Chapter 9 of 24 · 202 words · ~1 min read

C.

Cum primum pavido custos mihi purpura cessit 30 Bullaque succinctis Laribus donata pependit; Cum blandi comites totaque inpune Subura Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, Cumque iter ambiguum est et vitae nescius error Deducit trepidas ramosa in compita mentes, 35 Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos Socratico, Cornute, sinu; tum fallere sollers Apposita intortos extendit regula mores, Et premitur ratione animus vincique laborat Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. 40

PERSIUS, _Sat._ v. 19-25, 30-40.

THE THEATRE.

_Objections to a Permanent Theatre, 151 B.C._

A. Cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex senatus consulto destructum est, populusque aliquamdiu stans ludos spectavit.

LIVY, _Epit._ 48.

_Scenic Arrangements._

B. Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de lignotantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebantur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, 'Versis discedat frontibus': singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant.

SUET. _ap. Serv. Georg._ iii. 24.

_The Awnings._