LIBRO III
.
Cicero ad Att. XVI. 6. §4. _De gloria librum ad te misi: at in eo_ prooemium _id est, quod in Academico tertio._
12. Nonius p. 65. _Digladiari ... idem tertio:_ digladiari autem semper, depugnare cum facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?
13. Nonius p. 65. _Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib. III._: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus ...
14. Nonius p. 123. _Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib. III._: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.
15. Nonius p. 419. _Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum lib. III._: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.
16. Lactantius Inst. div. VI. 24. _Cicero ... cuius haec in Academico tertio verba sunt:_ quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent, sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.
17. Diomedes p. 373, ed. Putsch.: p. 377, ed. Keil. _Varro ad Ciceronem tertio_ fixum _et Cicero Academicorum tertio_ (= _Lucullus_ §27): †malcho in opera adfixa.
18. Nonius p. 139. _Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ... Cic. Academicorum lib. III._: perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. = _Lucullus_ §51.
19. Nonius p. 117. _Gallinas. Cic. Academicorum lib. III._: qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere solebant. = _Lucullus_ §57.
EX