CAPUT IX.
Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate regis solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum, ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non elevare, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. _Vae enim terrae cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt_ (_Eccle_. X, 10). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax saepe populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant: tempestates aeris et hyemis terrarum foecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, non solum praesentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit. Et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Hierusalem reliquit (III _Reg_. XI, 31-35). Ecce quantum justitia regis saeculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae foecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimet ipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex quod, sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili, in illa poena futura habebit.