Part 6
NVNC quae causa deum per magnas numina gentis peruulgarit et ararum compleuerit urbis suscipiendaque curarit sollemnia sacra, quae nunc in magnis florent sacra rebu' locisque, unde etiam nunc est mortalibus insitus horror qui delubra deum noua toto suscitat orbi terrarum et festis cogit celebrare diebus, non ita difficilest rationem reddere uerbis. quippe etenim iam tum diuum mortalia saecla egregias animo facies uigilante uidebant et magis in somnis mirando corporis auctu. his igitur sensum tribuebant propterea quod membra mouere uidebantur uocesque superbas mittere pro facie praeclara et uiribus amplis; aeternamque dabant uitam, quia semper eorum suppeditabatur facies et forma manebat, et tamen omnino quod tantis uiribus auctos; non temere ulla ui conuinci posse putabant; fortunisque ideo longe praestare putabant, quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum, et simul in somnis quia multa et mira uidebant efficere et nullum capere ipsos inde laborem. praeterea caeli rationes ordine certo et uaria annorum cernebant tempora uerti, nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. ergo perfugium sibi habebant omnia diuis tradere et illorum nutu facere omnia flecti; in caeloque deum sedis et templa locarunt, per caelum uolui quia sol et luna uidetur, luna dies et nox et noctis signa seuera noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes, nubila sol imbres nix uenti fulmina grando et rapidi fremitus et murmura magna minarum. O genus infelix humanum, talia diuis cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis uulnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris! nec pietas ullast uelatum saepe uideri uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nec procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota, sed mage pacata posse omnia mente tueri. nam cum suspicimus magni caelestia mundi templa super stellisque micantibus aethera fixum, et uenit in mentem solis lunaeque uiarum, tunc aliis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, nequae forte deum nobis immensa potestas sit, uario motu quae candida sidera uerset. temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi solliciti motus hunc possint ferre laborem, an diuinitus aeterna donata salute perpetuo possint aeui labentia tractu immensi ualidas aeui contemnere uiris. praeterea cui non animus formidine diuum contrahitur, cui non correpunt membra pauore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum? non populi gentesque tremunt, regesque superbi corripiunt diuum percussi membra timore, nequid ob admissum foede dictumue superbe poenarum graue sit soluendi tempus adultum? summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti induperatorem classis super aequora uerrit cum ualidis pariter legionibus atque elephantis, non diuum pacem uotis adit ac prece quaesit uentorum pauidus paces animasque secundas, nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe correptus nilo fertur minus ad uada leti? usque adeo res humanas uis abdita quaedam obterit et pulchros fascis saeuasque securis proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur. denique sub pedibus tellus cum tota uacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestates magnas mirasque relinquunt in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent?
C. VALERIVS CATVLLVS
84-54 B.C.
_74. A Hymn to Diana_
DIANAE sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. o Latonia, maximi magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho's dicta lumine Luna. tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples. sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique antique ut solita's bona sospites ope gentem.
_75. Hymen, O Hymenaee_
IVVENES
VESPER adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu uix tandem lumina tollit. surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas, iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes. sic certest; uiden ut perniciter exsiluere? non temere exsiluere, canent quod uisere par est. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
Non facilis nobis, aequales, palma parata est, aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. non frustra meditantur, habent memorabile quod sit, nec mirum, penitus quae tota mente laborant. nos alio mentes, alio diuisimus aures, iure igitur uincemur, amat uictoria curam. quare nunc animos saltem committite uestros, dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? qui natam possis complexu auellere matris, complexu matris retinentem auellere natam, et iuueni ardenti castam donare puellam. quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis? qui desponsa tua firmes conubia flamma, quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. quid datur a diuis felici optatius hora? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam. . . . . . . . . Namque tuo aduentu uigilat custodia semper, nocte latent fures, quos idem saepe reuertens, Hespere, mutato comprendis nomine Eous. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
. . . . . . . . . . . . . . . . at libet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo contusus aratro, quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; multi illum pueri, multae optauere puellae: idem cum tenui carptus defloruit ungui, nulli illum pueri, nullae optauere puellae: sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est; cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus, iam iam contingit summum radice flagellum, hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi coluere iuuenci: sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara uiro magis et minus est inuisa parenti. et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo, non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse, ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est, tertia pars patrist, pars est data tertia matri, tertia sola tua est: noli pugnare duobus, qui genero sua iura simul cum dote dederunt. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
_76. Attis_
SVPER alta uectus Attis celeri rate maria, Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit, adiitque opaca siluis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis, deuolsit ilei acuto sibi pondera silice. itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro, etiam recente terrae sola sanguine maculans, niueis citata cepit manibus leue typanum, typanum tuom, Cybelle, tua, mater, initia, quatiensque terga taurei teneris caua digitis, canere haec suis adorta est tremebunda comitibus: agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindimenae dominae uaga pecora, aliena quae petentes uelut exules loca, sectam meam exsecutae duce me mihi comites, rapidum salum tulistis truculentaque pelagi, et corpus euirastis Veneris nimio odio; hilarate Erae citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo, ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis. simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant, uiridem citus adit Idam properante pede chorus. furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi: rapidae ducem secuntur Gallae properipedem. itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae, nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. piger his labante languore oculos sopor operit: abit in quiete molli rabidus furor animi. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum, pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus, ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit: trepidante eum recepit dea Pasithea sinu. ita de quiete molli rapida sine rabie simul ipse pectore Attis sua facta recoluit, liquidaque mente uidit sine queis ubique foret, animo aestuante rusum reditum ad uada tetulit. ibi maria uasta uisens lacrimantibus oculis, patriam allocuta maestast ita uoce miseriter: 'patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut herifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut aput niuem et ferarum gelida stabula forem, et aprum uias adirem, furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem, rabie fera carens dum breue tempus animus est. egone a mea remota haec ferar in nemora domo? patria, bonis amicis, genitoribus abero? abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis? miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime. quod enim genus figuraest, ego non quod obierim? ego enim uir, ego adolescens, ego ephebus, ego puer, ego guminasei fui flos, ego eram decus olei: mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero? ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam? ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus, ubi cerua siluicultrix, ubi aper nemoriuagus? iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.' roseis ut huic labellis sonitus citus abiit, geminas deorum ad auris noua nuntia referens, ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus laeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur: 'agedum' inquit 'age ferox i, face ut hunc furor agitet, face uti furoris ictu reditum in nemora ferat, mea libere nimis qui fugere imperia cupit. age caede terga cauda, tua uerbera patere, face cuncta mugienti fremitu loca retonent, rutilam ferox torosa ceruice quate iubam.' ait haec minax Cybelle religatque iuga manu. ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, uadit, fremit, refringit uirgulta pede uago. at ubi umida albicantis loca litoris adiit, tenerumque uidit Attin prope marmora pelagei, facit impetum: ille demens fugit in nemora fera: ibi semper omne uitae spatium famula fuit. dea, magna dea, Cybelle, dea, domina Dindimei, procul a mea tuos sit furor omnis, hera, domo: alios age incitatos, alios age rabidos.
_77. Iunia weds with Manlius_
COLLIS o Heliconiei cultor, Vraniae genus, qui rapis teneram ad uirum Virginem, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee;
Cinge tempora floribus suaue olentis amaraci, flammeum cape laetus, huc Huc ueni, niueo gerens luteum pede soccum.
Excitusque hilari die, nuptialia concinens uoce carmina tinnula, Pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam.
Namque Iunia Manlio, qualis Idalium colens uenit ad Phrygium Venus Iudicem, bona cum bona nubet alite uirgo,
Floridis uelut enitens myrtus Asia ramulis quos Amadryades deae Ludicrum sibi rosido nutriuntur honore.
Quare age, huc aditum ferens, perge linquere Thespiae rupis Aonios specus; Nympha quos super irrigat frigerans Aganippe.
Ac domum dominam uoca coniugis cupidam noui, mentem amore reuinciens Vt tenax hedera huc et huc arborem implicat errans.
Vosque item simul integrae uirgines, quibus aduenit par dies, agite in modum Dicite, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee.
Vt lubentius, audiens se citarier ad suum munus, huc aditum ferat Dux bonae Veneris, boni coniugator amoris.
Quis deus magis est amat- is petendus amantibus? quem colent homines magis Caelitum, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee?
Te suis tremulus parens inuocat, tibi uirgines zonula soluunt sinus. Te timens cupida nouos captat aure maritus.
Tu fero iuueni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suae Matris, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee.
Nil potest sine te Venus, fama quod bona comprobet, commodi capere, at potest Te uolente. quis huic deo compararier ausit?
Quae tuis careat sacris, non queat dare praesides terra finibus: at queat Te uolente. quis huic deo compararier ausit?
Claustra pandite ianuae: uirgo adest. uiden ut faces splendidas quatiunt comas? . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . tardet ingenuus pudor: Quem tamen magis audiens, flet quod ire necesse est.
Flere desine. non tibi, Au- runculeia, periculum est, ne qua femina pulcrior Clarum ab Oceano diem uiderit uenientem.
Talis in uario solet diuitis domini hortulo stare flos hyacinthinus. Sed moraris, abit dies, prodeas noua nupta.
Prodeas noua nupta, si iam uidetur, et audias nostra uerba. uiden? faces Aureas quatiunt comas: prodeas noua nupta.
Non tuus leuis in mala deditus uir adultera, probra turpia persequens, A tuis teneris uolet secubare papillis.
Lenta qui uelut adsitas uitis implicat arbores, implicabitur in tuum Complexum. sed abit dies: prodeas noua nupta.
Quae tuo ueniunt hero, quanta gaudia, quae uaga nocte, quae medio die Gaudeat. sed abit dies: prodeas noua nupta.
Tollite, O pueri, faces: flammeum uideo uenire. ite concinite in modum 'Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.'
Nupta, tu quoque quae tuus uir petet caue ne neges, ni petitum aliunde eat. Io Hymen Hymenaee io io Hymen Hymenaee.
En tibi domus ut potens et beata uiri tui. quae tibi sine seruiat (Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee)
Vsque dum tremulum mouens cana tempus anilitas omnia omnibus annuit. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono limen aureolos pedes, rasilemque subi forem. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Aspice unus ut accubans uir tuus Tyrio in toro, totus immineat tibi. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Illi non minus ac tibi pectore uritur intimo flamma, sed penite magis Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Mitte brachiolum teres, praetextate, puellulae. iam cubile adeat uiri. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Vos bonae senibus uiris cognitae bene feminae, collocate puellulam. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Iam licet uenias, marite. uxor in thalamo tibi est, ore floridulo nitens Alba parthenice uelut luteumue papauer.
At, marite, ita me iuuent caelites, nihilo minus pulcer es, neque te Venus Neglegit. sed abit dies perge, ne remorare.
Non diu remoratus es. iam uenis. bona te Venus iuuerit, quoniam palam Quae cupis capis et bonum non abscondis amorem.
Ille pulueris Africei siderumque micantium subducat numerum prius, Qui uostri numerare uolt multa milia ludei.
Ludite ut lubet et breui liberos date. non decet tam uetus sine liberis Nomen esse, sed indidem semper ingenerari.
Torquatus uolo paruulus matris e gremio suae porrigens teneras manus, Dulce rideat ad patrem semihiante labello.
Sit suo similis patri Manlio et facile inscieis noscitetur ab omnibus: Sic pudicitiam suo matris indicet ore.
Talis illius a bona matre laus genus approbet, qualis unica ab optima Matre Telemacho manet fama Penelopeo.
Claudite ostia uirgines. lusimus satis. at bonei coniuges, bene uiuite et Munere assidue ualentem exercete iuuentam.
_78. To Cornelius Nepos: A Dedication_
QVOI dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas; iam tum cum ausus es unus Italorum omne aeuum tribus explicare cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona uirgo, plus uno maneat perenne saeclo.
_79. To Veranius: A Welcome Home_
VERANI, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, uenistine domum ad tuos Penates fratresque unanimos anumque matrem? uenisti. o mihi nuntii beati! uisam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suauiabor. o quantum est hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusue?
_80. A Letter to Caecilius_
POETAE tenero, meo sodali, uelim Caecilio, papyre, dicas Veronam ueniat, Noui relinquens Comi moenia Lariumque litus. nam quasdam uolo cogitationes amici accipiat sui meique, quare si sapiet uiam uorabit, quamuis candida milies puella euntem reuocet, manusque collo ambas iniciens roget morari. quae nunc, si mihi uera nuntiantur, illum deperit impotente amore. nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae ignes interiorem edunt medullam. ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior; est enim uenuste magna Caecilio incohata mater.
_81. Farewell to Bithynia_
IAM uer egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit aureis. linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: ad claras Asiae uolemus urbes. iam mens praetrepidans auet uagari, iam laeti studio pedes uigescunt. o dulces comitum ualete coetus, longe quos simul a domo profectos diuersae uariae uiae reportant.
_82. Home-coming to Sirmio_
PAENE insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique uasto fert uterque Neptunus; quam te libenter quamque laetus inuiso, uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto? hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salue, o uenusta Sirmio, atque hero gaude; gaudete uosque, o Lydiae lacus undae; ridete quidquid est domi cachinnorum.
_83. The tender Love of Acme and Septimius_
ACMEN Septimios suos amores tenens in gremio 'mea,' inquit, 'Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio ueniam obuius leoni.' hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. at Acme leuiter caput reflectens, et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore suauiata, 'sic,' inquit, 'mea uita Septimille, huic uni domino usque seruiamus, ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis.' hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. unam Septimios misellus Acmen mauult quam Syrias Britanniasque: uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinesque. quis ullos homines beatiores uidit, quis Venerem auspicatiorem?
_84. '{Phainetai moi kênos isos theoisin}'_
ILLE mi par esse deo uidetur, ille, si fas est, superare diuos, qui sedens aduersus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi, Lesbia, uocis. lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
_85. Lesbia's Sparrow_
_a_
PASSER, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, quoi primum digitum dare adpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti carum nescio quid libet iocari, et solaciolum sui doloris, credo, et cum grauis acquiescit ardor: tecum ludere, sicut ipsa, possem, et tristis animi leuare curas.
_b_
Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem. nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quenquam. at uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis. uae factum male! uae miselle passer, tua nunc opera meae puellae. flendo turgiduli rubent ocelli.
_86. To Lesbia, not to count Kisses_
_a_
VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum seueriorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit breuis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum; dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus inuidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
_b_
Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque? quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis, oraclum Iouis inter aestuosi et Batti ueteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox furtiuos hominum uident amores; tam te basia multa basiare uesano satis et super Catullo est, quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
_87. Everlasting Love_
_a_
IVCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut uere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere uita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
_b_
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam uere, quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
_88. Woman's Words_
NVLLI se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in uento et rapida scribere oportet aqua.
_89. Man's Ingratitude_
DESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri, aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne prodest, immo etiam taedet obestque magis; ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
_90. To Quintius: A Supplication_
QVINTI, si tibi uis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.
_91. Loving and Liking_
_a_
DICEBAS quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem. dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam, sed pater ut natos diligit et generos. nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, multo mei tamen es uilior et leuior. qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene uelle minus.
_b_
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.
_92. Miser Catulle_
MISER Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu uolebas nec puella nolebat. fulsere uere candidi tibi soles. nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, sed obstinata mente perfer, obdura. uale, puella. iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta, uae te, quae tibi manet uita! quis nunc te adibit? cui uideberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.
_93. Odi et Amo_
ODI et amo: quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
_94. Num te leaena...?_
NVM te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreauit ac taetra, ut supplicis uocem in nouissimo casu contemptam haberes, a nimis fero corde?
_95. Nuntium Remittit Cynthiae_
FVRI et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesque molles, seu Sagas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horrida tescua, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quocunque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati:-- pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens: nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.
_96. To Alfenus, who betrayed him_
ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
_97. Vitam puriter egi_