Chapter 3 of 24 · 278 words · ~1 min read

C.

Temporis illius colui fovique poetas, Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer. 44 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes, Iure sodalicio qui mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis Dulcia convictus membra fuere mei; 48 Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum: nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. 52 Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui: Utque ego maiores, sic me coluere minores, Notaque non tarde facta Thalia mea est. 56

OVID, _Tr._ IV. x. 41-56.

Cf. OVID, _Am._ I. xv. 9-30; _Am._ III. ix. 38-68; _Rem. Am._ 65-388; QUINT. X. i. 85-90.

STORMS BY SEA AND LAND.

_Ovid describes a Storm at Sea._

A.

Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! Iam iam tacturos sidera summa putes. 20 Quantae diducto subsidunt aequore valles! Iam iam tacturas Tartara nigra putes. Quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aer, Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. 24 Inter utrumque fremunt inmani murmure venti: Nescit, cui domino pareat, unda maris. Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, Nunc Zephyrus sero vespere missus adest, 28 Nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, Nunc Notus adversa proelia fronte gerit. Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. 32

OVID, _Tr._ I. ii. 19-32.

_The passing of Romulus._

B.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum, Et gravis effusis decidet imber aquis. Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether, Fit fuga, rex patriis astra petebat equis.

OVID, _Fast._ ii. 493-496. [Hallam II. 369-372]

_Thunder and Hail._