Chapter 14 of 29 · 3758 words · ~19 min read

Part 14

ANDROMEDAE sequitur sidus, quae piscibus ortis bis sex in partis caelo uenit aurea dextro. hanc quondam poenae dirorum culpa parentum prodidit, infestus totis cum finibus omnis incubuit pontus: timuit nauifraga tellus, et quod erat regnum, pelagus fuit; una malorum proposita est merces: uesano dedere ponto Andromedan, teneros ut belua manderet artus. hic Hymenaeus erat, solataque publica damna priuatis; lacrimans ornatur uictima poenae induiturque sinus non haec ad uota paratos, uirginis et uiuae rapitur sine funere funus. ac simul infesti uentum est ad litora ponti, mollia per duras panduntur bracchia cautis; adstrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla, et cruce uirginea moritura puella pependit. seruatur tamen in poena uultusque pudorque; supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis molliter ipsa suae custos est casta figurae. defluxere sinus umeris, fugitque lacertos uestis, et effusi scapulis haesere capilli. te circum Alcyones pennis planxere uolantes fleueruntque tuos miserando carmine casus et tibi contextas umbram fecere per alas. ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus assuetasque sibi desiit perfundere ripas. extulit et liquido Nereis ab aequore uultum et casus miserata tuos plorauit et annos. ipsa leui flatu refouens pendentia membra Aura per extremas resonauit flebile rupis. tandem Gorgonei uictorem Persea monstri felix illa dies redeuntem ad litora duxit. isque ubi pendentem uidit de rupe puellam, deriguit facie, quam non stupefecerat hostis, uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae uictus in Andromedast. iam cautibus inuidet ipsis felicisque uocat teneant quae membra catenas. et postquam poenae causam cognouit ab ipsa, destinat in thalamos per bellum uadere ponti, altera si Gorgo ueniat, non territus ille. concitat aërios cursus flentisque parentis promissu uitae recreat pactusque maritam ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus coeperat, ac longo fugiebant agmine fluctus impellentis onus monstri. caput eminet undas scindentis, pelagusque uomit (circumsonat aequor dentibus), inque ipso rapidum mare nauigat ore. hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes, tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys, atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem. infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto, quae tua tunc fuerat facies? quas fugit in auras spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra, cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem, quantula praeda maris quanti! sed subuolat alis Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum. illa subit contra uersamque a gurgite frontem erigit et tortis innitens orbibus alte emicat ac toto sublimis corpore fertur. sed quantum illa subit semet iaculata profundo, in tantum reuolat laxumque per aethera ludit Perseus et ceti subeuntis uerberat ora. nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes; efflat et in caelum pelagus mergitque uolantem sanguineis undis pontumque exstillat in astra. spectabat pugnam pugnandi causa puella; iamque oblita sui metuit pro uindice tali suspirans animoque magis quam corpore pendet. tandem confossis subsedit belua membris plena maris, summas iterum nec nauigat undas sed magnum uasto contexit corpore pontum, tunc quoque terribilis nec uirginis ore uidenda. perfundit liquido Perseus in marmore corpus maior et ex undis ad cautis peruolat altas soluitque haerentem uinclis de rupe puellam desponsam pugna, nupturam dote mariti. hic dedit Andromedae caelum stellasque sacrauit, mercedem tanti belli, quo concidit ipsa Gorgone non leuius monstrum, pelagusque leuauit. quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto nascitur, inmitis ueniet poenaeque minister carceris et duri custos, quo stante superbe prostratae iaceant miserorum in limine matres, pernoctesque patres cupiant extrema suorum oscula et in proprias animam transferre medullas; carnificisque uenit mortem uendentis imago accensosque rogos et strictam saepe securem. supplicium uectigal erit; qui denique posset pendentem ex scopulis ipsam spectare puellam; uinctorum dominus sociusque in parte catenae; interdum poenis innoxia corpora seruat.

ALBINOVANVS PEDO

fl. 16 A.D.

_205. 'Over the Seas our Galleys went_

IAM pridem post terga diem solemque relictum iamque uident noti se extorres finibus orbis per non concessas audaces ire tenebras Vesperis ad metas extremaque litora mundi: nunc illum, pigris inmania monstra sub undis qui ferat, oceanum, qui saeuas undique pistris aequoreasque canis, ratibus consurgere prensis. accumulat fragor ipse metus: iam sidere limo nauigia et rapido desertam flumine classem seque feris credunt per inertia fata marinis quam non felici laniandos sorte relinqui. atque aliquis prora caecum sublimis ab alta aera pugnaci luctatus rumpere uisu, ut nihil erepto ualuit dinoscere mundo, obstructo talis effundit pectore uoces: 'quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum ultima perpetuis claudit natura tenebris. anne alio positas ultra sub cardine gentis atque alium proris intactum quaerimus orbem? di reuocant rerumque uetant cognoscere finem mortalis oculos. aliena quid aequora remis et sacras uiolamus aquas diuumque quietas turbamus sedes?'

P. OVIDIVS NASO

43 B.C.-18 A.D.

_206. His Autobiography_

ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe, Posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui nouies distat ab Vrbe decem. editus hic ego sum; nec non ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari. siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres, non modo fortunae munere factus eques. nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem; una celebrata est per duo liba dies: haec est armiferae festis de quinque Mineruae, quae fieri pugna prima cruenta solet. protinus excolimur teneri, curaque parentis imus ad insignis Vrbis ab arte uiros. frater ad eloquium uiridi tendebat ab aeuo, fortia uerbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. saepe pater dixit 'Studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.' motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam uerba soluta modis. sponte sua carmen numeros ueniebat ad aptos, et quod temptabam scribere, uersus erat. interea tacito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clauo, et studium nobis, quod fuit ante, manet. iamque decem uitae frater geminauerat annos cum perit, et coepi parte carere mei. cepimus et tenerae primos aetatis honores, eque uiris quondam pars tribus una fui. curia restabat. claui mensura coacta est: maius erat nostris uiribus illud onus. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo. temporis illius colui fouique poetas, quotque aderant uates, rebar adesse deos. saepe suas uolucres legit mihi grandior aeuo, quaeque nocet serpens, quae iuuat herba, Macer. saepe suos solitus recitare Propertius ignis iure sodalitii, quo mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia conuictus membra fuere mei; et tenuit nostras numerosus Horatius auris, dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium uidi tantum; nec amara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi: quartus ab his serie temporis ipse fui. utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuuenalia legi, barba resecta mihi bisue semelue fuit. mouerat ingenium totam cantata per Vrbem nomine non uero dicta Corinna mihi. multa quidem scripsi, sed quae uitiosa putaui emendaturis ignibus ipse dedi. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremaui, iratus studio carminibusque meis. molle Cupidineis nec inexpugnabile telis cor mihi, quodque leuis causa moueret, erat. cum tamen hic essem, minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor est data, quae tempus per breue nupta fuit. illi successit, quamuis sine crimine coniunx, non tamen in nostro firma futura toro. ultima, quae mecum seros permansit in annos, sustinuit coniunx exsulis esse uiri. filia me mea bis prima fecunda iuuenta, sed non ex uno coniuge, fecit auum. et iam complerat genitor sua fata, nouemque addiderat lustris altera lustra nouem. non aliter fleui quam me fleturus ademptum ille fuit. matri proxima iusta tuli. felices ambo tempestiueque sepulti, ante diem poenae quod periere meae! me quoque felicem, quod non uiuentibus illis sum miser, et de me quod doluere nihil! si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant, et gracilis structos effugit umbra rogos: fama, parentales, si uos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro: scite, precor, causam--nec uos mihi fallere fas est-- errorem iussae, non scelus, esse fugae. manibus hoc satis est. ad uos, studiosa, reuertor, pectora, quae uitae quaeritis acta meae. iam mihi canities pulsis melioribus annis uenerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea uinctus oliua abstulerat decies praemia uictor eques, cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae indicio non est testificanda meo. quid referam comitumque nefas famulosque nocentis? ipsa multa tuli non leuiora fuga. indignata malis mens est succumbere, seque praestitit inuictam, uiribus usa suis; oblitusque mei ductaeque per otia uitae insolita cepi temporis arma manu. totque tuli casus pelago terraque quot inter occultum stellae conspicuumque polum. tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis. hic ego finitimis quamuis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata leuo. quod quamuis nemo est, cuius referatur ad auris, sic tamen absumo decipioque diem. ergo quod uiuo, durisque laboribus obsto, nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi! nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina uenis. tu dux et comes es; tu nos abducis ab Histro, in medioque mihi das Helicone locum; tu mihi, quod rarum est, uiuo sublime dedisti nomen, ab exsequiis quod dare fama solet. nec, qui detrectat praesentia, Liuor iniquo ullum de nostris dente momordit opus. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. siquid habent igitur uatum praesagia ueri, protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. siue fauore tuli, siue hanc ego carmine famam, iure tibi gratis, candide lector, ago.

_207. Epic and Love Elegy_

_i_

ARMA graui numero uiolentaque bella parabam edere, materia conueniente modis; par erat inferior uersus: risisse Cupido dicitur atque unum surripuisse pedem. 'quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris? Pieridum uates, non tua turba sumus. quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae, uentilet accensas flaua Minerua faces? quis probet in siluis Cererem regnare iugosis, lege pharetratae uirginis arua coli? crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum instruat, Aoniam Marte mouente lyram? sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna: cur opus adfectas, ambitiose, nouum? an, quod ubique, tuumst? tua sunt Heliconia tempe? uix etiam Phoebo iam lyra tuta suast? cum bene surrexit uersu noua pagina primo, attenuat neruos proximus ille meos; nec mihi materiast numeris leuioribus apta, aut puer aut longas compta puella comas.' questus eram, pharetra cum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum lunauitque genu sinuosum fortiter arcum 'quod' que 'canas, uates, accipe' dixit 'opus!' me miserum! certas habuit puer ille sagittas: uror, et in uacuo pectore regnat Amor. sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: ferrea cum uestris bella ualete modis! cingere litorea flauentia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes!

_ii_

CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillen primaque iuratis induis arma uiris, nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra, et tener ausuros grandia frangit Amor. saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae: in gremio sedit protinus illa meo; saepe 'pudet' dixi: lacrimis uix illa retentis 'me miseram, iam te' dixit 'amare pudet?' inplicuitque suos circum mea colla lacertos et, quae me perdunt, oscula mille dedit. uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis, resque domi gestas et mea bella cano. sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra creuit, et huic operi quamlibet aptus eram: risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos sceptraque priuata tam cito sumpta manu; hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, deque cothurnato uate triumphat Amor. quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris, (ei mihi! praeceptis urgeor ipse meis) aut, quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi, scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, quod Paris et Macareus et quod male gratus Iaso Hippolytique parens Hippolytusque legant, quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus scriptaque diuersis rettulit ille locis! candida Penelope signum cognouit Vlixis, legit ab Hyppolyto scripta nouerca suo; iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest; tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit; det uotam Phoebo Lesbis amata lyram. nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti aureus in medio Marte tacetur Amor: at Paris est illic et adultera, nobile crimen, et comes exstincto Laudamia uiro. si bene te noui, non bella libentius istis dicis et a uestris in mea castra uenis.

_208. Tragedy and Love Elegy_

STAT uetus et multos incaedua silua per annos: credibilest illi numen inesse loco; fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, et latere ex omni dulce queruntur aues. hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris, et mea quod, quaero, Musa moueret opus, uenit odoratos Elegea nexa capillos, et, puto, pes illi longior alter erat: forma decens, uestis tenuissima, uultus amantis; et pedibus uitium causa decoris erat. uenit et ingenti uiolenta Tragoedia passu (fronte comae torua, palla iacebat humi; laeua manus sceptrum late regale mouebat, Lydius alta pedum uincla cothurnus erat) et prior 'ecquis erit' dixit 'tibi finis amandi, o argumenti lente poeta tui? nequitiam uinosa tuam conuiuia narrant, narrant in multas conpita secta uias. saepe aliquis digito uatem designat euntem, atque ait "hic hic est, quem ferus urit Amor." fabula, nec sentis, tota iactaris in Vrbe, dum tua praeterito facta pudore refers. tempus erat thyrso pulsum grauiore moueri; cessatum satis est: incipe maius opus! materia premis ingenium; cane facta uirorum: "haec animo" dices "area facta meost". quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae, primaque per numeros acta iuuenta suos; nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen! inplebit reges spiritus iste meos.' hactenus, et mouit pictis innixa cothurnis densum caesarie terque quaterque caput. altera, si memini, limis subrisit ocellis; (fallor, an in dextra myrtea uirga fuit?) 'quid grauibus uerbis, animosa Tragoedia,' dixit 'me premis? an numquam non grauis esse potes? inparibus tamen es numeris dignata moueri, in me pugnasti uersibus usa meis. non ego contulerim sublimia carmina nostris: obruit exiguas regia uestra foris. sum leuis et mecum leuis est, mea cura, Cupido: non sum materia fortior ipsa mea; rustica sit sine me lasciui mater Amoris: huic ego proueni lena comesque deae; quam tu non poteris duro reserare cothurno, haec est blanditiis ianua laxa meis; et tamen emerui plus, quam tu, posse, ferendo multa supercilio non patienda tuo. per me decepto didicit custode Corinna liminis adstricti sollicitare fidem delabique toro tunica uelata soluta atque inpercussos nocte mouere pedes. uel quotiens foribus ceris incisa pependi non uerita a populo praetereunte legi; quin ego me memini, dum custos saeuus abiret, ancillae missam delituisse sinu; quid, cum me munus natali mittis, at illa rumpit et adposita uerba retersit aqua? prima tuae moui felicia semina mentis: munus habes, quod te iam petit ista, meum.' desierat: coepi 'per uos utramque rogamus, in uacuas auris uerba timentis eant. altera me sceptro decoras altoque cothurno: iam nunc contacto magnus in ore sonus; altera das nostro uicturum nomen amori: ergo ades et longis uersibus adde breuis! exiguum uati concede, Tragoedia, tempus: tu labor aeternus; quod petit illa, breuest.' mota dedit ueniam: teneri properentur Amores, dum uacat; a tergo grandius urguet opus.

_209. Love and War_

_i_

MILITAT omnis amans, et habet sua castra Cupido: Attice, crede mihi, militat omnis amans. quae bellost habilis, Veneri quoque conuenit aetas: turpe senex miles, turpe senilis amor; quos petiere duces annos in milite forti, hos petit in socio bella puella uiro; peruigilant ambo; terra requiescit uterque: ille foris dominae seruat, at ille ducis; militis officium longast uia: mitte puellam, strenuus exempto fine sequetur amans; ibit in aduersos montis duplicataque nimbo flumina, congestas exteret ille niuis, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros aptaque uerrendis sidera quaeret aquis. quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis et denso mixtas perferet imbre niuis? mittitur infestos alter speculator in hostis, in riuale oculos alter, ut hoste, tenet. ille grauis urbis, hic durae limen amicae obsidet; hic portas frangit, at ille foris. saepe soporatos inuadere profuit hostis caedere et armata uulgus inerme manu; sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, et dominum capti deseruistis equi; saepe maritorum somnis utuntur amantes, et sua sopitis hostibus arma mouent. custodum transire manus uigilumque cateruas militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus: uictique resurgunt, quosque neges umquam posse iacere, cadunt. ergo desidiam quicumque uocabat amorem, desinat: ingeniist experientis amor. ardet in abducta Briseide magnus Achilles: dum licet, Argiuas frangite, Troes, opes! Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, et, galeam capiti quae daret, uxor erat. summa ducum, Atrides, uisa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis; Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit: notior in caelo fabula nulla fuit. ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; mollierant animos lectus et umbra meos; inpulit ignauum formosae cura puellae iussit et in castris aera merere suis; inde uides agilem nocturnaque bella gerentem. qui nolet fieri desidiosus, amet!

_ii_

ITE triumphales circum mea tempora laurus! uicimus; in nostrost, ecce, Corinna sinu, quam uir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes seruabant, ne qua posset ab arte capi. haec est praecipuo uictoria digna triumpho, in qua, quaecumquest, sanguine praeda caret. non humiles muri, non paruis oppida fossis cincta, sed est ductu capta puella meo. Pergama cum caderent bello superata bilustri, ex tot in Atrides pars quota laudis erat? at mea sepositast et ab omni milite dissors gloria, nec titulum muneris alter habet: me duce ad hanc uoti finem, me milite ueni; ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. nec casum fortuna meis inmiscuit actis: huc ades, o cura parte Triumphe mea! nec bellist noua causa mei: nisi rapta fuisset Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret; femina siluestris Lapithas populumque biformem turpiter adposito uertit in arma mero; femina Troianos iterum noua bella mouere inpulit in regno, iuste Latine, tuo; femina Romanis etiamnunc Vrbe recenti inmisit soceros armaque saeua dedit. uidi ego pro niuea pugnantis coniuge tauros: spectatrix animos ipsa iuuenca dabat. me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido iussit militiae signa mouere suae.

_210. The Captive of Love_

ESSE quid hoc dicam, quod tam mihi dura uidentur strata, neque in lecto pallia nostra sedent, et uacuus somno noctem, quam longa, peregi, lassaque uersati corporis ossa dolent? nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. an subit et tecta callidus arte nocet? sic erat; haeserunt tenues in corde sagittae, et possessa ferus pectora uersat Amor. cedimus an subitum luctando accendimus ignem? cedamus! leue fit, quod bene fertur, onus; uidi ego iactatas mota face crescere flammas et uidi nullo concutiente mori; uerbera plura ferunt, quam quos iuuat usus aratri, detractant prensi dum iuga prima boues; asper equus duris contunditur ora lupatis, frena minus sentit, quisquis ad arma facit. acrius inuitos multoque ferocius urget, quam qui seruitium ferre fatentur, Amor. en ego confiteor: tua sum noua praeda, Cupido: porrigimus uictas ad tua iura manus. nil opus est bello: ueniam pacemque rogamus, nec tibi laus armis uictus inermis ero. necte comam myrto, maternas iunge columbas! qui deceat, currum uitricus ipse dabit, inque dato curru, populo clamante triumphum, stabis et adiunctas arte mouebis auis; ducentur capti iuuenes captaeque puellae: haec tibi magnificus pompa triumphus erit. ipse ego, praeda recens, factum modo uulnus habebo et noua captiua uincula mente feram; Mens Bona ducetur manibus post terga retortis et Pudor et castris quidquid Amoris obest. omnia te metuent, ad te sua bracchia tendens uulgus 'io' magna uoce 'triumphe' canet. Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, adsidue partis turba secuta tuas: his tu militibus superas hominesque deosque, haec tibi si demas commoda, nudus eris. laeta triumphanti de summo mater Olympo plaudet et adpositas sparget in ora rosas, tu pinnas gemma, gemma uariante capillos ibis in auratis aureus ipse rotis. tunc quoque non paucos, si te bene nouimus, ures, tunc quoque praeteriens uulnera multa dabis; non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittae, feruida uicino flamma uapore nocet. talis erat domita Bacchus Gangetide terra: tu grauis alitibus, tigribus ille fuit. ergo ego cum possim sacri pars esse triumphi, parce tuas in me perdere, uictor, opes! adspice cognati felicia Caesaris arma: qua uicit, uictos protegit ille manu.

_211. Love and Song_

IVSTA precor: quae me nuper praedata puellast, aut amet aut faciat, cur ego semper amem! a, nimium uolui! tantum patiatur amari: audierit nostras tot Cytherea preces! accipe, per longos tibi qui deseruiat annos, accipe, qui pura norit amare fide! si me non ueterum commendant magna parentum nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris renouatur campus aratris, temperat et sumptus parcus uterque parens: at Phoebus comitesque nouem uitisque repertor hinc faciunt, at me qui tibi donat, Amor, at nulli cessura fides, sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudor. non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, siqua fides, cura perennis eris; tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, uiuere contingat, te moriente mori; te mihi materiem felicem in carmina praebe: prouenient causa carmina digna sua. carmine nomen habent exterrita cornibus Io et quam fluminea lusit adulter aue quaeque super pontum simulato uecta iuuenco uirginea tenuit cornua uara manu: nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.

_212. Cruel Dawn_

IAM super oceanum uenit a seniore marito flaua pruinoso quae uehit axe diem. quo properas, Aurora? mane! sic Memnonis umbris annua sollemni caede parentet auis! nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis; si quando, lateri nunc bene iuncta meost. nunc etiam somni pingues et frigidus aer, et liquidum tenui gutture cantat auis. quo properas, ingrata uiris, ingrata puellis? roscida purpurea supprime lora manu! ante tuos ortus melius sua sidera seruat nauita nec media nescius errat aqua; te surgit quamuis lassus ueniente uiator, et miles saeuas aptat ad arma manus; prima bidente uides oneratos arua colentis, prima uocas tardos sub iuga panda boues; tu pueros somno fraudas tradisque magistris, ut subeant tenerae uerbera saeua manus, atque eadem sponsum inuitos ante atria mittis, unius ut uerbi grandia damna ferant; nec tu consulto, nec tu iucunda diserto: cogitur ad litis surgere uterque nouas; tu, cum feminei possint cessare labores, lanificam reuocas ad sua pensa manum. omnia perpeterer; sed surgere mane puellas, quis, nisi cui non est ulla puella, ferat? optaui quotiens, ne Nox tibi cedere uellet, ne fugerent uultus sidera mota tuos; optaui quotiens, aut uentus frangeret axem, aut caderet spissa nube retentus equus! inuida, quo properas? quod erat tibi filius ater, materni fuerit pectoris ille color? Tithono uellem de te narrare liceret; femina non caelo turpior ulla foret; illum dum refugis, longo quia grandior aeuo, surgis ad inuisas a sene mane rotas; at si, quem mauis, Cephalum conplexa teneres, clamares: 'lente currite, Noctis equi!' cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis? num me nupsisti conciliante seni? adspice, quot somnos iuueni donant amato Luna! neque illius forma secunda tuae. ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret, commisit noctis in sua uota duas. iurgia finieram; scires audisse: rubebat; nec tamen adsueto tardius orta dies.

_213. The Loves of Rivers_