Part 19
HIC finis rapto! quin tu iam uulnera sedas et tollis mersum luctu caput? omnia functa aut moritura uides: obeunt noctesque diesque astraque, nec solidis prodest sua machina terris. nam populus mortale genus; plebisque caducae quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt; his amor exitio, furor his et saeua cupido, ut sileam morbos; hos ora rigentia brumae, illos implacido letalis Sirius igni, hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu. quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes, ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris. Ast hic, quem gemimus, felix hominesque deosque et dubios casus et caecae lubrica uitae effugit, immunis fatis. non ille rogauit, non timuit renuitue mori: nos anxia plebes, nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aeui exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis? sed flectere libens. ades huc emissus ab atro limine, cui soli cuncta impetrare facultas, Glaucia!--nam insontis animas nec portitor arcet, nec durae comes ille serae:--tu pectora mulce, tu prohibe manare genas noctisque beatas dulcibus alloquiis et uiuis uultibus imple, et periisse nega: desolatamque sororem, qui potes, et miseros perge insinuare parentis.
_262. To Sleep_
CRIMINE quo merui, iuuenis, placidissime diuum, quoue errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque et simulant fessos curuata cacumina somnos, nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror aequoris, et terris maria acclinata quiescunt. septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus praeterit et gelido parcit miserata flagello. unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille quae uafer alterna tantum statione tenebat Argus et haud umquam uigilabat corpore toto. at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae bracchia nexa tenens ultro te, Somne, repellit, inde ueni. nec te totas infundere pennas luminibus compello meis (hoc turba precetur laetior): extremo me tange cacumine uirgae (sufficit) aut leuiter suspenso poplite transi.
M. VALERIVS MARTIALIS
40-104? A.D.
_263. Bilbilis_
VERONA docti syllabas amat uatis, Marone felix Mantua est, censetur Aponi Liuio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, duosque Senecas unicumque Lucanum facunda loquitur Corduba, gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo: te, Liciniane, gloriabitur nostra, nec me tacebit Bilbilis.
_264. He sends his Book to Caesius_
NOSTI si bene Caesium, libelle, montanae decus Vmbriae Sabinum, Auli municipem mei Pudentis, illi tu dabis haec uel occupato. instent mille licet premantque curae, nostris carminibus tamen uacabit. nam me diligit ille proximumque Turni nobilibus leget libellis. o quantum mihi nominis paratur! o quae gloria! quam frequens amator! te conuiuia, te forum sonabit, aedes, compita, porticus, tabernae. uni mitteris, omnibus legeris.
_265. To Silius Italicus_
_To lay aside the Punica, and read the light Verses of Martial_
SILI, Castalidum decus sororum, qui periuria barbari furoris ingenti premis ore perfidosque astus Hannibalis leuisque Poenos magnis cedere cogis Africanis: paulum seposita seueritate, dum blanda uagus alea December incertis sonat hinc et hinc fritillis et ludit tropa nequiore talo, nostris otia commoda Camenis, nec torua lege fronte, sed remissa lasciuis madidos iocis libellos. sic forsan tener ausus est Catullus magno mittere passerem Maroni.
_266. Life not Legends_
QVI legis Oedipoden caligantemque Thyesten, Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis? quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis, quid tibi dormitor proderit Endymion? exutusue puer pinnis labentibus? aut qui odit amatrices Hermaphroditus aquas? quid te uana iuuant miserae ludibria chartae? hoc lege, quod possit dicere uita 'Meum est'. non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque inuenies: hominem pagina nostra sapit. sed non uis, Mamurra, tuos cognoscere mores nec te scire: legas Aetia Callimachi.
_267. To Valerius Flaccus_
_The Decay of Poetry and Poets_
_i_
TEMPORIBVS nostris aetas cum cedat auorum creuerit et maior cum duce Roma suo, ingenium sacri miraris deesse Maronis, nec quemquam tanta bella sonare tuba. sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones, Vergiliumque tibi uel tua rura dabunt. iugera perdiderat miserae uicina Cremonae flebat et abductas Tityrus aeger ouis. risit Tuscus eques, paupertatemque malignam reppulit et celeri iussit abire fuga. 'accipe diuitias et uatum maximus esto; tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames'. adstabat domini mensis pulcerrimus ille marmorea fundens nigra Falerna manu, et libata dabat roseis carchesia labris, quae poterant ipsum sollicitare Iouem. excidit attonito pinguis Galatea poetae, Thestylis et rubras messibus usta genas: protinus ITALIAM concepit et ARMA VIRVMQUE, qui modo uix Culicem fleuerat ore rudi. quid Varios Marsosque loquar ditataque uatum nomina, magnus erit quos numerare labor? ergo ego Vergilius, si munera Maecenatis des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
_ii_
O mihi curarum pretium non uile mearum, Flacce, Antenorei spes et alumne laris, Pierios differ cantus citharamque sororum; aes dabit ex istis nulla puella tibi. quid petis a Phoebo? nummos habet arca Mineruae; haec sapit, haec omnes fenerat una deos. quid possunt hederae Bacchi dare? Palladis arbor inclinat uarias pondere nigra comas. praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum nil habet et magnum sed perinane sophos. quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda? Romanum propius diuitiusque forum est. illic aera sonant: at circum pulpita nostra et sterilis cathedras basia sola crepant.
_268. Character of a Happy Life_
_i_
QVINTILIANE, uagae moderator summe iuuentae, gloria Romanae, Quintiliane, togae, uiuere quod propero pauper nec inutilis annis, da ueniam: properat uiuere nemo satis. differat hoc patrios optat qui uincere census atriaque immodicis artat imaginibus. me focus et nigros non indignantia fumos tecta iuuant et fons uiuus et herba rudis. sit mihi uerna satur, sit non doctissima coniunx, sit nox cum somno, sit sine lite dies.
_ii_
Dum tu forsitan inquietus erras clamosa, Iuuenalis, in Subura, aut collem dominae teris Dianae; dum per limina te potentiorum sudatrix toga uentilat uagumque maior Caelius et minor fatigant: me multos repetita post Decembres accepit mea rusticumque fecit auro Bilbilis et superba ferro. hic pigri colimus labore dulci Boterdum Plateamque; Celtiberis haec sunt nomina crassiora terris. ingenti fruor improboque somno, quem nec tertia saepe rumpit hora, et totum mihi nunc repono, quidquid ter denos uigilaueram per annos. ignota est toga, sed datur petenti rupta proxima uestis a cathedra. surgentem focus excipit superba uicini strue cultus iliceti, multa uilica quem coronat olla. dispensat pueris rogatque longos leuis ponere uilicus capillos. sic me uiuere, sic iuuat perire.
_iii_
Si tecum mihi, care Martialis, securis liceat frui diebus, si disponere tempus otiosum et uerae pariter uacare uitae: nec nos atria, nec domos potentum, nec litis tetricas forumque triste nossemus, nec imagines superbas; sed gestatio, fabulae, libelli, campus, porticus, umbra, uirgo, thermae, haec essent loca semper, hi labores. nunc uiuit necuter sibi bonosque soles effugere atque abire sentit, qui nobis pereunt et imputantur. quisquam uiuere cum sciat, moratur?
_iv_
Vitam quae faciant beatiorem, iucundissime Martialis, haec sunt: res non parta labore, sed relicta; non ingratus ager, focus perennis; lis numquam, toga rara, mens quieta; uires ingenuae, salubre corpus; prudens simplicitas, pares amici; conuictus facilis, sine arte mensa; nox non ebria sed soluta curis; non tristis torus et tamen pudicus; somnus qui faciat breuis tenebras: quod sis, esse uelis nihilque malis; summum nec metuas diem nec optes.
_269. Quintus Ovidius' Birthday_
SI credis mihi, Quinte, quod mereris, natalis, Ouidi, tuas Aprilis ut nostras amo Martias Kalendas felix utraque lux diesque nobis signandi melioribus lapillis! hic uitam tribuit, sed hic amicum. plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.
_270. The Marriage of Pudens and Claudia_
CLAVDIA, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti: macte esto taedis, o Hymenaee, tuis. tam bene rara suo miscentur cinnama nardo, Massica Theseis tam bene uina fauis; nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi, nec plus lotos aquas, litora myrtus amat. candida perpetuo reside, Concordia, lecto, tamque pari semper sit Venus aequa iugo. diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito tum quoque cum fuerit, non uideatur anus.
_271. In Memoriam_
_i_
_Alcimus_
ALCIME, quem raptum domino crescentibus annis Lauicana leui caespite uelat humus, accipe non Pario nutantia pondera saxo, quae cineri uanus dat ruitura labor, sed facilis buxos et opacas palmitis umbras quaeque uirent lacrimis roscida prata meis. accipe, care puer, ueri monimenta doloris: hic tibi perpetuo tempore uiuet honor. cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos, non aliter cineres mando iacere meos.
_ii_
_Glaucias_
Libertus Melioris ille notus, tota qui cecidit dolente Roma, cari deliciae breues patroni, hoc sub marmore Glaucias humatus iuncto Flaminiae iacet sepulcro: castus moribus, integer pudore, uelox ingenio, decore felix. bis senis modo messibus peractis uix unum puer applicabat annum. qui fles talia, nil fleas, uiator.
_iii_
_Paris_
Quisquis Flaminiam teris, uiator, noli nobile praeterire marmor. Vrbis deliciae salesque Nili, ars et gratia, lusus et uoluptas, Romani decus et dolor theatri atque omnes Veneres Cupidinesque hoc sunt condita, quo Paris, sepulcro.
_iv_
_Erotion_
Puella senibus dulcior mihi cygnis, agna Galaesi mollior Phalantini, concha Lucrini delicatior stagni, cui nec lapillos praeferas Erythraeos, nec modo politum pecudis Indicae dentem niuesque primas liliumque non tactum; quae crine uicit Baetici gregis uellus Rhenique nodos aureamque nitellam; fragrauit ore, quod rosarium Paesti, quod Atticarum prima mella cerarum, quod sucinorum rapta de manu gleba; cui comparatus indecens erat pauo, inamabilis sciurus et frequens phoenix: adhuc recenti tepet Erotion busto, quam pessimorum lex amara fatorum sexta peregit hieme, nec tamen tota, nostros amores gaudiumque lususque. et esse tristem me meus uetat Paetus, pectusque pulsans pariter et comam uellens: 'deflere non te uernulae pudet mortem! ego coniugem' inquit 'extuli et tamen uiuo, notam, superbam, nobilem, locupletem'. quid esse nostro fortius potest Paeto? ducentiens accepit et tamen uiuit.
_272. 'The Ledean stars so famed for love Wondered at us from above.'_
SI, Lucane, tibi uel si tibi, Tulle, darentur qualia Ledaei fata Lacones habent, nobilis haec esset pietatis rixa duobus, quod pro fratre mori uellet uterque prior, diceret infernas et qui prior isset ad umbras: 'Viue tuo, frater, tempore, uiue meo.'
_273. The Villa of Julius Martialis_
IVLI iugera pauca Martialis hortis Hesperidum beatiora longo Ianiculi iugo recumbunt: lati collibus imminent recessus et planus modico tumore uertex caelo perfruitur sereniore, et curuas nebula tegente uallis solis luce nitet peculiari: puris leniter admouentur astris celsae culmina delicata uillae. hinc septem dominos uidere montis et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque collis et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas ueteres breuisque Rubras, et quod uirgine nequiore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae. illinc Flaminiae Salariaeque gestator patet essedo tacente, ne blando rota sit molesta somno, quem nec rumpere nauticum celeuma, nec clamor ualet helciariorum, cum sit tam prope Muluius, sacrumque lapsae per Tiberim uolent carinae. hoc rus, seu potius domus uocanda est, commendat dominus: tuam putabis; tam non inuida tamque liberalis, tam comi patet hospitalitate. credas Alcinoi pios Penatis, aut facti modo diuitis Molorchi. uos nunc omnia parua qui putatis, centeno gelidum ligone Tibur uel Praeneste domate pendulamque uni dedite Setiam colono: dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
_274. Diadumenos_
QVOD spirat tenera malum mordente puella, quod de Corycio quae uenit aura croco; uinea quod primis cum floret cana racemis, gramina quod redolent, quae modo carpsit ouis; quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, pallidus Eoo ture quod ignis olet; gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre, quod madidas nardo passa corona comas: hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant. quid si tota dares illa sine inuidia?
_275. Earinos_
_i_
NOMEN cum uiolis rosisque natum quo pars optima nominatur anni, Hyblam quod sapit Atticosque flores, quod nidos olet alitis superbae; nomen nectare dulcius beato, quo mallet Cybeles puer uocari et qui pocula temperat Tonanti: quod si Parrhasia sones in aula, respondent Veneres Cupidinesque; nomen nobile, molle, delicatum uersu dicere non rudi uolebam: sed tu syllaba contumax repugnas. dicunt Eiarinon tamen poetae, sed Graeci quibus est nihil negatum et quos {Ares Ares} decet sonare. nobis non licet esse tam disertis, qui musas colimus seueriores.
_ii_
Si daret auctumnus mihi nomen, Oporinos essem: horrida si brumae sidera, Chimerinos. dictus ab aestiuo Therinos tibi mense uocarer: tempora cui nomen uerna dedere quis est?
_276. To a Schoolmaster_
LVDI magister, parce simplici turbae: sic te frequentes audiant capillati et delicatae diligat chorus mensae, nec calculator, nec notarius uelox maiore quisquam circulo coronetur. albae Leone flammeo calent luces tostamque feruens Iulius coquit messem. cirrata loris horridis Scythae pellis, qua uapulauit Marsyas Celaenaeus, ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, cessent et Idus dormiant in Octobris: aestate pueri si ualent, Satis discunt.
_277. Long Life and Strong Life_
SEXAGESIMA, Marciane, messis acta est et, puto, iam secunda Cottae. nec se taedia lectuli calentis expertum meminit die uel uno. ostendit digitum, sed impudicum, Alconti Dasioque Symmachoque. at nostri bene computentur anni et quantum tetricae tulere febres, aut languor grauis, aut mali dolores, a uita meliore separentur: infantes sumus, et senes uidemur. aetatem Priamique Nestorisque longam qui putat esse, Marciane, multum decipiturque falliturque. non est uiuere, sed ualere uita est.
_278. The Conditions of Friendship_
TRIGINTA mihi quattuorque messes tecum, si memini, fuere, Iuli. quarum dulcia mixta sunt amaris, sed iucunda tamen fuere plura. et si calculus omnis huc et illuc diuersus bicolorque digeratur, uincet candida turba nigriorem. si uitare uoles acerba quaedam et tristis animi cauere morsus, nulli te facias nimis sodalem. gaudebis minus et minus dolebis.
_279. Domestic Life_
DIFFICILIS facilis, iucundus acerbus es idem: nec tecum possum uiuere nec sine te.
_280. Saturnalia_
VNCTIS falciferi senis diebus, regnator quibus imperat fritillus, uersu ludere non laborioso permittis, puto, pileata Roma. risisti; licet ergo, nec uetamur. pallentes procul hinc abite curae; quidquid uenerit obuium, loquamur morosa sine cogitatione. misce dimidios, puer, trientis, quales Pythagoras dabat Neroni; misce, Dindyme, sed frequentiores. possum nihil ego sobrius; bibenti succurrent mihi quindecim poetae. da nunc basia, sed Catulliana: quae si tot fuerint quot ille dixit, donabo tibi passerem Catulli.
_281. To the Rhine to send Trajan safe home_
NYMPHARVM pater amniumque, Rhene, quicumque Odrysias bibunt pruinas, sic semper liquidis fruaris undis, nec te barbara contumeliosi calcatum rota conterat bubulci; sic et cornibus aureis receptis et Romanus eas utraque ripa: Traianum populis suis et urbi, Tibris te dominus rogat, remittas.
_282. A purer Sappho_
OMNES Sulpiciam legant puellae, uni quae cupiunt uiro placere; omnes Sulpiciam legant mariti, uni qui cupiunt placere nuptae. non haec Colchidos asserit furorem, diri prandia nec refert Thyestae; Scyllam, Byblida nec fuisse credit, sed castos docet et probos amores, lusus, delicias facetiasque. cuius carmina qui bene aestimarit, nullam dixerit esse nequiorem, nullam dixerit esse sanctiorem. talis Egeriae iocos fuisse udo crediderim Numae sub antro. hac condiscipula uel hac magistra esses doctior et pudica, Sappho: sed tecum pariter simulque uisam durus Sulpiciam Phaon amaret. frustra: namque ea nec Tonantis uxor, nec Bacchi, nec Apollinis puella erepto sibi uiueret Caleno.
_283. Posthumous Fame_
EDE tuos tandem populo, Faustine, libellos et cultum docto pectore profer opus, quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces nec sileant nostri praetereantque senes. ante foris stantem dubitas admittere Famam teque piget curae praemia ferre tuae? post te uicturae per te quoque uiuere chartae incipiant: cineri gloria sera uenit.
_284. Contemporary Fame_
_i_
HIC est quem legis ille, quem requiris, toto notus in orbe Martialis argutis epigrammaton libellis: cui, lector studiose, quod dedisti uiuenti decus atque sentienti rari post cineres habent poetae.
_ii_
Vndenis pedibusque syllabisque et multo sale, nec tamen proteruo, notus gentibus ille Martialis et notus populis--quid inuidetis?-- non sum Andraemone notior caballo.
_285. Valedictory_
OHE iam satis est, ohe libelle, iam peruenimus usque ad umbilicos. tu procedere adhuc et ire quaeris, nec summa potes in scheda teneri, sic tamquam tibi res peracta non sit, quae prima quoque pagina peracta est. iam lector queriturque deficitque, iam librarius hoc et ipse dicit 'ohe iam satis est, ohe libelle.'
ANONYMOUS
circa 90 A.D.
_286. Epitaphs_
_i_
_Nepos_
QVVM praematura raptum mihi morte Nepotem flerem Parcarum putria fila querens et gemerem tristi damnatam sorte iuuentam uersaretque nouus uiscera tota dolor, me desolatum, me desertum ac spoliatum clamarem largis saxa mouens lacrimis, exacta prope nocte suos quum Lucifer ignis spargeret et uolucri roscidus iret equo, uidi sidereo radiantem lumine formam aethere delabi. non fuit illa quies, sed uerus iuueni color et sonus, at status ipse maior erat nota corporis effigie. ardentis oculorum orbes umerosque nitentis ostendens roseo reddidit ore sonos: 'adfinis memorande, quid o me ad sidera caeli ablatum quereris? desine flere deum, ne pietas ignara superna sede receptum lugeat et laedat numina tristitia. non ego Tartareas penetrabo tristis ad undas, non Acheronteis transuehar umbra uadis, non ego caeruleam remo pulsabo carinam nec te terribilem fronte timebo, Charon, nec Minos mihi iura dabit grandaeuus et atris non errabo locis nec cohibebor aquis. surge, refer matri ne me noctisque diesque defleat ut maerens Attica mater Ityn. nam me sancta Venus sedis non nosse silentum iussit et in caeli lucida templa tulit.' erigor et gelidos horror perfuderat artus, spirabat suaui tinctus odore locus. die Nepos, seu tu turba stipatus Amorum laetus Adoneis lusibus insereris, seu grege Pieridum gaudes seu Palladis arte, omnis caelicolum te chorus excipiet; si libeat thyrsum grauidis aptare corymbis et uelare comam palmite, Liber eris: pascere si crinem et lauro redimire manuque arcum cum pharetra sumere, Phoebus eris. indueris teretes manicas, Phrygium decus, Attis non unus Cybeles pectore uiuet amor. si spumantis equi libeat quatere ora lupatis, Cyllare, formosi membra uehes equitis. sed quicumque deus, quicumque uocaberis heros, sit soror et mater, sit puer incolumis. haec dona unguentis et sunt potiora corollis, quae non tempus edax, non rapit ipse rogus.
_ii_
_Tib. Claudius Esquilina Tiberinus_
Tu quicumque mei ueheris prope limina busti, supprime festinum quaeso uiator iter. perlege, sic numquam doleas pro funere acerbo: inuenies titulo nomina fixa meo. Roma mihi patria est, media de plebe parentes. uita fuit nullis tunc uiolata malis. gratus eram populo quondam notusque fauore, nunc sum defleti parua fauilla rogi. quis bona non hilari uidit conuiuia uoltu adque meos mecum peruigilare locos? quondam ego Pierio uatum monimenta canore doctus cycneis enumerare modis, doctus Maeonio spirantia carmina uersu dicere, Caesareo carmina nota foro: nunc amor et nomen superest de corpore toto, quod spargit lacrimis maestus uterque parens. serta mihi floresque nouos, mea gaudia, ponunt: fusus in Elysia sic ego ualle moror. quod meat in stellis Delphin, quod Pegasus ales, tot mea natalis fata dedere mihi.
P. AELIVS HADRIANVS IMPERATOR
76-138 A.D.
_287. To his Soul_
ANIMVLA uagula blandula, hospes comesque corporis, quae nunc abibis in loca pallidula rigida nudula, nec ut soles dabis iocos!
ANONYMOUS
120 A.D.(?)
_288. Epitaph of M. Pomponius Bassulus_
NE more pecoris otio transfungerer, Menandri paucas uorti scitas fabulas et ipsus etiam sedulo finxi nouas. id quale qualest chartis mandatum diu. uerum uexatus animi curis anxiis, non nullis etiam corporis doloribus, utrumque ut esset taediosum ultra modum, optatam mortem sum potitus. ea mihi suo de more cuncta dat leuamina. uos in sepulcro hoc elogium, oro, incidite, quod sit documento post rogos mortalibus inmodice ne quis uitae scopulis haereat, cum sit paratus portus eiaculantibus, qui nos excipiat ad quietem perpetem. set iam ualete donec uiuere expedit.
120 A.D.(?).
_289. Epitaph of Serenus_
IVVENIS Sereni triste cernitis marmor, pater supremis quod sacrauit et frater pietate mira perditum dolens fratrem, quem fleuit omnis planctibus nouis turba, quod interisset forma, flos, pudor simplex. dole meator, quisquis hoc legis carmen, et ut meretur, anima, lacrimam accommoda.
circa 126 A.D.
_290. Epitaph of Ursus_
VRSVS togatus uitrea qui primus pila lusi decenter cum meis lusoribus laudante populo maximis clamoribus thermis Traiani, thermis Agrippae et Titi, multum et Neronis, si tamen mihi creditis, ego sum. ouantes conuenite pilicrepi statuamque amici floribus, uiolis rosis folioque multo adque unguento marcido onerate amantes et merum profundite nigrum Falernum aut Setinum aut uel Caecubum uiuo ac uolenti de apotheca dominica, Vrsumque canite uoce concordi senem hilarem iocosum pilicrepum scholasticum, qui uicit omnes antecessores suos sensu, decore adque arte suptilissima. nunc uera uersu uerba dicamus senes: sum uictus ipse, fateor, a ter consule Vero patrono, nec semel sed saepius, cuius libenter dicor exodiarius.
ANNIVS FLORVS
circa 130 A.D.
_291. 'Tongues I'll hang on every tree.'_
QVANDO ponebam nouellas arbores mali et piri cortici summae notaui nomen ardoris mei. nulla fiet inde finis uel quies cupidinis: crescit arbor, gliscit ardor: animus implet litteras.
_292. Apollo and Bacchus_
SIC Apollo, deinde Liber sic uidetur ignifer: ambo sunt flammis creati prosatique ex ignibus; ambo de donis calorem, uite et radio, conferunt; noctis hic rumpit tenebras, hic tenebras pectoris.
_293. Bacchus_
BACCHE, uitium repertor, plenus adsis uitibus: effluas dulcem liquorem conparandum nectari, conditumque fac uetustum, ne malignis uenulis asperum ducat saporem uersus usum in alterum.
_294. Women_
OMNIS mulier intra pectus celat uirus pestilens: dulce de labris locuntur, corde uiuunt noxio.
_295. Evil Communications_
QVI mali sunt, non fuere matris ex aluo mali, sed malos faciunt malorum falsa contubernia.
_296. A Study in Antithesis_
TAM malum est habere nummos, non habere quam malum est; tam malum est audere semper, quam malum est semper pudor; tam malum est tacere multum, quam malum est multum loqui; tam malum est foris amica, quam malum est uxor domi: nemo non haec uera dicit, nemo non contra facit.
_297. French and English_
SPERNE mores transmarinos, mille habent offucia. ciue Romano per orbem nemo uiuit rectius: quippe malim unum Catonem quam trecentos Socratas.
_298. The Rarity of Poets and their Patrons_
CONSVLES fiunt quotannis et noui proconsules; solus aut rex aut poeta non quotannis nascitur.
C. SVLPICIVS APOLLINARIS
circa 140 A.D.
_299. Vergil's Aeneid_
IVSSERAT haec rapidis aboleri carmina flammis Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem; Tucca uetat Variusque, simul tu, maxime Caesar, non sinis et Latiae consulis historiae. infelix gemino cecidit prope Pergamon igni, et paene est alio Troia cremata rogo.
_300. Epitaph of Seneca_
CVRA, labor, meritum, sumpti pro munere honores, ite, alias posthac sollicitate animas! me procul a uobis deus euocat. ilicet actis rebus terrenis, hospita terra, uale. corpus, auara, tamen sollempnibus accipe saxis: namque animam caelo reddimus, ossa tibi.
ANONYMOUS
215 A.D.
_301. Viue_
VIVE laetus quique uiuis, uita paruom munus est, orta mox sensim uigescit, deinde sensim deficit.
P. LICINIVS GALLIENVS IMPERATOR
circa 260 A.D.
_302. Ludite_
ITE agite, o iuuenes, et desudate medullis omnibus inter uos! non murmura uestra columbae, brachia non hederae, non uincant oscula conchae. ludite: sed uigilis nolite exstinguere lychnos: omnia nocte uident, nil cras meminere lucernae.
M. AVRELIVS OLVMPIVS NEMESIANVS
circa 260 A.D.
_303. Exordium to a Poem on Hunting_