Part 15
AMNIS harundinibus limosas obsite ripas, ad dominam propero: siste parumper aquas! nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis actu concaua traiecto cumba rudente uehat. paruus eras, memini, nec te transire refugi, summaque uix talos contigit unda meos; nunc ruis adposito niuibus de monte solutis et turpi crassas gurgite uoluis aquas. quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti tempora, quid nocti conseruisse diem, si tamen his standumst, si non datur artibus ullis ulterior nostro ripa premenda pedi? nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, terribili densum cum tulit angue caput, nunc opto currum, de quo Cerealia primum semina uenerunt in rude missa solum. prodigiosa loquor, ueterum mendacia uatum, nec tulit haec umquam nec feret ulla dies; tu potius, ripis effuse capacibus amnis, (sic aeternus eas!) labere fine tuo! non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae, si dicar per te forte retentus amans. flumina deberent iuuenes in amore iuuare; flumina senserunt ipsa quid esset amor: Inachus in Melie Bithynide pallidus isse dicitur et gelidis incaluisse uadis; nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos. quid? non Alpheon diuersis currere terris uirginis Arcadiae certus adegit amor? te quoque promissam Xutho, Peneie, Creusam Phthiotum terris occuluisse ferunt. quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, natarum Thebe quinque futura parens? cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, Herculis irata fracta querere manu: nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, una tamen tanti Deianira fuit. ille fluens diues septena per ostia Nilus, qui patriam tantae tam bene celat aquae, fertur in Euanthe collectam Inopide flammam uincere gurgitibus non potuisse suis; siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, cedere iussit aquam: iussa recessit aqua. nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans Tiburis Argei pomifera arua rigas, Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu, ungue notata comas, ungue notata genas: illa gemens patruique nefas delictaque Martis errabat nudo per loca sola pede; hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis glaucaque de mediis sustulit ora uadis atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus? quo cultus abiere tui? quid sola uagaris, uitta nec euinctas inpedit alba comas? quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos pectoraque insana plangis aperta manu? ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum, qui tenero lacrimas lentus in ore uidet. Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit, teque colent amnes: Ilia, pone metus! tu centum aut pluris inter dominabere nymphas: nam centum aut plures flumina nostra tenent; ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago: munera promissis uberiora feres.' dixerat; illa oculos in humum deiecta modestos spargebat teneros flebilis imbre sinus; ter molita fugam ter ad altas restitit undas currendi uiris eripiente metu; sera tamen scindens inimico pollice crinem edidit indignos ore tremente sonos: 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro condita, cum poterant uirginis ossa legi! cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas turpis et Iliacis infitianda focis? quid moror et digitis designor adultera uulgi? desint famosus quae notet ora pudor!' hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis atque ita se in rapidas perdita misit aquas: supposuisse manus ad pectora lubricus amnis dicitur et socii iura dedisse tori. te quoque credibilest aliqua caluisse puella; sed nemora et siluae crimina uestra tegunt. dum loquor, increscis latis spatiosior undis, nec capit admissas alueus altus aquas: quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? quid, si legitimum flueres, si nobile flumen, si tibi per terras maxima fama foret? nomen habes nullum, riuis collecte caducis, nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus; fontis habes instar pluuiamque niuisque solutas, quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps; aut lutulentus agis brumali tempore cursus, aut premis arentem puluerulentus humum: quis te tum potuit sitiens haurire uiator? quis dixit grata uoce 'perennis eas'? damnosus pecori curris, damnosior agris; forsitan haec alios, me mea damna mouent. huic ego uae! demens narrabam fluminum amores! iactasse indigne nomina tanta pudet; nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem et potui nomen, Nile, referre tuum! at tibi pro meritas, opto, non candide torrens, sint rapidi soles siccaque semper hiemps!
_214. Farewell to Love-poetry_
QVAERE nouum uatem, tenerorum mater Amorum: raditur his elegis ultima meta meis; quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus (nec me deliciae dedecuere meae), siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres, non modo militiae turbine factus eques. Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo; Paelignae dicar gloria gentis ego, quam sua libertas ad honesta coegerat arma, cum timuit socias anxia Roma manus. atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi moenia, quae campi iugera pauca tenent, 'quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam, quantulacumque estis, uos ego magna uoco'. culte puer puerique parens Amathusia culti, aurea de campo uellite signa meo! corniger increpuit thyrso grauiore Lyaeus: pulsandast magnis area maior equis. inbelles elegi, genialis Musa, ualete, post mea mansurum fata superstes opus!
_215. The Dead Parrot_
PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis, occidit: exsequias ite frequenter, aues; ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis et rigido teneras ungue notate genas; horrida pro maestis lanietur pluma capillis, pro longa resonent cornea rostra tuba! quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expletast annis ista querela suis; alitis in rarae miserum deuertere funus: magna, sed antiquast causa doloris Itys. omnes, quae liquido libratis in aere cursus, tu tamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit uobis omni concordia uita, et stetit ad finem longa tenaxque fides: quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid uox mutandis ingeniosa sonis, quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? infelix, auium gloria, nempe iaces! tu poteras fragilis pinnis hebetare smaragdos tincta gerens rubro Punica rostra croco. non fuit in terris uocum simulantior ales: reddebas blaeso tam bene uerba sono! raptus es inuidia; non tu fera bella mouebas; garrulus et placidae pacis amator eras. ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt, forsitan et fiant inde frequenter anus. plenus eras minimo nec prae sermonis amore in multos poteras ora uacare cibos; nux erat esca tibi causaeque papauera somni. pellebatque sitim simplicis umor aquae. uiuit edax uultur ducensque per aera gyros miluus et pluuiae graculus auctor aquae; uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae, illa quidem saeclis uix moritura nouem; occidit illa loquax humanae uocis imago, psittacus, extremo munus ab orbe datum! optima prima fere manibus rapiuntur auaris, inplentur numeris deteriora suis: tristia Phylacidae Thersites funera uidit, iamque cinis uiuis fratribus Hector erat. quid referam timidae pro te pia uota puellae, uota procelloso per mare rapta Noto? septima lux uenit non exhibitura sequentem (et stabat uacuo iam tibi Parca colo), nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato: clamauit moriens lingua 'Corinna, uale!' colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, udaque perpetuo gramine terra uiret: sique fides dubiis, uolucrum locus ille piarum dicitur, obscenae quo prohibentur aues; illic innocui late pascuntur olores et uiuax phoenix, unica semper auis; explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, oscula dat cupido blanda columba mari. psittacus has inter nemorali sede receptus conuertit uolucris in sua uerba pias. ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus, quo lapis exiguus par sibi carmen habet: 'colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; ora fuere mihi plus aue docta loqui.'
_216. Phyllis to Demophoon_
HOSPITA, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis ultra promissum tempus abesse queror. cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, litoribus nostris ancora pacta tuast: luna quater latuit, toto quater orbe recreuit, nec uehit Actaeas Sithonis unda ratis. tempora si numeres, quae nos numeramus amantes, non uenit ante suam nostra querela diem; spes quoque lenta fuit: tarde, quae credita laedunt, credimus! inuitus nunc et amore noces. saepe fui mendax pro te mihi, saepe notaui alba procellosos uela referre notos; Thesea deuoui, quia te dimittere nollet: nec tenuit cursus forsitan ille tuos; interdum timui, ne, dum uada tendis ad Hebri, mersa foret cana naufraga puppis aqua; saepe deos adiens, ut tu, scelerate, ualeres, cum prece turicremis sum uenerata sacris; saepe, uidens uentos caelo pelagoque fauentis, ipsa mihi dixi 'si ualet ille, uenit'; denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, finxit, et ad causas ingeniosa fui. at tu lentus abes, nec te iurata reducunt numina, nec nostro motus amore redis. Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti: uela queror reditu, uerba carere fide. dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui? crimine te potui demeruisse meo. unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi, sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae, quique erat in falso plurimus ore deus? promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, qui mihi coniugii sponsor et obses erat? per mare, quod totum uentis agitatur et undis, per quod saepe ieras, per quod iturus eras, perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et illest, concita qui uentis aequora mulcet, auum, per Venerem nimiumque mihi facientia tela, altera tela arcus, altera tela facis, Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, et per taediferae mystica sacra deae: si de tot laesis sua numina quisque deorum uindicet, in poenas non satis unus eris. at laceras etiam puppis furiosa refeci, ut, qua desererer, firma carina foret, remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes: heu! patior telis uulnera facta meis! credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis, credidimus generi nominibusque tuis, credidimus lacrimis: an et hae simulare docentur? hae quoque habent artis, quaque iubentur, eunt? dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis? parte satis potui qualibet inde capi. nec moueor, quod te iuui portuque locoque: (debuit haec meriti summa fuisse mei!) turpiter hospitium lecto cumulasse iugali paenitet et lateri conseruisse latus. quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. speraui melius, quia me meruisse putaui: quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit. fallere credentem non est operosa puellam gloria: simplicitas digna fauore fuit. sum decepta tuis et amans et femina uerbis: di faciant, laudis summa sit ista tuae, inter et Aegidas, media statuaris in urbe, magnificus titulis stet pater ante suis; cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes et Sinis et tauri mixtaque forma uiri et domitae bello Thebae fusique bimembres et pulsata nigri regia caeca die, hoc tua post illos titulo signetur imago: 'hic est, cuius amans hospita capta dolost.' de tanta rerum turba factisque parentis sedit in ingenio Cressa relicta tuo; quod solum excusat, solum miraris in illo heredem patriae, perfide, fraudis agis. illa (nec inuideo) fruitur meliore marito inque capistratis tigribus alta sedet, at mea despecti fugiunt conubia Thraces, quod ferar externum praeposuisse meis, atque aliquis 'iam nunc doctas eat' inquit 'Athenas: armiferam Thracen qui regat, alter erit. exitus acta probat'. careat successibus, opto, quisquis ab euentu facta notanda putat; at si nostra tuo spumescant aequora remo, iam mihi, iam dicar consuluisse meis. sed neque consului, nec te mea regia tanget fessaque Bistonia membra lauabis aqua. illa meis oculis species abeuntis inhaeret, cum premeret portus classis itura meos: ausus es amplecti colloque infusus amantis oscula per longas iungere pressa moras, cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, quodque foret uelis aura secunda, queri, et mihi discedens suprema dicere uoce: 'Phylli, fac exspectes Demophoonta tuum!' exspectem, qui me numquam uisurus abisti? exspectem pelago uela negata meo? et tamen exspecto, redeas modo serus amanti, ut tua sit solo tempore lapsa fides! quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx forsitan et, nobis qui male fauit, Amor, atque tibi excidimus: nullam, puto, Phyllida nosti; ei mihi, si, quae sim Phyllis et unde, rogas, quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto Threicios portus hospitiumque dedi, cuius opes auxere meae, cui diues egenti munera multa dedi, multa datura fui; quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, nomine femineo uix satis apta regi, qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, et sacer admissas exigit Hebrus aquas, cui mea uirginitas auibus libata sinistris castaque fallaci zona recincta manu! pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis, et cecinit maestum deuia carmen auis; adfuit Allecto breuibus torquata colubris, suntque sepulcrali lumina mota face. maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco; quaque patent oculis litora lata meis, siue die laxatur humus, seu frigida lucent sidera, prospicio, quis freta uentus agat, et quaecumque procul uenientia lintea uidi, protinus illa meos auguror esse deos; in freta procurro, uix me retinentibus undis, mobile qua primas porrigit aequor aquas; quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto: linquor et ancillis excipienda cado. est sinus, adductos modice falcatus in arcus; ultima praerupta cornua mole rigent: hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas mens fuit et, quoniam fallere pergis, erit. ad tua me fluctus proiectam litora portent, occurramque oculis intumulata tuis, duritia ferrum ut superes adamantaque teque, 'non tibi sic' dices 'Phylli, sequendus eram'. saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta traiectam gladio morte perire iuuat; colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat. stat nece matura tenerum pensare pudorem; in necis electu parua futura morast. inscribere meo causa inuidiosa sepulcro; aut hoc aut simili carmine notus eris: 'Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem: ille necis causam praebuit, ipsa manum.'
_217. Elegy on the Death of Tibullus_
MEMNONA si mater, mater plorauit Achillem, et tangunt magnas tristia fata deas, flebilis indignos, Elegea, solue capillos! a! nimis ex uero nunc tibi nomen erit: ille tui uates operis, tua fama, Tibullus ardet in exstructo, corpus inane, rogo. ecce, puer Veneris fert euersamque pharetram et fractos arcus et sine luce facem; adspice, demissis ut eat miserabilis alis pectoraque infesta tundat aperta manu; excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, oraque singultu concutiente sonant: fratris in Aeneae sic illum funere dicunt egressum tectis, pulcher Iule, tuis; nec minus est confusa Venus moriente Tibullo quam iuueni rupit cum ferus inguen aper. at sacri uates et diuum cura uocamur; sunt etiam qui nos numen habere putent. scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, omnibus obscuras inicit illa manus! quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo? carmine quid uictas obstipuisse feras? 'aelinon' in siluis idem pater 'aelinon!' altis dicitur inuita concinuisse lyra; adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni uatum Pieriis ora rigantur aquis; hunc quoque summa dies nigro submersit Auerno. defugiunt auidos carmina sola rogos: durat, opus uatum, Troiani fama laboris tardaque nocturno tela retexta dolo. sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, altera cura recens, altera primus amor. quid uos sacra iuuant? quid nunc Aegyptia prosunt sistra? quid in uacuo secubuisse toro? cum rapiunt mala fata bonos (ignoscite fasso!), sollicitor nullos esse putare deos. uiue pius: moriere; pius cole sacra: colentem mors grauis a templis in caua busta trahet; carminibus confide bonis: iacet, ecce, Tibullus; uix manet e toto parua quod urna capit. tene, sacer uates, flammae rapuere rogales pectoribus pasci nec timuere tuis? aurea sanctorum potuissent templa deorum urere, quae tantum sustinuere nefas. auertit uultus Erycis quae possidet arces: sunt quoque qui lacrimas continuisse negant. sed tamen hoc melius quam si Phaeacia tellus ignotum uili supposuisset humo: hinc certe grauidos fugientis pressit ocellos mater et in cineres ultima dona tulit; hinc soror in partem misera cum matre doloris uenit inornatas dilaniata comas, cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque oscula nec solos destituere rogos. Delia descendens 'felicius' inquit 'amata sum tibi: uixisti, dum tuus ignis eram'. cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori? me tenuit moriens deficiente manu'. si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra restat, in Elysia ualle Tibullus erit: obuius huic uenias hedera iuuenalia cinctus tempora cum Caluo, docte Catulle, tuo; tu quoque, si falsumst temerati crimen amici, sanguinis atque animae prodige Galle tuae. his comes umbra tuast; siquast modo corporis umbra, auxisti numeros, culte Tibulle, pios. ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, et sit humus cineri non onerosa tuo!
_218. A Friend in Need_
O MIHI post nullos umquam memorande sodalis, O cui praecipue sors mea uisa sua est, attonitum qui me, memini, carissime, primus ausus es adloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium uiuendi mite dedisti, cum foret in misero pectore mortis amor, scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, officium nec te fallit, amice, tuum. haec mihi semper erunt imis infixa medullis, perpetuusque animae debitor huius ero, spiritus et uacuas prius hic tenuandus in auras ibit, et in tepido deseret ossa rogo, quam subeant animo meritorum obliuia nostro, et longa pietas excidat ista die. di tibi sint faciles, tibi di nullius egentem fortunam praestent dissimilemque meae. si tamen haec nauis uento ferretur amico, ignoraretur forsitan ista fides. Thesea Perithous non tam sensisset amicum, si non infernas uiuus adisset aquas. ut foret exemplum ueri Phoceus amoris, fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae. si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostis, Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret. scilicet ut fuluum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides. dum iuuat et uultu ridet Fortuna sereno, indelibatas cuncta sequuntur opes: at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, agminibus comitum qui modo cinctus erat. atque haec, exemplis quondam collecta priorum, nunc mihi sunt propriis cognita uera malis. uix duo tresue mihi de tot superestis amici; cetera Fortunae, non mea turba fuit. quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, et date naufragio litora tuta meo, neue metu falso nimium trepidate, timentes, hae offendatur ne pietate deus! saepe fidem aduersis etiam laudauit in armis inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat. causa mea est melior, qui non contraria foui arma, sed hanc merui simplicitate fugam. inuigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui siqua numinis ira potest. scire meos casus siquis desiderat omnis, plus quam quod fieri res sinit ille petit. tot mala sum passus quot in aethere sidera lucent, paruaque quot siccus corpora puluis habet: multaque credibili tulimus maiora ratamque, quamuis acciderint, non habitura fidem. pars etiam quaedam mecum moriatur oportet, meque uelim possit dissimulante tegi. si uox infragilis, pectus mihi firmius aere, pluraque cum linguis pluribus ora forent, non tampem idcirco complecterer omnia uerbis, materia uiris exsuperante meas. pro duce Neritio docti mala nostra poetae scribite: Neritio nam mala plura tuli. ille breui spatio multis errauit in annis inter Dulichias Iliacasque domos: nos freta sideribus totis distantia mensos sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus. ille habuit fidamque manum sociosque fidelis: me profugum comites deseruere mei. ille suam laetus patriam uictorque petebat: a patria fugi uictus et exsul ego. nec mihi Dulichium domus est Ithaceue Samosue, poena quibus non est grandis abesse locis, sed quae de septem totum circumspicit orbem montibus, imperii Roma deumque locus. illi corpus erat durum patiensque laborum: inualidae uires ingenuaeque mihi. ille erat assidue saeuis agitatus in armis: adsuetus studiis mollibus ipse fui. me deus oppressit, nullo mala nostra leuante: bellatrix illi diua ferebat opem. cumque minor Ioue sit, tumidis qui regnat in undis, illum Neptuni, me Iouis ira premit. adde, quod illius pars maxima ficta laborum, ponitur in nostris fabula nulla malis. denique quaesitos tetigit tamen ille penatis, quaeque diu petiit, contigit arua tamen: at mihi perpetuo patria tellure carendum est, ni fuerit laesi mollior ira dei.
_219. To Maximus: on the Death of Celsus_
QVAE mihi de rapto tua uenit epistola Celso, protinus est lacrimis umida facta meis. quodque nefas dictu, fieri nec posse putaui, inuitis oculis littera lecta tua est. nec quicquam ad nostras peruenit acerbius auris ut sumus in Ponto, perueniatque, precor. ante meos oculos tamquam praesentis imago haeret, et exstinctum uiuere fingit amor. saepe refert animus lusus grauitate carentis, seria cum liquida saepe peracta fide. nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis, quae uellem uitae summa fuisse meae, cum domus ingenti subito mea lapsa ruina concidit in domini procubuitque caput. adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, Maxime! fortunae nec fuit ipse comes. illum ego non aliter flentem mea funera uidi, ponendus quam si frater in igne foret. haesit in amplexu consolatusque iacentem est, cumque meis lacrimis miscuit usque suas. o! quotiens uitae custos inuisus amarae continuit promptas in mea fata manus! o! quotiens dixit 'placabilis ira deorum est: uiue nec ignosci tu tibi posse nega'. uox tamen illa fuit celeberrima, 'respice, quantum debeat auxilium Maximus esse tibi. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit, ne sit ad extremum Caesaris ira tenax: cumque suis fratris uiris adhibebit, et omnem, quo leuius doleas, experietur opem.' haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae. quae tu ne fuerint, Maxime, uana, caue. huc quoque uenturum mihi se iurare uolebat, non nisi te longae ius sibi dante uiae. nam tua non alio coluit penetralia ritu, terrarum dominos quam colis ipse deos. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen auorum, sed probitas magnos ingeniumque facit. iure igitur lacrimas Celso libamus adempto, cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi: carmina iure damus raros testantia mores, ut tua uenturi nomina, Celse, legant. hoc est, quod possim Geticis tibi mittere ab aruis: hoc solum est, istic quod liquet esse meum. funera non potui comitare, nec ungere corpus: atque tuis toto diuidor orbe rogis. qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas, praestitit officium Maximus omne tibi. ille tibi exsequias et magni funus honoris fecit, et in gelidos uersit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis, ossaque uicina condita texit humo. qui quoniam exstinctis quae debet, praestat amicis, et nos exstinctis adnumerare potest.
_220. Lines Written in Sickness_