Chapter 2 of 12 · 272 words · ~1 min read

CAPUT II.

Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur. Cui cum membra exterioris hominis veterascunt; vires animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus competit, quos praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit. Sicut namque in lignis ipsa reproba arbor comparet, quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute, bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri potest; si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur. Et haec omnia ruituram jamjamque domum corporis cito praenuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitae defectus appropinquat, nihil aliud cogitare quam quomodo futura habitatio prospere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim incertus hujus vitae terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce exitus breviter concordat. Cavendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum pertrahunt; cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit; lingua impigre loquitur, quodcumque machinari cor senserit. Caveat ergo senilis aetas, ne istae juvenescentes particulae totam sui harmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique enim considerandum est, quid aetate eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat.