CAPUT VII.
Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui, cum participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit, contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit. Omne enim de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei dilectionem de qua agitur, aut propter alterius amorem, quae sub odiosa specie latet, appetitur. Quemadmodum, verbi gratia, bellum animoso compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victoriae et libertatis peragitur; et multae aliae dilectae species, sub odioso labore vel formidine, satis contentiose expetuntur. Unde patenter intelligitur nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo praesente ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt, qui ait: _Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt_ (_I Joan_. II, 15). Mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi coelum pariter et terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est si vere in mundo aliquid sit quod amari debeat, et quis sit ille mundus, quem diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus ciborum, et iis quae ad haec pertinent, non diligi praecipitur; sed proximus, propter quem haec omnia facta sunt, amari jubetur. Haec enim omnia praedicta, velut non mansura, ad coelestem patriam pergentes concomitari nequeunt. Proximi vero velut mansuri regis cohaeredes, semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo semper in mundo non manet, et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus non amari praecipitur; proximus autem, qui est pars regni coelestis, in terra et inter ima elementa, a regni coelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in suprema illa patria in aeternum cohaeres habebitur. Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus, saeculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igitur Christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur. De Christo vero per Prophetam ita scribitur: _Ecce filius meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea: ponam Spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in platea vocem ejus_ (_Is_. XLII, 1; _Matth_. XII, 18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne abusivus in Ecclesia Christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus praecepit: _Nolite vocari rabbi; unus est enim pater vester, qui in coelis est. Omnes enim vos fratres estis_ (_Matth_. XXIII, 8), quibus ad supplicandum imperavit, cum dicit: _Sic autem orabitis: Pater noster qui in coelis, sanctificetur nomen tuum_ (_Matth_. VI, 9). Frustra ergo contendit patrem se habere in terra, qui patrem et patriam profitetur se habere in coelo. Cujus patriae nemo possessor efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione securus habetur.