C.
Et vulgo faciunt id lutea russaque vela 75 Et ferrugina, cum magnis intenta theatris Per malos volgata trabesque trementia flutant; Namque ibi consessam caveai subter et omnem Scaenai speciem, patrum coetumque decorum Inficiunt coguntque suo fluitare colore. 80
LUCRETIUS, iv. 75-80.
_The Law of Otho, 67 B.C._
D. L. Roscius Otho tribunus plebis legem tulit, ut equitibus Romanis in theatro quattuordecim gradus proximi adsignarentur.
LIVY, _Epit._ 99.
_Usurpers of Equestrian Privileges._
E.
'Sectus flagellis hic triumviralibus Praeconis ad fastidium Arat Falerni mille fundi iugera Et Appiam mannis terit 30 Sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet.'
HORACE, _Epod._ iv. 11-16.
SPINNING.
_The Parcae spin the Web of Fate._
A.
Laeva colum molli lana retinebat amictum, Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis, tum prono in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum, Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 Laneaque aridulis haerebant morsa labellis, Quae prius in levi fuerant extantia filo: Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera virgati custodibant calathisci. Haec tum clarisona pellentes vellera voce 320 Talia divino fuderunt carmine fata, Carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas. 'O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325 Veridicum oraclum--sed vos quae fata secuntur Currite ducentes subtemina, currite fusi.'
CATULLUS, lxiv. 311-327.
_The Skill of Arachne. Her Contest with Pallas._
B.
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, Seu digitis subigebat opus repetitaque longo 20 Vellera mollibat nebulas aequantia tractu Sive levi teretem versabat pollice fusum, Seu pingebat acu scires a Pallade doctam. . . . . . . . Haud mora constituunt diversis partibus ambae Et gracili geminas intendunt stamine telas. Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, 55 Inseritur medium radiis subtemen acutis Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum Percusso paviunt insecti pectine dentes. Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes Bracchia docta movent, studio fallente laborem. 60
OVID, _Met._ vi. 19-23, 53-60.
_The Pastime of Circe._