D.
Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela Styrus adest: vasto rursus desidit hiatu Abrupta revolutus aqua. Iamque omnis in astra 330 Itque reditque ratis, lapsoque reciproca fluctu Descendit. Vorat hos vertex, hos agmine toto Gurges agit. Simul in voltus micat undique terror; Crebra ruina poli caelestia limina laxat.
VAL. FL. _Argon._ viii. 328-334.
Cf. VERG. _Aen._ i. 81-123, _Aen._ iv, 160-168; STAT. _Theb._ i. 336-363.
PETS RENOWNED IN SONG.
_Lesbia's Sparrow._
A.
Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantumst hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae, Quem plus illa oculis suis amabat. 5 Nam mellitus erat suamque norat Ipsam tam bene quam puella matrem; Nec sese a gremio illius movebat, Sed circumsiliens modo huc modo illuc Ad solam dominam usque pipiabat. 10 Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: Tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 Vae factum male! vae miselle passer! Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli.
CATULLUS, iii.
'_My Parrot an obtrusive bird._'
B.
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, Humanae sollers imitator, psittace, linguae, Quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
STATIUS, _Silv._ ii. 4
_The Lap-dog and its Portrait._