Chapter 15 of 24 · 890 words · ~4 min read

C.

Nam quod rumores distulerunt malivoli Multas contaminasse Graecas, dum facit Paucas Latinas: factum id esse hic non negat, Neque se pigere et deinde facturum autumat. Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi 20 Licere id facere quod illi fecerunt putat.

_Hautont._ Prol. 16-21.

[Footnote 38: _Contaminatio_ = the _blending_ of the parts of different comedies into one whole--e.g. the _Andria_ of Terence, an adaptation of Menander's _Andria_ and _Perinthia_.]

PLINY THE ELDER.

_The Song of the Nightingale._

A. Lusciniis diebus ac noctibus continuis xv garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus, et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur ex inopinato interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus; breviterque omnia tam parvulis in faucibus quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est: victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam captu. Meditantur iuveniores versusque quos imitentur accipiunt: audit discipula intentione magna et reddit vicibusque reticent; intelligitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio.

_Hist. Nat._ x. 81.

PLINY THE YOUNGER.

_A Corinthian Statuette._

B. Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum. Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quamquam tirunculum, solicitavit ad emendum. Emi autem, non at haberem domi, verum ut in patria nostri celebri loco ponerem; ac potissimum in Iovis templo. Videtur enim dignum templo, dignum deo donum.

_Ep._ iii. 6.

METHODS OF WORK.

_Helps to Style._

A. Quaeris, quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum, vel ex Latino vertere in Graecum: quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent transferentem fugere non possunt. Intelligentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil obfuerit, quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare quid tu, quid ille commodius. Magna gratulatio, si non nulla tu; magnus pudor, si cuncta ille melius. Licebit interdum et notissima eligere, et certare cum electis. Poteris et, quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum istud et taedio plenum sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro, et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare. Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit.

PLINY THE YOUNGER, _Ep._ vii. 9 (sel.)

_Importance of Concentration._

B. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus; non consequemur, si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si nonnisi refecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimaverimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus.

QUINTILIAN, _Inst. Or._ X. iii. 28.

PHAEDRUS.

_De Simonide._

A.

Homo doctus in se semper divitias habet. Simonides, qui scripsit egregium melos, Quo paupertatem sustineret facilius, Circum ire coepit urbes Asiae nobiles, Mercede accepta laudem victorum canens. 5 Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, Revenire in patriam voluit cursu pelagio; Erat autem, ut aiunt, natus in Chia insula. Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari. 10 Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, Subsidium vitae. Quidam curiosior: 'Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?' 'Mecum,' inquit, 'mea sunt cuncta.'[39] Tunc pauci enatant, Quia plures onere degravati perierant. 15 Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope Antiqua fuit urbs; quam petierunt naufragi. Hic litterarum quidam studio deditus, Simondis qui saepe versus legerat 20 Eratque absentis admirator maximus, Sermone ab ipso cognitum cupidissime Ad se recepit; veste, nummis, familia Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam Portant rogantes victum. Quos casu obvios 25 Simonides ut vidit, 'Dixi' inquit 'mea Mecum esse cuncta: vos quod habuistis, perit.'

iv. 23.

[Footnote 39: Cf. 'Omnia bona mea mecum sunt.' --SENECA, _Ep._ 9.]

_Mons Parturiens._

B.

Mons parturibat, gemitus immanes ciens, Eratque in terris maxima expectatio. At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi, Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

iv. 24.

_Nihil ita occultum esse quod non reveletur._