CAPUT VIII.
Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui, nihil habens, in superbiam extollitur: cum e contrario divitibus saeculi non superbe sapere per apostolum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest fieri quam illum qui per infirmam miseriam velut in terram abjectus, extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso superbiae tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus debuerat humilis apparere? Sed, ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid a Deo recepturi sint pauperes attendant; ipse enim inquit: _Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum_ (_Matth_. V, 3). Recta namque dispensatione misericors judex coeli regnum illis committit quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit, ut ipse dives in coeli sede appareat qui in terra penitus nihil procurat. Cavendum ergo pauperibus est ne, dum per egestatem et necessitatem terrenum regnum praetereunt, per mentis etiam impudentiam coelorum regna amittant. Cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pendet utrum pauperes spiritu sint. Non quibuscumque namque pauperibus coeli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. Pauper enim humilis pauper spiritu appellatur, qui, cum egenus foris cernitur, numquam in superbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna coelorum plus valet mentis humilitas, quam praesentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: _Est quasi dives nihil habens, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit_ (_Prov_. XIII, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis est dives humilis spiritu; et nihil habens quasi dives est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptae divitiae sunt animorum enormitas. Providendum est ergo pauperibus, ut semetipsos, quales sint, intelligant; et quia rebus consequi quod cupiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.