bertrando tunc episcopo Albiensi et inquisitoribus dictis nostros direximus litteras in hec verba:
Clemens episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri Bertrando episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albie, salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis Isarnus Colli, P. Fransa, Jo. de Porta, Joannes Pays, Petrus de Raissaco, B. Casas, G. Salavert, G. de Landas, Isarnus de Cardalhaco, G. Borrelli, cives Albienses, quod ipsi olim de mandato venerabilis fratris B. Aniciensis, tunc Albiensis, episcopi et inquisitoris seu inquisitorum qui erant tunc in
## partibus illis, occasione criminis hereseos, fuerint carceri
mancipati, et jam per octo annos et amplius, tam Albie quam Carcassone, diu carceris angustias sustulerunt, sicut adhuc sustinent, quamvis nulla super hoc facta fuerit condempnatio de eisdem; cum autem ex parte dictorum civium pluries fuerimus cum instantia requisiti, ut ad condempnationem vel absolutionem eorumdem, prout jus exigit faceremus procedi: Nos volentes quod circa illos vestri officii debitum exequamini, sicut decet, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus apud Albiam tu frater episcope per te vel per alium seu alios idoneos, vos vero inquisitor vel inquisitores prefati, personaliter predictos cives ubicumque detineantur, adduci ad vestram, presentiam sub fida custodia facientes, in eodem negotio quibuscumque processibus factis seu inchoatis per venerabiles fratres Leonardum Albanensem, nunc Prenestinum tunc tituli S. Vitalis et Berengarium Tusculanum episcopum, tunc tituli sanctorum Nerei et Achillei, et dilectos filios nostros Johannem tituli sanctorum Marcellini et Petri presbyteros ac Richardum sancti Eustachii diaconum Cardinales, seu per dilectum filium Arnaldum abbatem Fontisfrigidi Cisterciensis ordinis, Narbonensis diocesis, nunc Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarium seu alios quoscumque, commissionum vigore per nos vel per felicis recordationis Benedictum papam undecimum predecessorem nostrum super facto heresis dictos cives tangente factarum, ab subrogatione prefati abbatis et predicti Albiensis episcopi facta, nequaquam obstantibus, in eodem negotio solum Deum habentes pre oculis, ad inquirendum contra illos contra quos inquisitum non est, et contra illos etiam contra quos inquisitum extitit, sed non plene, diligenter ac plenarie secundum formam que consuevit in talibus observari, contra illos vero contra quos plenarie inquisitum est, et contra predictos alios cum plene fuerit inquisitum, ad sententiam ratione previa procedatis, et alias contra illos vestri officii debitum exequamini, prout fuerit rationis, communicato tamen processu prius et inquisitione predictis prefatis Prenestino et Tusculano episcopis, eorum consiliis inherentes; per hoc tamen quoad alios ordinationi facte dudum de mandato nostro, tam Carcassone quam Albie per dictos Prenest. et Tuscul. episcopos tunc, ut predicitur, presbyteros Cardin. ex commissione seu commissionibus tam per nos quam per predecessorem nostrum factis predictis quibuscumque aliis Cardinalibus, et processibus habitis per eosdem super facto hominum illorum de Albia et de diocesi Albiensi, contra quos per dictum Bernardum Aniciensem tunc Albiensem episcopum, et inquisitorem seu inquisitores predictos, condempnationis sententia lata fuit, nullatenus volumus prejudicium generari. Datum Avenione, sexto Idus Februarii pontificatus nostro anno V. (8 Feb. 1310).
Verum sicut accepimus presentatis prefato episcopo et inquisitoribus litteris supradictis, et quibusdam dicentibus quod dicte littere fuerant a nobis subrepticie impetrate, pro eo videlicet quod aliqui ex dictis civibus ante tempus date litterarum ipsarum decesserant, reliqui vero ipso tempore in carcere permanebant, et sic predicta non potuerunt intimasse, et in prefato negotio huc usque procedere neglexerant. Nos itaque nolentes quod propter hoc justitia retardetur, discretioni vestre per apostolica mandamus, quatenus premissis non obstantibus, nec obstante etiam quod aliqui de predictis querelantibus non sint cives Albie, licet sint de diocesi Albie, nec si aliquem de predictis mori contingat, vel ante decessisset quam inquirere inchoaveritis vel inchoavissetis, vel post eorumdem mortem, in aliquo non obstante, tam de mortuis quam de vivis inquirere, et in eodem negotio procedere minime postponatis, juxta predictarum nostrarum tenorem litterarum. Quod si forsan vos filii inquisitores, his nolueritis, aut non potueritis, aut non curaveritis interesse, tu frater episcope, solus per te vel per alium seu alios in negotio eodem procedas, juxta litterarum continentiam earumdem.