CAPUT XI.
Undecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina, quae, cum disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo constringit: iram etenim Domini absque disciplinae rigore non evadit. Atque idcirco Psalmistae vocibus indisciplinatae plebi praedicatur: _Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus_ (_Psal_. II, 12). Disciplina vero morum est ordinata correctio et majorum praecedentium regularum observatio. De qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur dicens: _In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis? Omnes enim adulteri, et non filii estis_ (_Hebr_. XII, 8). Qui ergo adulteri, sine disciplina sunt, et coelestis regni haereditatem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae correctiones ferunt, et haereditatem quandoque recipcre posse non desperent. De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatae plebi praedicat, dicens: _Quiescite agere perverse, discite bene facere_ (_Isa_. I, 16). Et ad eamdem Psalmista consona voce compsallit, dicens: _Declina a malo, et fac bonum_ (_Psal_. XXIII, 15). Infelix ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid qui, Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiae Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus praeter caput tegitur, ita disciplina, omnis Ecclesia, praeter Christum, qui caput est Ecclesiae et sub disciplina non est, protegitur et ornatur. Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem disciplina Ecclesiae a Domino de coelo tribuitur et integratur. De qua Dominus cum ad Patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad Apostolos suos loquebatur, dicens: _Vos autem sedete hic in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto_ (_Luc_. XXIV, 49). Tunica ergo corporis Christi disciplina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est, alienus est a corpore Christi. _Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit_ (_Joan_. XIX, 24); id est, non solvamus quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Dominum.