Chapter 5 of 27 · 239 words · ~1 min read

LIBRO II

.

3. Nonius p. 65. _Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II. vocabulum accepisse confirmat_: quid tam planum videtur quam mare? e quo etiam aequor illud poetae vocant.

4. Nonius p. 69. _Adamare Cicero Academicorum lib. II._: qui enim serius honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.

5. Nonius p. 104. _Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II._: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti.

6. Nonius p. 121. _Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere? cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.

7. Nonius p. 162. _Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? mare nonne caeruleum? at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum....

8. Nonius p. 162. _Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.:_ atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.

9. Nonius p. 394. _Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.:_ alius (_color_) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, _alius sanis_, alius siccis, alius vinulentis ...

10. Nonius p. 474. _Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.:_ si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus.

11. Nonius p. 545. _Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.:_ quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur.

EX