Part 3
Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 130 'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'fortasse vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra 135 causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant passuum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus.' Caput quatiebat homo, deinde 140 descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse 145 iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit 'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequemur.'
'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum 150 die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris purgatio. 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare mendacia?' Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia. 'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram 155 te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.
Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem 160 ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?' Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' 165 inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur. Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum transigendum cum hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud 170 ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam 175 committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam 180 negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat. Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante.
In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque 185 linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno. Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa 190 nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto 195 scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem exspectantes. Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur 200 ad ignem absque potatione, donec indusiati caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum 205 tandem se una cum suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus 210 duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat nostra panoplia.
Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi 215 latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.' Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis? Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur 220 in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri 225 carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae 230 quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque 235 qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta: inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi 240 fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.
Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia 245 dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur. Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; 250 idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum 255 deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente. Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque 260 lance aureus praeponderabat. In utramcunque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his decrescunt omnia.
Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque 265 agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret, vel quod se iam in certam suspicionem nobis venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, 270 denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi nimis quam familiarem a nobis sevocat. Aureum inter sese mutant, pro cena et equis retinent quantum libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus: tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, 275 'Quin' inquam 'iam equos conscendimus?' Stabat etiamdum otiosus locator ille. 'Quid tibi' inquam 'in animo est? Cur non hinc fugimus? An ire ne nunc quidem paratus es?' 'Non sum,' inquit 'nisi universam summam reddideris.' 'Et quantum 280 tandem poscis?' inquam. Poscit impudentissime quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat impudentissimum latronem. 'Duc igitur' inquam 'ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita quod tuum erit accipies.' At ille 'Quid' inquit 'mihi 285 Parisiis des, qui hic etiam mecum pugnas?' Sapiebat, non passus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit in animo quam cum carnificibus illis itineri me committere. Paulisper rixatus, cum ille nihil se commoveret, 290 ad sacrum me ire fingo; verum recta transmisso flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet. Postridie Calendas Februarias Lutetiam pervenimus, itinere vexati, exhausti pecuniis. 295
X. ERASMUS RENDERS ACCOUNT OF HIMSELF TO COLET
ERASMUS IOANNI COLETO SUO S.P.D.
Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc 5 quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. 10 Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec 15 velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum tuarum commentationum in Paulum atque in Evangelia prodiisse in 20 lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris titulo ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam 25 tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, cum inciderint in promerentem neque tamen ambientem. 30
Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur. Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his 35 tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum 40 nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum, quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, 45 neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis operum bonam partem evolvi; quo praeceptore mihi 50 videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.
Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas aliquot meas; in quibus est et concertatio 55 illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum 60 ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium in caerimoniis et observationibus rerum corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium. Conatus autem sum velut artificium quoddam pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis 65 certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti mei et affectibus Annae Principis Verianae. A Panegyrico sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim 70 genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim liberrimus et in libertate adulantissimus.
Si quid tuarum lucubrationum voles excudi formulis, exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, 75 ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium. Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. 80 Neque dubito quin promissa praestiterit, ut est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque. Dignaberis igitur et ipse hac in re operam tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando eos per quos putabis negotium oportere confici. 85 Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse; quae mihi in praesenti sic usui futura est ut nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me 90 aliquando ab iis extricem quae in literis profanis institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi me tam multae spes elusissent. Neque admodum magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum paucorum mensium. 95
Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si 100 sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum culpa sic est mendosa, ut 105 studio depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum culpam sarcire, simulque 110 studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse 115 aliquid sine Graecitate. Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere. En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete.
Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum 120 quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor. 125
Lutetiae. ANNO M.D.IIII.
XI. A VISIT TO LAMBETH
Annis aliquot ante quam Italiam adii, exercendae Graecitatis causa, quando non erat praeceptorum copia, verteram Hecubam Euripidis, tum agens Lovanii. Ad id audendum provocarat F. Philelphus, qui primam eius fabulae scenam vertit in oratione quadam funebri, 5 parum ut tum mihi visum est feliciter. Porro cum stimulos adderet tum hospes meus Ioannes Paludanus, eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio, perrexi quo coeperam. Deinde ubi literis ac montibus, quod aiunt, aureis amicorum pellectus redieram in 10 Angliam, addidi praefationem et carmen iambicum plus quam extemporarium, cum forte vacaret membrana, atque auctoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum 15 reverendissimo praesuli Guilhelmo archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est iudici summo. Hoc erat tum notitiae nostrae felix auspicium. Is cum me paucis salutasset ante prandium, hominem minime multiloquum 20 aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, ut est et ipse moribus minime molestis, dimisit cum honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel invidia gravaret accipientem: id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba vecti, 25 quemadmodum illic mos est, inter navigandum rogat me Grocinus quantum accepissem muneris; dico summam immensam, ludens. Cum ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet Praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet; aut fortunam esse talem 30 ut tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem edito muneris modo, cum ludens rogarem cur tantillum dedisset, urgenti respondit, nihil horum esse, sed obstitisse suspicionem, ne forte idem operis alibi dedicassem alteri. 35 Eam vocem admiratus, cum rogarem unde nam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens 'Quia sic' inquit 'soletis vos'; significans id solere fieri a nostrae farinae hominibus. Hic aculeus cum inhaereret animo meo rudi talium dicterioram, simulatque me Lutetiam 40 receperam, inde petiturus Italiam, librum Badio tradidi formulis excudendum, adiecta Iphigenia Aulidensi, quam fusius ac liberius verteram agens in Anglia; et cum unam duntaxat obtulissem Praesuli, utramque dicavi eidem. Sic ultus sum Grocini dictum, cum 45 interim non haberem in animo revisere Britanniam, nec de repetendo Archiepiscopo cogitarem: tanta tum erat in tam tenui fortuna superbia.
XII. A LETTER TO ALDUS
ALDO MANUTIO ROMANO ERASMUS ROTERODAMUS S.P.D.
Illud apud me saepenumero optavi, doctissime Manuti, ut quantum lucis attulisses utrique literaturae, non solum arte tua formulisque longe nitidissimis, verum etiam ingenio doctrinaque neutiquam triviali, tantundem emolumenti illa tibi vicissim rettulisset. 5 Nam quantum ad famam attinet, dubium non est quin in omnem usque posteritatem Aldus Manutius volitaturus sit per omnium ora, quicunque literarum sacris sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmodum nunc est fama, non illustris modo sed favorabilis 10 quoque et amanda; propterea quod (ut audio) restituendis propagandisque bonis auctoribus das operam, summa quidem cura, at non pari lucro, planeque Herculis exemplo laboribus exerceris, pulcherrimis quidem illis et immortalem gloriam allaturis aliquando, 15 verum aliis interim frugiferis magis quam tibi. Audio Platonem Graecanicis abs te formulis excudi, quem docti plerique iam vehementer exspectant. Quos auctores medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque utinam Paulum Aeginetam nobis dones. Demiror 20 quid obstiterit quo minus Novum Testamentum iampridem evulgaris, opus (ni me fallit coniectura) etiam vulgo placiturum, maxime nostro, id est Theologorum, ordini.
Mitto ad te duas Tragoedias a me versas magna quidem 25 audacia, ceterum satisne feliciter ipse iudicabis. Tomas Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus, Cutbertus Tunstallus, tui quoque amici, non tantum mei, magnopere probarunt; quos ipse nosti doctiores esse quam ut iudicio fallantur, sinceriores quam ut 30 amico velint adulari, nisi si quid amore nostri caecutiunt; nequo damnant conatum meum Itali quibus adhuc ostendi. Badius impressit sibi sat feliciter, ut scribit; nam ex animi sententia divendidit exemplaria iam omnia. Verum non satis consultum est famae 35 meae, usque adeo mendis scatent omnia; atque offert quidem ille operam suam ut superiorem editionem posteriore resarciat. Sed vereor ne iuxta Sophocleum adagium malum malo sarciat. Existimarim lucubrationes meas immortalitate donatas, si tuis excusae formulis 40 in lucem exierint, maxime minutioribus illis omnium nitidissimis. Ita fiet ut volumen sit perpusillum, et exiguo sumptu res conficiatur. Quod si tibi videbitur commodum negotium suscipere, ego exemplar emendatum quod mitto per hunc iuvenem gratis suppeditabo, 45 nisi paucula volumina mittere volueris amicis donanda.
Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. 50 Quare pervelim rem quamprimum absolvi. Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius esse Mercurius et incommodissimum erit sarcinam transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu 55 aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde, et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo bene cupiunt.
Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum, gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc 60 mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis Tragoediis res animo tuo non sedet omnino, reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum. Bononiae. v. Cal. Novembr.
Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. 65 Venetiis.
XIII. AN INTERVIEW WITH GRIMANI
ERASMUS ROTERODAMUS AUGUSTINO EUGUBINO, CANCELLARIO REGULARIUM SANCTI AUGUSTINI, ORDINIS SANCTI SALVATORIS S.
Et animum istum et fortunam gratulor, Augustine doctissime, non tibi modo sed et sacrarum literarum studiosis. Quos oportet omnes, si grati esse volunt, bene precari manibus incomparabilis viri Dominici Grymani, qui pulcherrimum hoc propositum et animo 5 concepit et constanter perfecit, ut bibliothecam optimis quibusque libris diversarum linguarum instructam non mediocribus impendiis pararit, suique monumentum reliquerit: qui non video quo speciosiore titulo memoriam suae gentis posteritati valuerit commendare. 10 Cum agerem Romae, semel atque iterum ab illo ad colloquium invitatus, ut tum abhorrebam a cultu magnatum, tandem illius palatium adii, pudore magis quam ex animo. Nec in area nec in vestibulo ulla hominis musca apparebat. Erat tum tempus 15 pomeridianum. Equum tradidi famulo et ascendi solus. Venio ad primum atrium, neminem video: ad secundum ac tertium, tantundem: nullum ostium occlusum repperi. Mecum demirans solitudinem, ad extremum venio: illic unum tantum reperio, Graeculum 20 ut opinor medicum, tonso capite, custodem ostii patentis. Rogo quid ageret Cardinalis. Ait intus cum aliquot generosis confabulari. Cum nihil adderem, rogat quid vellem. 'Salutare,' inquam, 'si commodum esset. Nunc quia non vacat, alias 25 revisam.' Dum abiturus paulisper per fenestram loci situm prospicio, redit ad me Graecus, percontans num quid velim renuntiari Cardinali. 'Nihil' inquam 'opus interpellare illius colloquium, sed brevi rediturus sum.' Tandem sciscitanti nomen edo. Eo audito, 30 me non sentiente se proripuit intro, moxque egressus iubet ne quo abeam, ac protinus accersor. Venientem excipit non ut cardinalis--et talis cardinalis--extremae sortis homunculum, sed ut collegam. Posita est sella, collocuti sumus plus quam duas horas, nec interim 35 licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto rerum fastigio comitatem!
Inter plurima quae de studiis eruditissime disseruit, satis indicans iam tum sibi fuisse in animo quod nunc de bibliotheca factum accipio, incipit hortari me ne 40 Romam ingeniorum altricem relinquerem. Invitat ad domus suae contubernium et fortunarum omnium communionem, illud addens, coelum Romanum ut humidum et calidum meo corpusculo convenire, praecipueque eam urbis partem in qua palatium habebat, 45 olim a pontifice quodam exstructum, qui locum eum ut omnium saluberrimum delegisset.
Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem divina quadam indole praeditum. Conantem 50 assurgere vetuit, 'Decet' inquiens 'discipulum coram praeceptore stare.' Tandem ostendit bibliothecam libris multarum linguarum refertam. Quem virum si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem eram relicturus; quam longe supra meritum meum 55 repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere. Cum dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, 60 neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem. Aegre me dimisit a colloquio, sed cum abire gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem, priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne 65 hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas cum urgent fata?
XIV. A CONVERSATION AT CAMBRIDGE
Venit in mentem quiddam quod ridebis, scio. Cum inter magistros aliquot proponerem de hypodidascalo, quidam non infimae opinionis subridens, 'Quis' inquit 'sustineat in ea schola vitam agere inter pueros, qui possit ubivis quomodocunque vivere?' Respondi modestius, 5 hoc munus mihi videri vel in primis honestum, bonis moribus ac literis instituere iuventutem, neque Christum eam aetatem contempsisse, et in nullam rectius collocari beneficium, et nusquam exspectari fructum uberiorem, utpote cum illa sit seges ac silva 10 reipublicae. Addidi, si qui sint homines vere pii, eos in hac esse sententia ut putent sese nullo officio magis demereri Deum quam si pueros trahant ad Christum. Atque is corrugato naso subsannans, 'Si quis' inquit 'velit omnino servire Christo, ingrediatur monasterium 15 ac religionem.' Respondi Paulum in caritatis officiis ponere veram religionem; caritatem autem in hoc esse, ut proximis quam maxime prosimus. Reiecit hoc tanquam imperite dictum. 'Ecce,' inquit, 'nos reliquimus omnia; in hoc est perfectio.' 'Non reliquit' inquam 20 'omnia qui, cum possit plurimis prodesse labore suo, detrectat officium quod humilius habeatur.' Atque ita, ne lis oreretur, hominem dimisi. Vale.
Cantabrigiae postridie Simonis et Iudae.
XV. AN ENCOUNTER WITH CANOSSA
ERASMUS ROTERODAMUS GERMANO BRIXIO S.
Decrevisti, ut video, Canossae nomen immortalitati consecrare. Ante complures annos novi hominem in Anglia, sed ignotum notus. Rumor erat tum illuc venisse legatum Pontificium Cardinalem, sed cultu profano. Invitarat me Andreas Ammonius ad 5 prandium. Veni nihil suspicans insidiarum; amabam enim hominem familiariter. Apud eum repperi quendam veste oblonga, sed capillis in reticulum collectis, unico tantum famulo. Multa fabulatus sum cum Andrea, nihil omnino suspicans de Canossa. Admirabar 10 tamen hominis militarem ferociam, itaque Graece percontatus sum Andream quisnam adesset. Is respondit, 'Negotiator quidam egregius.' Atque ego contra, 'Talis quidem videtur,' et persuasus esse negotiatorem plane neglexi hominem. Accubitum 15 est. Canossa praesedit, ego proximus. Toto convivio cum Andrea familiariter ex more fabulas miscui, non dissimulans negotiatoris contemptum. Tandem percontatus sum Andream num verus esset rumor venisse legatum qui iussu Leonis decimi dissidium inter 20 Galliarum et Angliae reges componeret; annuebat. 'Summus' inquam 'Pontifex non eget meis consiliis; si tamen hic me adhibuisset, aliud suasissem.' 'Quid?' inquit Ammonius. 'Non expediebat' inquam 'fieri mentionem pacis.' 'Quamobrem?' 'Quoniam pax' 25 inquam 'subito coiri non potest. Atque interea dum monarchae tractant de conditionibus, milites ad odorem pacis peiora moliuntur quam in bello. Per indutias autem subito cohibentur militum manus. Indutias autem praescriberem trium annorum, quo liceret 30 commode de duraturi foederis legibus dispicere.' Approbavit Andreas et 'Hoc,' inquit, 'opinor, agit hic legatus.'