Chapter 7 of 29 · 3986 words · ~20 min read

Part 7

SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo diuum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare cur curis te amplius excrucies? quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis, et dis inuitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem? difficile est, uerum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, hoc facias, siue id non pote siue pote. o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si uitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi: sic mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica uelit: ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

_98. To Manlius: written in affliction_

QVOD mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis subleuem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant, cum mens anxia peruigilat: id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, iucundum cum aetas florida uer ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quae dulcem curis miscet amaritiem: sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. o misero frater adempte mihi, tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in uita dulcis alebat amor. cuius ego interitu tota de mente fugaui haec studia atque omnis delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefacsit membra cubili, id, Manli, non est turpe, magis miserum est. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus, illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non utriusque petenti copia praesto est: ultro ego deferrem, copia siqua foret.

_99. The Friendship of Allius_

NON possum reticere, deae, qua me Allius in re iuuerit aut quantis iuuerit officiis, ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium: sed dicam uobis, uos porro dicite multis milibus et facite haec carta loquatur anus, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me torruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque assiduo tabescere pupula fletu cessaret tristique imbre madere genae. qualis in aerei perlucens uertice montis riuus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona praeceps est ualle uolutus, per medium densi transit iter populi, dulce uiatori lasso in sudore leuamen, cum grauis exustos aestus hiulcat agros: hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda uenit, iam prece Pollucis, iam Castoris imploratu, tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominam, ad quam communes exerceremus amores, quo mea se molli candida diua pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixsa arguta constituit solea. coniugis ut quondam flagrans aduenit amore Protesilaeam Laudamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia caelestis pacificasset heros. nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo, quod temere inuitis suscipiatur heris. quam ieiuna pium desideret ara cruorem, docta est amisso Laudamia uiro, coniugis ante coacta noui dimittere collum, quam ueniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis auidum saturasset amorem, posset ut abrupto uiuere coniugio, quod scibant Parcae non longo tempore abisse, si miles muros isset ad Iliacos. nam tum Helenae raptu primores Argiuorum coeperat ad sese Troia ciere uiros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis quaene etiam nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi, ei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in uita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineris, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo: ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gauisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, ereptum est uita dulcius atque anima coniugium: tanto te absorbens uertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris heri, pluribus ut caeli tereretur ianua diuis, Hebe nec longa uirginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tamen indomitam ferre iugum docuit. nam neque tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens, suscitat a cano uolturium capiti: nec tantum niueo gauisa est ulla columbo compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro, quam cum praecipue multiuola est mulier. sed tu horum magnos uicisti sola furores, ut semel es flauo conciliata uiro. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, rara uerecundae furta feremus herae. ne nimium simus stultorum more molesti, saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, coniugis in culpa flagrantem contudit iram, noscens omniuoli plurima facta Iouis. nec tamen illa mihi dexstra depacta paterna fraglantem Assyrio uenit odore domum, sed furtiua dedit mira munuscula nocte, ipsius ex ipso dempta uiri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa diem candidiore notat. hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne uestrum scabra tangat rubigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent diui quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. seitis felices et tu simul et tua uita, et domus in qua olim lusimus et domina, et qui principio nobis te tradidit Afer, a quo sunt primo mi omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est.

_100. At the Tomb of his Brother_

MVLTAS per gentis et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias: ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, atque in perpetuum, frater, aue atque uale.

_101. To Calvus: on the Death of Quintilia_

SI quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris accidere a nostro, Calue, dolore potest, quom desiderio ueteres renouamus amores atque olim amissas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolorei'st Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

_102. Nothing to do_

OTIVM, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes.

_103. He craves Cornificius' Pity_

MALEST, Cornifici, tuo Catullo, malest, me hercule, et est laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? irascor tibi. sic meos amores? paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.

_104. To any Readers he may have_

SI qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque uestras non horrebitis admouere nobis....

ANONYMOUS

_105. The Tombs of the Great_

MARMOREO Licinus tumulo iacet, at Cato nullo, Pompeius paruo: credimus esse deos?

L. VARIVS

74-14 B.C.

_106. Fragments of the De Morte_

_i_

VENDIDIT hic Latium populis agrosque Quiritum eripuit: fixit leges pretio atque refixit.

_ii_

Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia uallem, si celeris potuit ceruae comprendere lustra, saeuit in absentem et circum uestigia latrans aethera per nitidum tenues sectatur odores: non amnes illam medii, non ardua tardant, perdita nec serae meminit decedere nocti.

_107. Epilogue to the Vergilian Catalepton_

VATE Syracosio qui dulcior Hesiodoque maior, Homereo non minor ore fuit, illius haec quoque sunt diuini elementa poetae et rudis in uario carmine Calliope.

C. CILNIVS MAECENAS

74-8 B.C.

_108._

_i_

_To Horace_

LVCENTES, mea uita, nec smaragdos, beryllos neque, Flacce mi, nitentes nec percandida margarita quaero nec quos thunica lima perpoliuit anulos neque iaspios lapillos.

_ii_

_Any Life is better than no life_

DEBILEM facito manu, debilem pede, coxa, tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentis: vita dum superest, bene est.

P. VERGILIVS MARO

70-19 B.C.

_109. 'Is this the Man that made the Earth to tremble'_

ASPICE quem ualido subnixum Gloria regno altius et caeli sedibus extulerat. terrarum hic bello magnum concusserat orbem, hic reges Asiae fregerat, hic populos, hic graue seruitium tibi iam, tibi, Roma ferebat (cetera namque uiri cuspide conciderant), cum subito in medio rerum certamine praeceps corruit, ex patria pulsus in exilium. tale deae numen, tali mortalia nutu fallax momento temporis hora dedit.

_110. 'Hence, all ye vain Delights'_

ITE hinc, inanes, ite rhetorum ampullae, inflata rore non Achaico uerba, et uos, Selique Tarquitique Varroque, scholasticorum natio madens pingui, ite hinc, inane cymbalon iuuentutis; tuque, o mearum cura, Sexte, curarum, uale, Sabine; iam ualete, formosi. nos ad beatos uela mittimus portus magni petentes docta dicta Sironis uitamque ab omni uindicabimus cura. ite hinc, Camenae; uos quoque, ite iam sane, dulces Camenae (nam fatebimur uerum, dulces fuistis): et tamen meas chartas reuisitote, sed pudenter et raro.

_111. 'Unto you a child is born'_

SICELIDES Musae, paulo maiora canamus! non omnis arbusta iuuant humilesque myricae; si canimus siluas, siluae sint consule dignae. Vltima Cumaei uenit iam carminis aetas; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna, iam noua progenies caelo demittitur alto. tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta faue Lucina: tuus iam regnat Apollo. teque adeo decus hoc aeui, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras. ille deum uitam accipiet diuisque uidebit permixtos heroas et ipse uidebitur illis, pacatumque reget patriis uirtutibus orbem. At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. occidet et serpens, et fallax herba ueneni occidet; Assyrium uulgo nascetur amomum. at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere uirtus, molli paulatim flauescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uua et durae quercus sudabunt roscida mella. pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis, quae temptare Thetin ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. alter erit tum Tiphys, et altera quae uehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas, cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus. non rastros patietur humus, non uinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga soluet arator; nec uarios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti murice, iam croceo mutabit uellera luto; sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores, cara deum suboles, magnum Iouis incrementum! aspice conuexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum: aspice uenturo laetentur ut omnia saeclo! o mihi tum longae maneat pars ultima uitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta: non me carminibus uincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic mater quamuis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice uictum. incipe, parue puer, risu cognoscere matrem (matri longa decem tulerunt fastidia menses) incipe, parue puer: qui non risere parenti, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

_112. Pharmaceutria_

PASTORVM Musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbarum quos est mirata iuuenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis Musam dicemus et Alphesiboei. Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui, siue oram Illyrici legis aequoris,--en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna coturno? a te principium, tibi desinam: accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter uictricis hederam tibi serpere lauros. Frigida uix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba: incumbens tereti Damon sic coepit oliuae. Nascere praeque diem ueniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nysae deceptus amore dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Maenalus argutumque nemus pinusque loquentis semper habet, semper pastorum ille audit amores Panaque, qui primus calamos non passus inertis. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes? iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti cum canibus timidi uenient ad pocula dammae. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor. sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. o digno coniuncta uiro, dum despicis omnis, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam-- incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus-- saepibus in nostris paruam te roscida mala (dux ego uester eram) uidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus, iam fragilis poteram a terra contingere ramos: ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error! incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. nunc scio quid sit Amor: duris in cotibus illum aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. saeuus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus. nunc et ouis ultro fugiat lupus, aurea durae mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, pinguia corticibus sudent electra myricae, certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in siluis, inter delphinas Arion-- incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus-- omnia uel medium fiat mare. uiuite siluae: praeceps aërii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto. desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus. Haec Damon: uos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta, uerbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. carmina uel caelo possunt deducere Lunam, carminibus Circe socios mutauit Vlixi, frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. terna tibi haec primum triplici diuersa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco; numero deus impare gaudet. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; necte, Amarylli, modo et 'Veneris', dic, 'uincula necto.' ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. sparge molam et fragilis incende bitumine lauros. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. talis amor Daphnin qualis cum fessa iuuencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae riuum uiridi procumbit in ulua perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto); his ego saepe lupum fieri et se condere siluis Moerin, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio uidi traducere messis. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnin adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. aspice: corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit! nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? parcite, ab urbe uenit, iam parcite carmina, Daphnis.

_113. 'In the sweat of thy face shalt thou eat bread'_

PATER ipse colendi haud facilem esse uiam uoluit, primusque per artem mouit agros curis acuens mortalia corda, nec torpere graui passus sua regna ueterno. ante Iouem nulli subigebant arua coloni; ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. ille malum uirus serpentibus addidit atris, praedarique lupos iussit pontumque moueri, mellaque decussit foliis ignemque remouit, et passim riuis currentia uina repressit, ut uarias usus meditando extunderet artis paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, ut silicis uenis abstrusum excuderet ignem. tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; nauita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; tum laqueis captare feras et fallere uisco inuentum et magnos canibus circumdare saltus; atque alius latum funda iam uerberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit umida lina; tum ferri rigor atque argutae lammina serrae (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), tum uariae uenere artes. labor omnia uicit improbus et duris urgens in rebus egestas. prima Ceres ferro mortalis uertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent siluae et uictum Dodona negaret. mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in aruis carduus; intereunt segetes, subit aspera silua, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur auenae. quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris et sonitu terrebis auis et ruris opaci falce premes umbras uotisque uocaueris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis aceruum, concussaque famem in siluis solabere quercu.

_114. Solem quis dicere falsum audeat?_

SI uero solem ad rapidum lunasque sequentis ordine respicies, numquam te crastina fallet hora, neque insidiis noctis capiere serenae. luna reuertentis cum primum colligit ignis, si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, maximus agricolis pelagoque parabitur imber; at si uirgineum suffuderit ore ruborem, uentus erit; uento semper rubet aurea Phoebe. sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluuia uentisque carebunt, uotaque seruati soluent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae. sol quoque et exoriens et cum se condet in undas signa dabit; solem certissima signa sequuntur, et quae mane refert et quae surgentibus astris. ille ubi nascentem maculis uariauerit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe, suspecti tibi sint imbres: namque urget ab alto arboribusque satisque Notus pecorique sinister. aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diuersi rumpent radii, aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile, heu, male tum mitis defendet pampinus uuas; tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis; nam saepe uidemus ipsius in uultu uarios errare colores: caeruleus pluuiam denuntiat, igneus Euros; sin maculae incipient rutilo immiscerier igni, omnia tum pariter uento nimbisque uidebis feruere. non illa quisquam me nocte per altum ire neque ab terra moneat conuellere funem. at si, cum referetque diem condetque relatum, lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis et claro siluas cernes Aquilone moueri. denique, quid uesper serus uehat, unde serenas uentus agat nubes, quid cogitet umidus Auster, sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum audeat? ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella. ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, cum caput obscura nitidum ferrugine texit impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti, obscenaeque canes importunaeque uolucres signa dabant. quotiens Cyclopum efferuere in agros uidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam, flammarumque globos liquefactaque uoluere saxa! armorum sonitum toto Germania caelo audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. uox quoque per lucos uulgo exaudita silentis ingens, et simulacra modis pallentia miris uisa sub obscurum noctis, pecudesque locutae (infandum!); sistunt amnes terraeque dehiscunt, et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant. proluit insano contorquens uertice siluas fluuiorum rex Eridanus camposque per omnis cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae apparere minaces aut puteis manare cruor cessauit, et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes. non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura nec diri totiens arsere cometae. ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum uidere Philippi; nec fuit indignum superis bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos. scilicet et tempus ueniet cum finibus illis agricola incuruo terram molitus aratro exesa inueniet scabra robigine pila, aut grauibus rastris galeas pulsabit inanis, grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris. di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia seruas, hunc saltem euerso iuuenem succurrere saeclo ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae. iam pridem nobis caeli te regia, Caesar, inuidet atque hominum queritur curare triumphos, quippe ubi fas uersum atque nefas; tot bella per orbem, tam multae scelerum facies, non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arua colonis, et curuae rigidum falces conflantur in ensem. hinc mouet Euphrates, illinc Germania bellum; uicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt; saeuit toto Mars impius orbe; ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatio, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga neque audit currus habenas.

_115. Italia, io te saluto_

SED neque Medorum siluae, ditissima terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. haec loca non tauri spirantes naribus ignem inuertere satis immanis dentibus hydri, nec galeis densisque uirum seges horruit hastis; sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor impleuere; tenent oleae armentaque laeta. hinc bellator equus campo sese arduus infert, hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus uictima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas: bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos. at rabidae tigres absunt et saeua leonum semina, nec miseros fallunt aconita legentis, nec rapit immensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subterlabentia muros. an mare quod supra memorem, quodque adluit infra? anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino? an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor, Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis? haec eadem argenti riuos aerisque metalla ostendit uenis atque auro plurima fluxit. haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos extulit, haec Decios Fabios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris imbellem auertis Romanis arcibus Indum. salue, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna uirum: tibi res antiquae laudis et artis ingredior sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

_116. 'God made the country but man made the town'_