Chapter 3 of 12 · 359 words · ~2 min read

CAPUT III.

Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia; quo mundus a recte rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute aliis ministerium imperabit, qui in adolescentia se senioribus obedientem exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat. Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis praestitit. Sicut ergo in senibus sobrietas, et morum perfectio requiritur: ita etiam in adolescentibus, obsequium, et subjectio, et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis legis primum in his quae ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur, quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit; alicui tamen patri digno et viventi, paternus honor usque ad dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et aetate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur: _Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt_ (_Gen_. XXXI, 42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus de rubo ad Moysen loquebatur: _Ego sum_, inquiens, _Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob_ (_Exod_. III, 6). AEtate autem et admonitione pariter pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur: _Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi_ (_Deut_. XXXII, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit; admonenti tamen aut seniori adolescentis obedientia praebenda erit. Quomodo ergo honoratus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcumque etenim homo laboraverit, hoc et metet. _Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed maeroris; postea vero fructum pacatissimum exercitatio per eam reddet justitiae_ (_Heb_. XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit: sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in adolescentiae disciplinae alicujus exercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine disciplina, adolescens sine obedientia est: quoniam et ipsa obedientia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget; quae sui normam studii in Christo Domino sumpsit, qui obediens patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit.