Chapter 8 of 29 · 3997 words · ~20 min read

Part 8

O FORTVNATOS nimium, sua si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem uictum iustissima tellus; si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis uomit aedibus undam, nec uarios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro uestis Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana ueneno, nec casia liquidi corrumpitur usus oliui; at secura quies et nescia fallere uita, diues opum uariarum, at latis otia fundis speluncae uiuique lacus, at frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus, sacra deum, sanctique patres; extrema per illos Iustitia excedens terris uestigia fecit. Me uero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique uias et sidera monstrent, defectus solis uarios lunaeque labores; unde tremor terris, qua ui maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. sin, has ne possim naturae accedere partis, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes, flumina amem siluasque inglorius. o ubi campi Spercheusque et uirginibus bacchata Lacaenis Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Haemi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! felix qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari. fortunatus et ille deos qui nouit agrestis Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores. illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres, aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti. quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia uidit. sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque penatis, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. agricola incuruo terram dimouit aratro: hinc anni labor, hinc patriam paruosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos. nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat. uenit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta siluae; et uarios ponit fetus autumnus, et alte mitis in apricis coquitur uindemia saxis. interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto inter se aduersis luctantur cornibus haedi. ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, uocat pecorisque magistris uelocis iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant praedura palaestra. hanc olim ueteres uitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria creuit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante impia quam caesis gens est epulata iuuencis, aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat; necdum etiam audierant inflari classica, necdum impositos duris crepitare incudibus ensis.

_117. Exordium_

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei. cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum, aut inlaudati nescit Busiridis aras? cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, acer equis? temptanda uia est, qua me quoque possim tollere humo uictorque uirum uolitare per ora. primus ego in patriam mecum, modo uita supersit, Aonio rediens deducam uertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et uiridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas. in medio mihi Caesar erit templumque tenebit: illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet Graecia caestu. ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos, uel scaena ut uersis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni. in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac nauali surgentis aere columnas. addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis, et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentis. stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. Inuidia infelix furias amnemque seuerum Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum. interea Dryadum siluas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. te sine nil altum mens incohat: en age segnis rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron, Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, et uox adsensu nemorum ingeminata remugit. mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

_118. Orpheus and Eurydice_

AT chorus aequalis Dryadum clamore supremos implerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces altaque Pangaea et Rhesi Mauortia tellus atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. ipse caua solans aegrum testudine amorem te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te ueniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus, manisque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda. at cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis auium se milia condunt, uesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque uiri defunctaque corpora uita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuuenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et nouies Styx interfusa coercet. quin ipsae stupuere domus atque intima Leti Tartara caeruleosque implexae crinibus anguis Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, atque Ixionii uento rota constitit orbis. iamque pedem referens casus euaserat omnis, redditaque Eurydice superas ueniebat ad auras pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem), cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes: restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa immemor heu! uictusque animi respexit. ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Auerni. illa, 'quis et me,' inquit, 'miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor? en iterum crudelia retro fata uocant conditque natantia lumina somnus. iamque uale: feror ingenti circumdata nocte inualidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.' dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenuis, fugit diuersa, neque illum prensantem nequiquam umbras et multa uolentem dicere praeterea uidit; nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? quo fletu manis, quae numina uoce moueret? illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. septem illum totos perhibent ex ordine mensis rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam flesse sibi, et gelidis haec euoluisse sub astris, mulcentem tigris et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator obseruans nido implumis detraxit; at illa flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen integrat, et maestis late loca questibus implet. nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei: solus Hyperboreas glacies Tanaimque niualem aruaque Riphaeis numquam uiduata pruinis lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens: spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuuenem sparsere per agros. tum quoque marmorea caput a ceruice reuulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus uolueret, Eurydicen uox ipsa et frigida lingua, a miseram Eurydicen! anima fugiente uocabat; Eurydicen toto referebant flumine ripae.'

_119. The Aeneid_

_a_

_To Venus, to prosper his Aeneid_

SI mihi susceptum fuerit decurrere munus, O Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troius Aeneas Romana per oppida digno iam tandem ut tecum carmine uectus eat: non ego ture modo aut picta tua templa tabella ornabo et puris serta feram manibus-- corniger hos aries humilis et maxima taurus uictima sacrato sparget honore focos: marmoreusque tibi, tibi mille coloribus ales in morem picta stabit Amor pharetra. adsis o Cytherea: tuos te Caesar Olympo et Surrentini litoris ara uocat.

_b_

_A Cancelled Proem to the Aeneid_

ILLE ego qui quondam gracili modulatus auena carmen, et egressus siluis uicina coegi ut quamuis auido parerent arua colono, gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis.

Q. HORATIVS FLACCVS

65-8 B.C.

_120. Romanae fidicen lyrae_

QVEM tu, Melpomene, semel nascentem placido lumine uideris, illum non labor Isthmius clarabit pugilem, non equos inpiger

curru ducet Achaico uictorem, neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio: sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, et spissae nemorum comae fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae principis urbium dignatur suboles inter amabilis uatum ponere me choros, et iam dente minus mordeor inuido.

o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praterenuntium Romanae fidicen lyrae: quod spiro et placeo, si placeo, tuom est.

_121. Song Makes Immortal_

NE forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante uolgatas per artis uerba loquor socianda chordis:

non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichoriue graues Camenae:

nec siquid olim lusit Anacreon deleuit aetas; spirat adhuc amor uiuuntque conmissi calores Aeoliae fidibus puellae.

non sola comptos arsit adulteri crinis et aurum uestibus illitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena,

primusue Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios uexata; non pugnauit ingens Idomeneus Sthenelusue solus

dicenda Musis proelia; non ferox Hector uel acer Deiphobus grauis excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus.

uixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes inlacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia uate sacro.

paulum sepultae distat inertiae celata uirtus--non ego te meis chartis inornatum sileri totue tuos patiar labores

impune, Lolli, carpere liuidas obliuiones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus,

uindex auarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus

iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium uoltu, per obstantis cateruas explicuit sua uictor arma.

non possidentem multa uocaueris recte beatum: rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti

duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.

_122. Spring: An Invitation to Vergil_

IAM ueris comites, quae mare temperant, inpellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent nec fluuii strepunt hiberna niue turgidi.

nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix auis et Cecropiae domus aeternum opprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines.

dicunt in tenero gramine pinguium custodes ouium carmina fistula, delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili: sed pressum Calibus ducere Liberum si gestis, iuuenum nobilium cliens, nardo uina merebere.

nardi paruos onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare nouas largus amaraque curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, cum tua uelox merce ueni: non ego te meis inmunem meditor tinguere poculis, plena diues ut in domo.

uerum pone moras et studium lucri, nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stultitiam consiliis breuem: dulce est desipere in loco.

_123. Winter_

VIDES ut alta stet niue candidum Soracte nec iam sustineant onus siluae laborantes geluque flumina constiterint acuto?

dissolue frigus ligna super foco large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.

permitte diuis cetera, qui simul strauere uentos aequore feruido deproeliantis, nec cupressi nec ueteres agitantur orni.

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne, puer, neque tu choreas,

donec uirenti canities abest morosa. nunc et campus et areae lenesque sub noctem susurri conposita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intumo gratus puellae risus ab angulo pignusque dereptum lacertis aut digito male pertinaci.

_124. To Venus_

O VENVS regina Cnidi Paphique, sperne dilectam Cypron et uocantis ture te multo Glycerae decoram transfer in aedem.

feruidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te luuentas Mercuriusque.

_125. 'What slender youth...'_

QVIS multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro? cui flauam religas comam

simplex munditiis? heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora uentis emirabitur insolens,

qui nunc te fruitur credulus aurea, qui semper uacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis. miseri, quibus

intemptata nites. me tabula sacer uotiua paries indicat uuida suspendisse potenti uestimenta maris deo.

_126. Amoris Integratio_

'DONEC gratus eram tibi nec quisquam potior bracchia candidae ceruici iuuenis dabat, Persarum uigui rege beatior.'

'donec non alia magis arsisti neque erat Lydia post Chloen, multi Lydia nominis, Romana uigui clarior Ilia.'

'me nunc Thressa Chloe regit, dulcis docta modos et citharae sciens, pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti.'

'me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti.'

'quid si prisca redit Venus diductosque iugo cogit aeneo? si flaua excutitur Chloe reiectaeque patet ianua Lydiae?'

'quamquam sidere pulcrior ille est, tu leuior cortice et inprobo iracundior Hadria: tecum uiuere amem, tecum obeam lubens.'

_127. Si jeunesse savait, si vieillesse pouvait_

O CRVDELIS adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum ueniet pluma superbiae, et, quae nunc umeris inuolitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae,

mutatus, Ligurine, in faciem uerterit hispidam, dices 'heu', quotiens te in speculo uideris alterum, 'quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit uel cur his animis incolumes non redeunt genae?'

_128. The Latter End of Lyce_

AVDIVERE, Lyce, di mea uota, di audiuere, Lyce: fis anus et tamen uis formosa uideri ludisque et bibis impudens

et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas. ille uirentis et doctae psallere Chiae pulcris excubat in genis.

inportunus enim transuolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis niues.

nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis inclusit uolucris dies.

quo fugit uenus, heu, quoue color, decens quo motus? quid habes illius, illius, quae spirabat amores, quae me surpuerat mihi

felix post Cinaram notaque et artium gratarum facies? sed Cinarae breuis annos fata dederunt, seruatura diu parem

cornicis uetulae temporibus Lycen, possent ut iuuenes uisere feruidi multo non sine risu dilapsam in cineres facem.

_129. He Abandons the Lists of Love_

VIXI puellis nuper idoneus et militaui non sine gloria; nunc arma defunctumque bello barbiton hic paries habebit,

laeuom marinae qui Veneris latus custodit. hic, hic ponite lucida funalia et uectis et arcus oppositis foribus minacis.

o quae beatam diua tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia niue, regina, sublimi flagello tange Chloen semel arrogantem.

_130. Rursus bella moues?_

INTERMISSA, Venus, diu rursus bella moues? parce, precor, precor. non sum qualis eram bonae sub regno Cinarae. desine, dulcium

mater saeua Cupidinum, circa lustra decem flectere mollibus iam durum imperiis: abi, quo blandae iuuenum te reuocant preces.

tempestiuius in domum Pauli purpureis ales oloribus commissabere Maximi, si torrere iecur quaeris idoneum;

namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae,

et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea.

illic plurima naribus duces tura lyraeque et Berecyntiae delectabere tibiae mixtis carminibus non sine fistula;

illic bis pueri die numen cum teneris uirginibus tuom laudantes pede candido in morem Salium ter quatient humum.

me nec femina nec puer iam nec spes animi credula mutui nec certare iuuat mero nec uincire nouis tempora floribus.

sed cur heu, Ligurine, cur manat rara meas lacrima per genas? cur facunda parum decoro inter uerba cadit lingua silentio?

nocturnis ego somniis iam captum teneo, iam uolucrem sequor te per gramina Martii campi, te per aquas, dure, uolubilis.

_131. A Bachelor Festival_

MARTIIS caelebs quid agam kalendis, quid uelint flores et acerra turis plena miraris positusque carbo in caespite uiuo.

docte sermones utriusque linguae, uoueram dulcis epulas et album Libero caprum prope funeratus arboris ictu.

hic dies anno redeunte festus corticem adstrictum pice dimouebit amphorae fumum bibere institutae consule Tullo.

sume, Maecenas, cyathos amici sospitis centum et uigiles lucernas profer in lucem: procul omnis esto clamor et ira.

mitte ciuilis super Vrbe curas: occidit Daci Cotisonis agmen, Medus infestus sibi luctuosis dissidet armis,

seruit Hispanae uetus hostis orae Cantaber, sera domitus catena, iam Scythae laxo meditantur arcu cedere campis.

neglegens, ne qua populus laboret, parce priuatus nimium cauere et dona praesentis cape laetus horae et linque seuera.

_132. A Retreat for Old Age_

SEPTIMI, Gadis aditure mecum et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtis, ubi Maura semper aestuat unda:

Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et uiarum militiaeque:

unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ouibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho.

ille terrarum mihi praeter omnis angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt uiridique certat baca Venafro.

uer ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas et amicus Aulon fertili Baccho minimum Falernis inuidet uuis;

ille te mecum locus et beatae postulant arces: ibi tu calentem debita sparges lacrima fauillam uatis amici.

_133. Welcome home to Pompeius_

O SAEPE mecum tempus in ultimum deducte Bruto militiae duce, quis te redonauit Quiritem dis patriis Italoque caelo,

Pompei, meorum prime sodalium? cum quo morantem saepe diem mero fregi, coronatus nitentis malobathro Syrio capillos.

tecum Philippos et celerem fugam sensi relicta non bene parmula, cum fracta uirtus, et minaces turpe solum tetigere mento;

sed me per hostis Mercurius celer denso pauentem sustulit aere, te rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis.

ergo obligatam redde Ioui dapem longaque fessum militia latus depone sub lauru mea nec parce cadis tibi destinatis.

obliuioso leuia Massico ciboria exple, funde capacibus unguenta de conchis. quis udo deproperare apio coronas

curatue myrto? quem Venus arbitrum dicet bibendi? non ego sanius bacchabor Edonis: recepto dulce mihi furere est amico.

_134. Eheu fugaces_

EHEV fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti;

non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi

conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere uescimur enauiganda, siue reges siue inopes erimus coloni.

frustra cruento marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus austrum:

uisendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus infame damnatusque longi Sisyphus Aeolides laboris:

linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter inuisas cupressos ulla breuem dominum sequetur.

absumet heres Caecuba dignior seruata centum clauibus et mero tinguet pauimentum superbus pontificum potiore cenis.

_135. An Invitation to Maecenas_

TYRRHENA regum progenies, tibi non ante uerso lene merum cado cum flore, Maecenas, rosarum et pressa tuis balanus capillis

iamdudum apud me est: eripe te morae nec semper udum Tibur et Aefulae decliue contempleris aruom et Telegoni iuga parricidae.

fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis, omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae.

plerumque gratae diuitibus uices mundaeque paruo sub lare pauperum cenae sine aulaeis et ostro sollicitam explicuere frontem.

iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et stella uesani Leonis sole dies referente siccos;

iam pastor umbras cum grege languido riuomque fessus quaerit et horridi dumeta Siluani, caretque ripa uagis taciturna uentis.

tu ciuitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times, quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors.

prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus, ridetque si mortalis ultra fas trepidat. quod adest memento

conponere aequos; cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alueo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos

stirpisque raptas et pecus et domos uoluentis una, non sine montium clamore uicinaeque siluae, cum fera diluuies quietos

irritat amnis. ille potens sui laetusque deget cui licet in diem dixisse 'uixi'. cras uel atra nube polum Pater occupato

uel sole puro; non tamen irritum quodcumque retro est efficiet neque diffinget infectumque reddet quod fugiens semel hora uexit.

Fortuna saeuo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi nunc alii benigna.

laudo manentem; si celeris quatit pennas, resigno quae dedit et mea uirtute me inuoluo probamque pauperiem sine dote quaero.

non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et uotis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces

addant auaro diuitias mari: tunc me biremis praesidio scaphae tutum per Aegaeos tumultus aura feret geminusque Pollux.

_136. Pia Testa_

O NATA mecum consule Manlio, seu tu querelas siue geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum,

quocumque lectum nomine Massicum seruas, moueri digna bono die, descende Coruino iubente promere languidiora uina.

non ille, quamquam Socraticis madet sermonibus, te negleget horridus: narratur et prisci Catonis saepe mero caluisse uirtus.

tu lene tormentum ingenio admoues plerumque duro, tu sapientium curas et arcanum iocoso consilium retegis Lyaeo,

tu spem reducis mentibus anxiis uirisque et addis cornua pauperi post te neque iratos trementi regum apices neque militum arma.

te Liber et si laeta aderit Venus segnesque nodum soluere Gratiae uiuaeque producent lucernae, dum rediens fugat astra Phoebus.

_137. High and Low, Rich and Poor_

ODI profanum uolgus et arceo. fauete linguis: carmina non prius audita Musarum sacerdos uirginibus puerisque canto.

regum timendorum in proprios greges, reges in ipsos imperium est Iouis, clari Giganteo triumpho, cuncta supercilio mouentis.

est ut uiro uir latius ordinet arbusta sulcis, hic generosior descendat in campum petitor, moribus hic meliorque fama

contendat, illi turba clientium sit maior: aequa lege Necessitas sortitur insignis et imos, omne capax mouet urna nomen.

destrictus ensis cui super inpia ceruice pendet, non Siculae dapes dulcem elaborabunt saporem, non auium citharaeque cantus

somnum reducent: somnus agrestium lenis uirorum non humilis domos fastidit umbrosamque ripam, non Zephyris agitata Tempe.

desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saeuos Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi,

non uerberatae grandine uineae fundusque mendax, arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas.

contracta pisces aequora sentiunt iactis in altum molibus: huc frequens caementa demittit redemptor cum famulis dominusque terrae

fastidiosus: sed Timor et Minae scandunt eodem quo dominus, neque decedit aerata triremi et post equitem sedet atra Cura.

quodsi dolentem nec Phrygius lapis nec purpurarum sidere clarior delenit usus nec Falerna uitis Achaemeniumque costum,

cur inuidendis postibus et nouo sublime ritu moliar atrium? cur ualle permutem Sabina diuitias operosiores?

_138. The Strenuous Life_

ANGVSTAM amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis uexet eques metuendus hasta

uitamque sub diuo et trepidis agat in rebus. illum ex moenibus hosticis matrona bellantis tyranni prospiciens et adulta uirgo

suspiret, eheu, ne rudis agminum sponsus lacessat regius asperum tactu leonem, quem cruenta per medias rapit ira caedis.

dulce et decorum est pro patria mori: mors et fugacem persequitur uirum, nec parcit inbellis iuuentae poplitibus timidoue tergo.

Virtus, repulsae nescia sordidae, intaminatis fulget honoribus, nec sumit aut ponit securis arbitrio popularis aurae:

Virtus, recludens inmeritis mori caelum, negata temptat iter uia coetusque uolgaris et udam spernit humum fugiente penna.

est et fideli tuta silentio merces: uetabo, qui Cereris sacrum uolgarit arcanae, sub isdem sit trabibus fragilemue mecum

soluat phaselon. saepe Diespiter neglectus incesto addidit integrum: raro antecedentem scelestum deseruit pede Poena claudo.

_139. The Path of the Just_

IVSTVM et tenacem propositi uirum non ciuium ardor praua iubentium, non uoltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster,

dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iouis: si fractus inlabatur orbis, inpauidum ferient ruinae.

hac arte Pollux et uagus Hercules enisus arces attigit igneas quos inter Augustus recumbens purpureo bibit ore nectar;

hac te merentem, Bacche pater, tuae uexere tigres indocili iugum collo trahentes, hac Quirinus Martis equis Acheronta fugit,

gratum elocuta consiliantibus Iunone diuis: 'Ilion, Ilion fatalis incestusque iudex et mulier peregrina uertit

in puluerem, ex quo destituit deos mercede pacta Laomedon, mihi castaeque damnatum Mineruae cum populo et duce fraudulento.

iam nec Lacaenae splendet adulterae famosus hospes nec Priami domus periura pugnacis Achiuos Hectoreis opibus refringit,

nostrisque ductum seditionibus bellum resedit; protinus et grauis iras et inuisum nepotem, Troica quem peperit sacerdos,