CAPUT PRIMUM.
Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et praedicator fuerit, qui quod sermone docet, actibus explere negligit. Auditores enim doctrinae, dicta facere contemnunt, cum praedicatoris opera a praedicationis verbis discrepare conspiciunt. Numquam enim fit efficax constituentis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi affixerit audientis, praesertim cum et ipse doctor, si in vitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina pariter et bono opere instruere volens discipulos, qualem in his cautelam haberent admonebat, dicens: _Quod si sal evanuerit, in quo salietur_ (_Matth_. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo iterum doctore emendabitur? _Et si lumen, quod in te est, tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt_ (_Matth_. VI, 23)? Si namque oculus a videndi officio desierit; quis a manu, vel a pede, vel a reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropter doctores cogitent, ne ampliori vindictae subjaceant, si plurimis perditionis occasionem abundantius praestent. Nam et ipse Salomon dum multae sapientiae transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni dispersionem solius sui merito praestitit. Quibus ergo committuntur multa, majora perdunt; si non recte dispensaverint rectoris sui munera, quae perceperunt. Cui enim plus committitur ab eo plus exigitur. _Et servus qui domini sui voluntatem intelligens non facit, acrioribus et gravioribus flagellis vindictae vapulabit_ (_Luc_. XII, 47).