Part 17
_244. The Saying of Orpheus_
VERVM est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn Orpheus Calliopae genus, aeternum fieri nihil. Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum; et dum fluminibus mora est, defecisse putant Geten Hebrum Bistones ultimi. aduexit uolucrem nemus et silua residens uenit: aut si qua aera peruolat, auditis uaga cantibus ales deficiens cadit; abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens, et iuxta Rhodope stetit laxata niue cantibus; et quercum fugiens suam ad uatem properat Dryas; ad cantus ueniunt tuos ipsis cum latebris ferae, iuxtaque inpauidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos et serpens latebras fugit. Quin per Taenarias foris manis cum tacitos adit maerentem feriens chelyn, cantu Tartara flebili et tristis Erebi deos uidit nec timuit Stygis iuratos superis lacus. haesit non stabilis rota uicto languida turbine, increuit Tityi iecur, dum cantus uolucris tenet; et uinci lapis improbus et uatem uoluit sequi; tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus. auditum quoque nauita, inferni ratis aequoris nullo remigio uenit. sic cum uinceret inferos Orpheus carmine funditus, consumptos iterum deae supplent Eurydices colus! sed dum respicit immemor nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit: quae nata est iterum perit. tunc, solamina cantibus quaerens, flebilibus modis haec Orpheus cecinit Getis: Leges in superos datas et qui tempora digerit quattuor praecipitis deus anni, disposuit uices; nulli non auidi colus Parcas stamina nectere: quod natum est, patitur mori. Vati credere Thracio deuictus iubet Hercules. iam, iam legibus obrutis mundo cum ueniet dies, australis polus obruet quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet; arctous polus obruet quicquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit. amisso trepidus polo Titan excutiet diem. caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata nouissima in se constituet sibi. quis mundum capiet locus? discedet uia Tartari, fractis ut pateat polis? an quod diuidit aethera a terris spatium sat est et mundi nimium malis? quis tantum capiet nefas, fratrum quis superans locus pontum Tartara sidera regna unus capiet tria?
L. IVNIVS MODERATVS COLVMELLA
10-80 A.D.
_245. The Flowery Spring_
QVIN et odoratis messis iam floribus instat: iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet. iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt et coniuentis oculos uiolaria soluunt, oscitat et leo et ingenuo confusa rubore uirgineas adaperta genas rosa praestat honores caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem. nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas, quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe, quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei antraque Castaliis semper rorantia guttis, et quae Sicanii flores legistis Halaesi cum Cereris proles uestris intenta choreis aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni, sideribus tristis umbras et Tartara caelo praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti et nunc inferno potitur Proserpina regno: uos quoque iam posito luctu maestoque timore huc facili gressu teneras aduertite plantas tellurisque comas sacris aptate canistris. hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina; casta Fides nobis colitur sanctique Penates. omnia plena iocis, securo plena cachinno, plena mero, laetisque uirent conuiuia pratis. nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus, dum Phoebus tener ac tenera decumbere in herba suadet et arguto fugientis gramine fontis nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis. iamque Dionaeis redimitur floribus hortus, iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro. nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu, nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu, quam nitidis hilares conlucent fetibus horti. quare age uel iubare exorto iam nocte suprema, uel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero, sicubi odoratas praetexit amaracus umbras, carpite, narcissique comas sterilisque balausti. et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis, formoso Nais puero formosior ipsa fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro balsama cum casia nectens croceosque corymbos sparge mero Bacchi, nam Bacchus condit odores. et uos, agrestes, duro qui pollice mollis demetitis flores, cano iam uimine textum sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis. iam rosa distendat contorti stamina iunci pressaque flammeola rumpatur fiscina calta. mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet, et titubante gradu, multo madefactus Iaccho, aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet
ANONYMOUS
54-5 A.D.
_246. Redeunt Saturnia Regna_
(GLYCERANVS. MYSTES)
_Gl._ QVID tacitus, Mystes? _My._ curae mea gaudia, turbant: cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit et grauis anxietas laetis incumbere gaudet.
_Gl._ non satis accipio. _My._ nec me iuuat omnia fari.
_Gl._ forsitan imposuit pecori lupus? _My._ haud timet hostis turba canum uigilans. _Gl._ uigiles quoque somnus obumbrat.
_My._ altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras.
_Gl._ atquin turbari sine uentis non solet aequor.
_My._ quod minime reris, satias mea gaudia uexat.
_Gl._ deliciae somnusque solent adamare querelas.
_My._ ergo si causas curarum scire laboras--
_Gl._ quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra ulmus, et in tenero corpus summittere prato herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi.
_My._ cernis ut adtrito diffusus caespite pagus annua uota ferat sollemnisque imbuat aras? spirant templa mero, resonant caua tympana palmis, Maenalides teneras ducunt per sacra choreas, tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo et iam nudatis ceruicibus exuit exta. ergo nunc dubio pugnant discrimine nati et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna? Saturni rediere dies Astraeaque uirgo tutaque in antiquos redierunt saecula mores. condit secura totas spe messor aristas, languescit senio Bacchus, pecus errat in herba, nec gladio metimus nec clausis oppida muris bella tacenda parant; nullo iam noxia partu femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus nuda fodit tardoque puer domifactus aratro miratur patriis pendentem sedibus ensem. est procul a nobis infelix gloria Sullae trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas desperauit opes et Martia uendidit arma. nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus, nunc ratibus tutis fera non irascitur unda; mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones. casta faue, Lucina: tuus iam regnat Apollo!
C. CALPVRNIVS SICVLVS
circa 55 A.D.
_247. A Singing Match_
(MELIBOEVS. CORYDON. AMYNTAS.)
_M._ QVID tacitus, Corydon, uultuque subinde minaci quidue sub hac platano, quam garrulus adstrepit umor, insueta statione sedes? iuuat herbida forsan ripa leuatque diem uicini spiritus amnis?
_C._ carmina iam dudum, non quae nemorale resultent, uoluimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint saecula cantari, quibus et deus ipse canatur, qui populos urbisque regit pacemque togatam.
_M._ dulce quidem resonas, nec te diuersus Apollo despicit, o iuuenis, sed magnae numina Romae non ita cantari debent, ut ouile Menalcae.
_C._ quidquid id est, siluestre licet uideatur acutis auribus et nostro tantum memorabile pago; non mea rusticitas, si non ualet arte polita carminis, at certe ualeat pietate probari? rupe sub hac eadem, quam proxima pinus obumbrat. haec eadem nobis frater meditatur Amyntas quem uicina meis natalibus admouet aetas.
_M._ iam puerum calamos et odorae uincula cerae iungere non cohibes, leuibus quem saepe cicutis ludere conantem uetuisti fronte paterna? dicentem, Corydon, te non semel ista notaui: 'frange, puer, calamos et inanis desere Musas; i, potius glandis rubicundaque collige corna, duc ad mulctra greges et lac uenale per urbem non tacitus porta. quid enim tibi fistula reddet, quo tutere famem? certe mea carmina nemo praeter ab his scopulis uentosa remurmurat echo.'
_C._ haec ego, confiteor, dixi, Meliboee, sed olim: non eadem nobis sunt tempora, non deus idem. spes magis adridet: certe ne fraga rubosque colligerem uiridique famem solarer hibisco, tu facis et tua nos alit indulgentia farre; tu nostras miseratus opes docilemque iuuentam hiberna prohibes ieiunia soluere fago. ecce nihil querulum per te, Meliboee, sonamus; per te secura saturi recubamus in umbra et fruimur siluis Amaryllidos, ultima nuper, ultima terrarum, nisi tu, Meliboee, fuisses, litora uisuri trucibusque obnoxia Mauris pascua Geryonis, liquidis ubi cursibus ingens dicitur occiduas impellere Baetis arenas. scilicet extremo nunc uilis in orbe iacerem, a dolor! et pecudes inter conductus Iberas irrita septena modularer sibila canna; nec quisquam nostras inter dumeta Camenas respiceret; non ipse daret mihi forsitan aurem, ipse deus, uacuam, longeque sonantia uota scilicet extremo non exaudiret in orbe. sed nisi forte tuas melior sonus aduocat auris et nostris aliena magis tibi carmina rident, uis, hodierna tua subigatur pagina lima? nam tibi non tantum uenturos dicere uentos agricolis qualemque ferat sol aureus ortum attribuere dei, sed dulcia carmina saepe concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo. quod si tu faueas trepido mihi, forsitan illos experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas donauit dixitque: 'trucis haec fistula tauros conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno. Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis montibus Hyblaea modulabile carmen auena.'
_M._ magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras. ille fuit uates sacer et qui posset auena praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti adlusere ferae, cui substitit aduena quercus. quem modo cantantem rutilo spargebat acantho Nais et implicitos comebat pectine crinis.
_C._ est--fateor, Meliboee,--deus: sed nec mihi Phoebus forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi: scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.
_M._ incipe, nam faueo; sed prospice, ne tibi forte tinnula tam fragili respiret fistula buxo, quam resonare solet, si quando laudat Alexin. hos potius, magis hos calamos sectare: canalis exprime qui dignas cecinerunt consule siluas. incipe, ne dubita, uenit en et frater Amyntas; cantibus iste tuis alterno succinet ore. ducite, nec mora sit, uicibusque reducite carmen; tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.
_C._ ab Ioue principium, si quis canit aethera, sumat, si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi: at mihi, qui nostras praesenti numine terras perpetuamque regit iuuenili robore pacem, laetus et augusto felix adrideat ore.
_A._ me quoque facundo comitatus Apolline Caesar respiciat, montis neu dedignetur adire, quos et Phoebus amat, quos Iupiter ipse tuetur: in quibus augustos uisurae saepe triumphos laurus fructificant uicinaque nascitur arbos.
_C._ ipse polos etiam qui temperat igne geluque, Iupiter ipse parens, cui tu iam proximus esse, Caesar, ouas, posito paulisper fulmine saepe Cresia rura petit uiridique reclinis in antro carmina Dictaeis audit Curetica siluis.
_A._ aspicis, ut uirides audito Caesare siluae conticeant? memini, quamuis urgente procella sic nemus immotis subito requiescere ramis, et dixi: 'deus hinc, certe deus expulit euros.' nec mora; Parrhasiae sonuerunt sibila cannae.
_C._ adspicis, ut teneros subitus uigor excitet agnos? utque superfuso magis ubera lacte grauentur et nuper tonsis exundent uellera fetis? hoc ego iam, memini, semel hac in ualle notaui et uenisse Palen pecoris dixisse magistros.
_A._ scilicet omnis eum tellus, gens omnis adorat, diligiturque deis, quem sic taciturna uerentur arbuta, cuius iners audito nomine tellus incaluit floremque dedit; cui silua uocato densat odore comas, stupefacta regerminat arbos.
_C._ illius ut primum senserunt numina terrae, coepit et uberior sulcis fallentibus olim luxuriare seges tandemque legumina plenis uix resonant siliquis; nec praefocata malignum messis habet lolium nec inertibus albet auenis.
_A._ iam neque damnatos metuit iactare ligones fossor et inuento, si fors dedit, utitur auro; nec timet, ut nuper, dum iugera uersat arator, ne sonet offenso contraria uomere massa, iamque palam presso magis et magis instat aratro.
_C._ ille dat, ut primas Cereri dare cultor aristas possit et intacto Bromium perfundere uino, ut nudus ruptas saliat calcator in uuas utque bono plaudat paganica turba magistro, qui facit egregios ad peruia compita ludos.
_A._ ille meis pacem dat montibus: ecce per illum, seu cantare iuuat seu ter pede laeta ferire gramina, nullus obest; licet et cantare choreis et cantus uiridante licet mihi condere libro, turbida nec calamos iam surdant classica nostros.
_C._ numine Caesareo securior ipse Lycaeus Pan recolit siluas et amoena Faunus in umbra securus recubat placidoque in fonte lauatur Nais et humanum non calcatura cruorem per iuga siccato uelox pede currit Oreas.
_A._ di, precor, hunc iuuenem, quem uos (neque fallor) ab ipso aethere misistis, post longa reducite uitae tempora uel potius mortale resoluite pensum et date perpetuo caelestia fila metallo: sit deus et nolit pensare palatia caelo!
_C_. tu modo mutata seu Iupiter ipse figura, Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli uilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!
_M_. rustica credebam nemoralis carmina uobis concessisse deas et obesis auribus apta; uerum, quae paribus modo concinuistis auenis, tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim quod Peligna solent examina lambere nectar.
_C_. o mihi quae tereti decurrent carmina uersu tunc, Meliboee, meum si quando montibus istis dicar habere Larem, si quando nostra uidere pascua contigerit! uellit nam saepius aurem inuida Paupertas et dicit: 'ouilia cura!' at tu, si qua tamen non aspernanda putabis, fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est sacra Palatini penetralia uisere Phoebi. tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem Tityron e siluis dominam deduxit in urbem ostenditque deis et 'spreto' dixit 'ouili, Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma'.
_A_. respiciat nostros utinam fortuna labores pulcrior et meritae faueat deus ipse iuuentae! nos tamen interea tenerum mactabimus haedum et pariter subitae peragemus fercula cenae.
_M_. nunc ad flumen ouis deducite: iam fremit aestas, iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.
M. ANNAEVS LVCANVS (?)
39-65 A.D.
_248. His Own Epitaph_
CORDVBA me genuit, rapuit Nero, praelia dixi. quae gessere pares hinc socer, inde gener. continuo numquam direxi carmina ductu, quae tractim serpant: plus mihi comma placet. fulminis in morem, quae sint miranda, citentur: haec uere sapiet dictio, quae feriet!
ANONYMOUS
circa 60 A.D.
_249. Laus Pisonis_
SED prius emenso Titan uergetur Olympo, quam mea tot laudes decurrere carmina possint. felix et longa iuuenis dignissime uita eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram cartulam et ut ueri complectere pignus amoris. quod si digna tua minus est mea pagina laude, at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto. tu modo laetus ades: forsan meliora canemus et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem spes animum: dignare tuos aperire Penatis, hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri imperiosa fames et habendi saeua libido impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum carminibus certare meis: sublimior ibo, si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram. abdita quid prodest generosi uena metalli, si cultore caret? quid inerti condita portu, si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis armamenta gerat teretique fluentia malo possit ab excusso dimittere uela rudenti? ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum Maeoniumque senem Romano prouocat ore, forsitan illius nemoris latuisset in umbra, quod canit, et sterili tantum cantasset auena ignotus populis, si Maecenate careret. qui tamen haut uni patefecit limina uati nec sua Vergilio permisit carmina soli. Maecenas tragico quatientem pulpita gestu erexit Varium, Maecenas alta tonantis eruit et populis ostendit syrmata Gracchi: carmina Romanis etiam resonantia chordis, Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati. o decus, in totum merito uenerabilis aeuum, Pierii tutela chori, quo praeside tuti non umquam uates inopi timuere senectae, quod si quis nostris precibus locus, et mea uota si mentem subiere tuam, memorabilis olim tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu. possumus aeternae nomen committere famae si tamen hoc ulli de se promittere fas est et deus ultor abest; superest animosa uoluntas ipsaque nescio quid mens excellentius audet. tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum et tenuis fortuna sua caligine celat. possumus impositis caput exonerare tenebris et lucem spectare nouam, si quid modo laetus annuis et nostris subscribis, candide, uotis. est mihi, crede, meis animus constantior annis, quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.
PETRONIVS ARBITER
20(?)-66 A.D.
_250. Thorns and Roses_
INVENIAT, quod quisque uelit: non omnibus unum est, quod placet: hic spinas colligit, ille rosas.
_251. 'Come to me in my dreams'_
TE uigilans oculis, animo te nocte requiro, uicta iacent solo cum mea membra toro. uidi ego me tecum falsa sub imagine somni: somnia tu uinces si mihi uera uenis.
_252. True Nobility_
VNA est nobilitas argumentumque coloris ingenui, timidas non habuisse manus.
_253. Contrasts_
ILLIC alternis depugnat pontus et aer, hic riuo tenui peruia ridet humus. illic demersas conplorat nauita puppis, hic pastor miti perluit amne pecus. illic inmanis mors obuia soluit hiatus, hic gaudet curua falce recisa Ceres. illic inter aquas urit sitis arida fauces, hic dea fert iuncto basia multa uiro. nauiget et fluctus lasset mendicus Vlixes: in terris uiuit candida Penelope!
_254. Fire and Ice_
ME niue candenti petiit modo Iulia. rebar igne carere niuem: nix tamen ignis erat. quid niue frigidius? nostrum tamen urere pectus nix potuit manibus, Iulia, missa tuis. quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris, frigore concreta si latet ignis aqua? Iulia sola potes nostras exstinguere flammas: non niue, non glacie, sed potes igne pari.
L. VERGINIVS RVFVS
63 A.D.
_255. His Own Epitaph_
HIC situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium adseruit non sibi, sed patriae.
P. PAPINIVS STATIVS
40-96 A.D.
_256. Lucan's Birthday_
LVCANI proprium diem frequentet quisquis collibus Isthmiae Diones docto pectora concitatus oestro pendentis bibit ungulae liquorem. ipsi quos penes est honor canendi, uocalis citharae repertor Arcas, et tu Bassaridum rotator Euhan, et Paean et Hyantiae sorores laetae purpureas nouate uittas, crinem comite, candidamque uestem perfundant hederae recentiores. docti largius euagentur amnes, et plus Aoniae uirete siluae, et, si qua patet aut diem recepit, sertis mollibus expleatur umbra. centum Thespiacis odora lucis stent altaria uictimaeque centum, quas Dirce lauat aut alit Cithaeron. Lucanum canimus, fauete linguis, uestra est ista dies, fauete, Musae, dum qui uos geminas tulit per artes, et uinctae pede uocis et solutae, Romani colitur chori sacerdos. Felix heu nimis et beata tellus, quae pronos Hyperionis meatus summis Oceani uides in undis stridoremque rotae cadentis audis; quae Tritonide fertilis Athenas unctis, Baetica, prouocas trapetis: Lucanum potes imputare terris! hoc plus quam Senecam dedisse mundo aut dulcem generasse Gallionem. attollat refluos in astra fontis Graio nobilior Melete Baetis; Baetim, Mantua, prouocare noli. Natum protinus atque humum per ipsam primo murmure dulce uagientem blando Calliope sinu recepit. tum primum posito remissa luctu longos Orpheos exuit dolores et dixit: 'puer o dicate Musis, longaeuos cito transiture uates, non tu flumina nec greges ferarum nec plectro Geticas mouebis ornos, sed septem iuga Martiumque Thybrim et doctos equites et eloquente cantu purpureum trahes senatum. nocturnas alii Phrygum ruinas et tarde reducis uias Vlixis et puppem temerariam Mineruae trita uatibus orbita sequantur: tu carus Latio memorque gentis carmen fortior exseres togatum. ac primum teneris adhuc in annis ludes Hectora Thessalosque currus et supplex Priami potentis aurum, et sedis reserabis inferorum; ingratus Nero dulcibus theatris et noster tibi proferetur Orpheus. dices culminibus Remi uagantis infandos domini nocentis ignis. hinc castae titulum decusque Pollae iucunda dabis adlocutione. mox coepta generosior iuuenta albos ossibus Italis Philippos et Pharsalica bella detonabis, quod fulmen ducis inter arma diui, libertate grauem pia Catonem et gratum popularitate Magnum. tu Pelusiaci scelus Canopi deflebis pius et Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulcrum. haec primo iuuenis canes sub aeuo, ante annos Culicis Maroniani. cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat. quid maius loquar? ipsa te Latinis Aeneis uenerabitur canentem. Nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram qualem blanda Venus daretque Iuno; forma, simplicitate, comitate, censu, sanguine, gratia, decore, et uestros hymenaeon ante postis festis cantibus ipsa personabo. O saeuae nimium grauesque Parcae! o numquam data longa fata summis! cur plus, ardua, casibus patetis? cur saeua uice magna non senescunt? sic natum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro. sic fixum Paridis manu trementis Peliden Thetis horruit cadentem. sic ripis ego murmurantis Hebri non mutum caput Orpheos sequebar. sic et tu, rabidi nefas tyranni, iussus praecipitem subire Lethen, dum pugnas canis arduaque uoce das solatia grandibus sepulcris, (o dirum scelus! o scelus!) tacebis.' Sic fata est leuiterque decidentis abrasit lacrimas nitente plectro. At tu, seu rapidum poli per axem famae curribus arduis leuatus qua surgunt animae potentiores, terras despicis et sepulcra rides; seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatur, et te nobile carmen insonantem Pompei comitantur et Catones; seu magna sacer et superbus umbra noscis Tartaron et procul nocentum audis uerbera pallidumque uisa matris lampade respicis Neronem: adsis lucidus et uocante Polla unum, quaeso, diem deos silentum exores. solet hoc patere limen ad nuptas redeuntibus maritis. haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis; ac solatia uera subministrat uultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae. procul hinc abite, Mortes: haec uitae genialis est origo. cedat luctus atrox genisque manent iam dulces lacrimae, dolorque festus quicquid fleuerat ante, nunc adoret.
_257. On the Death of a Favourite Parrot_
PSITTACE dux uolucrum, domini facunda uoluptas, humanae sollers imitator psittace linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato? hesternas, miserande, dapes moriturus inisti nobiscum, et gratae carpentem munera mensae errantemque toris mediae plus tempore noctis uidimus. affatus etiam meditataque uerba reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes ille canorus habes. cedat Phaethontia uulgi fabula: non soli celebrant sua funera cygni. A tibi quanta domus rutila testudine fulgens, conexusque ebori uirgarum argenteus ordo, argutumque tuo stridentia limina cornu! heu querulae iam sponte fores! uacat ille beatus carcer, et angusti nusquam conuicia tecti! Huc doctae stipentur aues quis nobile fandi ius natura dedit: plangat Phoebeius ales, auditasque memor penitus dimittere uoces sturnus, et Aonio uersae certamine picae, quique refert iungens iterata uocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili. ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen: 'occidit aeriae celeberrima gloria gentis psittacus, ille plagae uiridis regnator Eoae; quem non gemmata uolucris Iunonia cauda uinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas humenti Numidae rapuere sub austro.' Ille salutator regum nomenque locutus Caesareum et queruli quondam uice functus amici, nunc conuiua leuis monstrataque reddere uerba tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso numquam solus eras. at non inglorius umbris mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo et tenues Arabum respirant gramine plumae Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti scandet odoratos phoenix felicior ignis.
_258. The Marriage of Stella and Violentilla_