CAPUT V.
Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicitia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refraenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias purgat, furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est nutrit. Impudica namque vita nec laudem ab hominibus in praesenti saeculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero vita, famam bonam inter homines habet, et de spe futurae beatitudinis gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat verae pudicitiae exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu inferno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui; habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incoepto bono opere apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de his quae ignoras, non tractare, et ea quae scis non omnia proferre: haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia enim animae est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere; appetitiones turpium cogitationum compescere; omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere; de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire; Deo soli adhaerere, castitatem aeternae mentis Deo Christo offerre; omnia coepta opera bona mortis tantum termino finire; praesentes tribulationes animi fortitudine negligere, parvipendere; in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono actu mercedem a Deo in coelestibus sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium, prosperitas laborantium, solamen maerentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.