CAPUT IV.
Quartus abusionis gradus est, dives sine elemosyna; qui superflua usus sui quae custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui cum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: _Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo_ (_Matth_. XIX, 21). Quem thesaurum nullus umquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praestat, aut per seipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperes dormire non sinit. Dives namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. Quid ergo stultius est quam propter unius hominis victum et vestitum, totam regni coelestis perdere perennem jucunditatem, et aeternos inferni cruciatus, absque consolationis praestolatione subire? Quod igitur aliquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. _Omnia enim quae videntur, temporalia sunt, quae non videntur aeterna sunt_ (II _Cor_. V, 18). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, et cum hinc transierimus, aeternis aeterna solatia praestabuntur. Idcirco non debemus diligere ea quae non semper habebimus; praesertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui et agri, et omnia quae habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat quae numquam se diligunt. Si enim aurum et argentum, et agros, et vestimenta, et cibos, et metalla, et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est quam diligere, quod te amare non valet; et negligere illum, qui tuae dilectioni cum dilectione omnia praebet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo praecipitur; quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praecepit, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis praestet interim non mansuras. Si enim quod diliget non vendit, nemo potest emere quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula non dicebant: _Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini_ (_Psal_. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias, in aeternam damnationem dilabuntur; et e contrario: _Beati sunt misericordes, quia misericordiam consequentur_ (_Matth_. V, 7). Felix est ergo misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.