Chapter 18 of 24 · 119 words · ~1 min read

IV.

ME. Egon' dedi?

PE. Tu tu, istic, inquam! Vin' adferri noctuam Quae _tu tu_ usque dicat tibi? Nam nos iam defessi sumus.

PLAUTUS, _Men._ 553-6.

PROVERBIAL EXPRESSIONS.

I. Nam quae volumus et credimus libenter.

CAES. _B. Civ._ ii. 27.

II. Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse.

CIC. _Phil._ xii. 5.

III. Dimidium facti qui coepit habet.

HOR. _Ep._ I. ii. 40.

IV. Nemo repente fuit turpissimus.

JUV. _Sat._ ii. 83.

V. Velut materiam igni praebentes.

LIVY, xxi. 10.

VI. Et quasi cursores vitai lampada tradunt.

LUCR. ii. 79.

Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare: Hoc tantum possum dicere, non amo te.

MARTIAL, _Ep._ I. xxxii.