CAPUT VI.
Sextus abusionis gradus est dominus sine virtute, quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis rigorem. Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine, quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, quam animi interiori fortitudine, exerceri debet. Saepe enim dominandi per animi negligentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur; qui dum severitate judicis peccantes filios non coercuit, in eorum vindictam, Dominus velut consentienti ferociter non pepercit. Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet: terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus pariter et metuatur, ordinatio illius constare minime potest. Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque, dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet, qui illum in ducatum constituit; qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, et alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse solutus a rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omne quod continet, cito depeirit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses namque, accepto populi ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur: Saul vero, filius Cis, postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum offendit. Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiae munere ditavit. E contrario vero Hieroboam, servus Salomonis, postquam regni domus David occupavit partem, ad idolorum cultum decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae, diverterat. Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur eos qui ad meliora transcendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere, et eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet, qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim multa tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare. Omnis ergo qui praeest, hoc primitus animi tota intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: _Non enim est potestas nisi a Deo_ (_Rom_. XIII). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui, et deponit potentes de sede, et exaltat humiles; ut subditus fiat omnis mundus Deo et egeat gloria Dei.