Part 4
His ita dissertis redii ad id quod Ammonius non responderat liquido. 'Estne' inquam 'cardinalis?' 35 'Unde' inquit 'tibi istuc in mentem venit?' 'Quoniam' inquam 'hoc narrant Itali.' 'Et illi' inquit 'unde norunt?' 'Hic' inquam 'te novi. Si post annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te agnoscerem?' Subriserunt inter sese, me ne tantulum 40 quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem 'Est' inquit 'animo cardinalitio.' Hic ego suaviter arridens 'Istuc aliquid est,' inquam 'gerere animum cardinalitium.' 45
Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum agnoscere. Cum nihil responderem, ad me versus dixit: 'Demiror te in hac barbara natione velle vivere, 50 nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus.' Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere locum, cum Romae nullo in numero futurus essem. 55 Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos effutire quicquid in buccam venerit. 60
Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus in horto qui aedes dirimit, ac post diutinam confabulationem officii causa produxit ad ostium terrestre (nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat flumen Thamisin); malebam enim redire pedibus 65 quam cymba. Post aliquot dies cum redissemus in colloquium, aperit Andreas fabulae scenam, ac mecum sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. At interim 70 parum amice factum est ab Ammonio, qui non ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod mihi post fraudi fuisset.
XVI. ERASMUS' APOLOGIA PRO VITA SUA
REVERENDO PATRI SERVATIO ERASMUS S.P.
Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, 5 utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis 10 est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id
## partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam
mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad id vitae genus tutorum pertinacia et aliorum 15 improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens 20 fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, 25 non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari.
Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione 30 piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a 35 quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis 40 (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam 45 probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus 50 accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem.
Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, 55 quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum 60 eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo 65 vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo 70 succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque 75 quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, 80 nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem.
Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum 85 universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum pileo verterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae 90 pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis 95 et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum 100 summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus 105 etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas.
At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, 110 vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi (dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Gallia, nec Anglia, nec Scotia, 115 quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic 120 ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis et viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates 125 rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe 130 sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandavit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio 135 prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis 140 Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius. Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium centum ferme nobilium, quod postea volente 145 me in pensionem centum coronatorum mutavit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles 150 accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae 155 universitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam 160 religionem non sis prae hac contempturus, si videas. Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine 165 vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.
Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflammatos; nihil mihi arrogo, sed gratulor 170 Christo, si quid boni per me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio. Est quidem profanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum; mihi certe inaestimabilibus constitit laboribus ac vigiliis. Edidi opus De rerum verborumque copia, 175 quod inscripsi Coleto meo, opus utilissimum contionaturis; at ista contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi divi Hieronymi Epistolas; adulterina et subditicia obelis iugulavi, obscura scholiis illustravi. Ex Graecorum 180 et antiquorum codicum collatione castigavi totum Novum Testamentum, et supra mille loca annotavi non sine fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi, quos absolvam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est in sacris immori literis. In 185 hisce rebus colloco otium meum et negotium. In his magni viri dicunt me valere quod alii non valeant; in vestro vitae genere nihil valiturus sum. Cum multis doctis et gravibus viris habui consuetudinem, et hic et in Italia et in Gallia, sed neminem adhuc repperi 190 qui mihi consuluerit ut ad vos me recipiam, aut qui hoc iudicaverit melius. Quin et ipse felicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens ut alicui episcopo me potius adiungerem, addens se nosse et 195 animum meum et suorum fraterculorum mores; nam iis utebatur verbis lingua vernacula. Et in hoc vitae genere in quo sum, video quae fugiam, sed quid potius sequar non video.
Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. 200 Semper antehac usus sum cultu canonicorum, et ab Episcopo Traiectino, cum essem Lovanii, impetravi ut sine scrupulo uterer scapulari lineo pro veste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum. Cum autem adirem Italiam videremque 205 toto itinere canonicos nigra veste uti cum scapulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae, et illic qui curant peste laborantes linteum album ex humero pendens ex more gestant; hi congressus 210 hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii filios adirem, undique cum fustibus 215 in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt. Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et impetravi veniam a Pontifice Iulio secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset, modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante 220 peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit. In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in vita et in 225 doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin 230 aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, 235 ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat.
Habes universam vitae meae rationem, habes meum 240 consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video. Scio non conventurum cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; 245 exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me 250 apud monachas aliquas, ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui. Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque 255 utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a 260 compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut 265 pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, 270 si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande.
Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas Iulias Anno 1514. 275
XVII. ERASMUS' RECEPTION AT BASEL
DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS IACOBO WIMPHELINGO, GERMANUS GERMANO, THEOLOGUS THEOLOGO, LITERARUM SCIENTISSIMO LITERARUM SITIENTISSIMUS S.D.
Iam quod scire cupis quomodo reliquum iter successerit, paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense, tuam patriam, feliciter perveni. Ibi continuo primores reipublicae haud scio cuius indicio de meo adventu facti certiores, per publicum nuntium tres exquisitissimi 5 vini misere cantharos xenii nomine. Invitarunt ad prandium in diem posterum; verum excusavi, properans ad hoc negotium in quo nunc sum. Ioannes Sapidus, tuus in literis alumnus, qui te moribus quoque mire refert quique te non secus ac patrem et 10 amat et suspicit, Basileam usque nos est prosecutus. Illic admonueram hominem ne me proderet: delectari me paucis amiculis sed exquisitis ac delectis. Primum itaque non aderant alii quam ii quos maxime volebam, Beatus Rhenanus, cuius ego prudenti modestia et 15 acerrimo in literis iudicio vehementer delector, nec est quicquam huius cotidiana consuetudine mihi iucundius: item Gerardus Listrius, medicae rei non vulgariter peritus, ad haec Latinae, Graecae et Hebraicae literaturae pulchre gnarus, denique iuvenis ad me 20 amandum natus: ad haec Bruno Amorbachius singulari doctrina, trilinguis et hic. Ioanni Frobenio reddidi literas ab Erasmo missas, addens esse mihi cum eo familiaritatem arctissimam: ab eodem de edendis illius lucubrationibus negotii summam mihi commissam: 25 quicquid egissem, id perinde ut ab Erasmo gestum ratum fore: denique me illi adeo similem ut qui me videret Erasmum videret. Is postea risit intellecta fraude. Socer Frobenii, resolutis omnibus quae debebantur in diversorio, nos una cum equis ac sarcinis 30 in suas aedes traduxit. Post biduum huius academiae doctores per theologicae professionis decanum et alterum quendam in posterum diem nos ad cenam vocarunt. Aderant omnes omnium facultatum, ut vocant, doctores. Erant me cotidianis officiis oneraturi, ni iam 35 accinctus ad laborem institutum rogassem uti me mihi relinquerent.
Audio passim apud Germanos esse viros eleganter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit mihi mea Germania; quam piget ac pudet tam sero 40 cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci ut hic hiemem usque ad Idus Martias. Deinde confectis quae volo in Italia negotiis ad Idus Maias vos revisam. Atque id faciam lubentius, si velut de eodem quod aiunt oleo eademque opera universas 45 lucubrationes meas hibernis his mensibus liceat emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Novum Testamentum a me versum et e regione Graecum una cum nostris in illud annotamentis. Tum epistolae divi Hieronymi a nobis 50 recognitae et a supposititiis ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus a nobis emaculata. Fortassis et scholiorum nonnihil adiciemus, si dabitur otium. Sunt et alia minutula, 55 de quibus minus solliciti sumus. Quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non ad somnum sed ut toti versemur in hoc negotio. Ex Italia reduces, uti spero, dies aliquot salutandis et cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam 60 hos vere proceres existimo non qui funes aureos collo circumferunt quique parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos non solum illustrant sed etiam adiuvant. 65
XVIII. BISHOP FISHER
ERASMUS REUCHLINO SUO S.D.
Nullo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis; adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res 5 adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt, exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc 10 est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. 15 Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si rem distulit, animi propositum non mutavit. In extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si 20 mitteret annulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum; suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac 25 scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare 30 literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te propensum, digni essent amore mutuo. Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; 35 Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad privatissimum colloquium quoties vult admittitur.
Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua 40 sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua sponte facere nec a me neo a quoquam ut id faceret rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum 45 Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii; quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam 50 reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam donavit satis et honorificam et copiosam.
Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret 55 unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum et calicem eum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se 60 depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si legerint, non intellecturi. 65
Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae decus.
Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis 70 commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam provehetur; nec usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia 75 praestantius. Rursum vale.
Calecii VI Kalendas Septembres.
XIX. A JOURNEY FROM BASEL TO LOUVAIN
ERASMUS RHENANO SUO S.D.
Accipe, mi Beate, totam itineris mei tragico-comoediam. Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis, Basileam relinquebam, ut qui nondum cum coelo redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem, idque perpetuis laboribus distentus. Navigatio fuit 5 non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus erat submolestus. Brisaci pransi sumus, sed ita ut nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi suas 10 epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset; sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta, merae nauseae. Gallinarium non adii. Qui hunc renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit; Minoritam illum theologum, quicum mihi fuerat 15 concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O Scoticam subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus sum. In hypocausto non magno cenavimus plus 20 opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque ad horam ferme decimam: o qui fetor, qui clamor, praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad illorum clepsydras erat desidendum.
Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur 25 clamore nautarum. Ego et incenatus et insomnis navim ingredior. Argentinam appulimus ante prandium ad horam ferme nonam; illic commodius accepti sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum. Aderat aliqua sodalitatis pars, mox universi salutatum 30 veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod iam illis novum non est. Illinc equis Spiram usque contendimus; neque usquam militis umbram vidimus, cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus plane 35 defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio, et ad Maternum meum vicinum me recipio. Illic Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter 40 nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum Buschium repperimus.
Illinc curru vectus sum Wormaciam, atque hinc rursus Maguntiam. Forte in eundem currum inciderat quidam Caesaris secretarius, Ulrichus cognomento 45 Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium ad aedes canonici cuiusdam pertraxit: abeuntem ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum 50 studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati sunt me primum diem officii gratia Ioannes Longicampianus qui pridem Lovanii professus est: et huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum 55 Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus ac festivissimus.