Part 16
HAEC mea, si casu miraris, epistula quare alterius digitis scripta sit: aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis, incertusque meae paene salutis eram. quem mihi nunc animum dira regione iacenti inter Sauromatas esse Getasque putes, nec caelum patior, nec aquis adsueuimus istis, terraque nescio quo non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, nullus Apollinea qui leuet arte malum, non qui soletur, non qui labentia tarde tempora narrando fallat, amicus adest. lassus in extremis iaceo populisque locisque, et subit adfecto nunc mihi quicquid abest. omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx, et plus in nostro pectore parte tenes. te loquor absentem, te uox mea nominat unam; nulla uenit sine te nox mihi, nulla dies. quin etiam sic me dicunt aliena locutum, ut foret amenti nomen in ore tuum. si iam deficiam, suppressaque lingua palato uix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam uenisse, resurgam, spesque tui nobis causa uigoris erit. ergo ego sum dubius uitae, tu forsitan istic iucundum nostri nescia tempus agis? non agis; adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis, tempus agi sine me non nisi triste tibi. si tamen inpleuit mea sors, quos debuit, annos, et mihi uiuendi tam cito finis adest, quantum erat, o magni, morituro parcere, diui, ut saltem patria contumularer humo? uel poena in tempus mortis dilata fuisset, uel praecepisset mors properata fugam. integer hanc potui nuper bene reddere lucem; exsul ut occiderem, nunc mihi uita data est. tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco; nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum nec me qui fleat, ullus erit; nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora parua meae; nec mandata dabo, nec cum clamore supremo labentis oculos condet amica manus, sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri indeploratum barbara terra teget! ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pauida pectora fida manu? ecquid, in has frustra tendens tua brachia partis, clamabis miseri nomen inane uiri? parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. cum patriam amisi, tunc me periisse putato: et prior et grauior mors fuit illa mihi. nunc, si forte potes,--sed non potes, optima coniunx-- finitis gaude tot mihi morte malis. quod potes, extenua forti mala corde ferendo, ad quae iam pridem non rude pectus habes. atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, effugiatque auidos pars mihi nulla rogos. nam si morte carens uacua uolat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras, perque feros manis hospita semper erit; ossa tamen facito parua referantur in urna: sic ego non etiam mortuus exsul ero. non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum supposuit tumulo rege uetante soror. atque ea cum foliis et amomi puluere misce, inque suburbano condita pone solo; quoque legat uersus oculo properante uiator, grandibus in tituli marmore caede notis: HIC . EGO . QVI . IACEO . TENERORVM . LVSOR . AMORVM INGENIO . PERII . NASO . POETA . MEO. AT . TIBI . QVI . TRANSIS . NE . SIT . GRAVE . QVISQVIS . AMASTI DICERE . NASONIS . MOLLITER . OSSA . CVBENT. hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli et diuturna magis sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamuis nocuere, daturos nomen et auctori tempora longa suo. tu tamen exstincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato. quamuis in cineres corpus mutauerit ignis, sentiet officium maesta fauilla pium. scribere plura libet. sed uox mihi fessa loquendo dictandi uiris siccaque lingua negat. accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse, uale!
_221. The Immortality of Poetry_
QVID mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos, ingeniique uocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae puluerulenta sequi nec me uerbosas leges ediscere nec me ingrato uocem prostituisse foro? mortalest, quod quaeris, opus; mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar. uiuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, dum rapidas Simois in mare uoluet aquas; uiuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit, dum cadet incurua falce resecta Ceres; Battiades semper toto cantabitur orbe: quamuis ingenio non ualet, arte ualet; nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno; cum sole et luna semper Aratus erit; dum fallax seruus, durus pater, inproba lena uiuent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga petita duci? carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies; Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, et sua cum Gallo nota Lycoris erit. ergo, cum silices, cum dens patientis aratri depereant aeuo, carmina morte carent: cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi! uilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum atque ita sollicito multus amante legar! pascitur in uiuis Liuor, post fata quiescit, cum suus ex merito quemque tuetur honos. ergo etiam cum me supremus adederit ignis, uiuam, parsque mei multa superstes erit.
ANONYMOUS
circa 10 A.D. (?).
_222. Exordium to a Poem on the Sea_
TETHYA marmoreo fecundam pandere ponto et salis aequorea uiridantis mole cauernas quaeque sub aestifluis Thetis umida continet antris coeptanti, Venus alma, faue, quae, semina caeli parturiente salo, diuini germinis aestu spumea purpurei dum sanguinat unda profundi, nasceris e pelago, placido dea prosata mundo! nam cum prima foret rebus natura ferundis in foedus conexa suum, ne staret inerti machina mole uacans, tibi primum candidus aether astrigeram faciem nitido gemmauit Olympo. te fecunda sinu tellus amplexa resedit ponderibus librata suis, elementaque iussa aeternas seruare uices. tu fetibus auges cuncta suis, totus pariter tibi parturit orbis. quare, diua, precor, quoniam tua munera paruo ausus calle sequor, uitreo de gurgite uultus dextera prome pios et numine laeta sereno Pierias age pande uias: da Nerea molli pacatum candere freto uotisque litata fac saltem primas pelagi libemus harenas.
TIBERIVS CLAVDIVS CAESAR GERMANICVS
15 B.C.-19 A.D.
_223. From the Golden to the Iron Age_
VIRGINIS inde subest facies, cui plena sinistra fulget spica manu maturisque ardet aristis. quam te, diua, uocem? tangunt mortalia si te carmina nec surdam praebes uenerantibus aurem, exosa heu mortale genus, medio mihi cursu stabunt quadripedes et flexis laetus habenis teque tuumque canam terris uenerabile numen. aurea pacati regeres cum saecula mundi, Iustitia inuiolata malis, placidissima uirgo, siue illa Astraei genus es, quem fama parentem tradidit astrorum, seu uera intercidit aeuo ortus fama tui, mediis te laeta ferebas sublimis populis nec dedignata subire tecta hominum et puros sine crimine, diua, penatis, iura dabas cultuque nouo rude uulgus in omnis formabas uitae sinceris artibus usus. nondum uesanos rabies nudauerat ensis nec consanguineis fuerat discordia nota, ignotique maris cursus priuataque tellus grata satis, neque per dubios auidissima uentos spes procul amotas fabricata naue petebat diuitias, fructusque dabat placata colono sponte sua tellus nec parui terminus agri praestabat dominis sine eo tutissima rura. at postquam argenti creuit deformior aetas, rarius inuisit maculatas fraudibus urbis seraque ab excelsis descendens montibus ore uelato tristisque genas abscondita rica, nulliusque larem, nullos adit illa penatis. tantum cum trepidum uulgus coetusque notauit increpat 'o patrum suboles oblita priorum, degeneres semper semperque habitura minores, quid me, cuius abit usus, per uota uocatis? quaerenda est sedes nobis noua, saecula uestra Martibus indomitis tradam scelerique cruento'. haec effata super montis abit alite cursu, attonitos linquens populos grauiora pauentis. aerea sed postquam proles terris data nec iam semina uirtutis uitiis demersa resistunt ferrique inuento mens est laetata metallo polluit et taurus mensas adsuetus aratro, deseruit propere terras iustissima uirgo et caeli est sortita locum, qua proximus illi tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.
_224. At the Tomb of Hector_
MARTIA progenies, Hector, tellure sub ima (fas audire tamen si mea uerba tibi), respira, quoniam uindex tibi contigit heres, qui patriae famam proferat usque tuae. Ilios en surgit rursum inclita, gens colit illam te Marte inferior, Martis amica tamen. Myrmidonas periisse omnes dic, Hector, Achilli, Thessaliam et magnis esse sub Aeneadis.
C. IVLIVS PHAEDRVS
15 B.C.-45 A.D.
_225. Socrates_
VVLGARE amici nomen, sed rara est fides. cum paruas aedis sibi fundasset Socrates (cuius non fugio mortem si famam adsequar, et cedo inuidiae, dummodo absoluar cinis), ex populo sic nescio quis, ut fieri solet; 'quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?' 'utinam' inquit 'ueris hanc amicis impleam!'
_226. Opportunity_
CVRSV uolucri pendens, cum nouacula, caluus, comosa fronte, nudo occipitio (quem si occuparis, teneas; elapsum semel non ipse possit Iuppiter reprehendere), occasionem rerum significat breuem. effectus impediret ne segnis mora, finxere antiqui talem effigiem Temporis.
_227. Epilogue_
ADHVC supersunt multa quae possim loqui, et copiosa abundat rerum uarietas; sed temperatae suaues sunt argutiae, immodicae offendunt. quare, uir sanctissime,
## Particulo, chartis nomen uicturum meis,
Latinis dum manebit pretium litteris, si non ingenium, certe breuitatem adproba, quae commendari tanto debet iustius, quanto poetae sunt molesti ualidius.
ANONYMOUS
10 B.C.-50 A.D.
_228. Poetry and Science_
(_Prologue to a Poem on Aetna_)
AVREA securi quis nescit saecula regis? cum domitis nemo Cererem iactaret in aruis uenturisque malas prohiberet fructibus herbas, annua sed saturae complerent horrea messes, ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis penderent foliis et pingui Pallas oliuae, secretos amnis ageret cum gratia ruris? non cessit cuiquam melius sua tempora nosse. ultima quis tacuit iuuenum certamina Colchos? quis non Argolico defleuit Pergamon igni impositam et tristi natorum funere matrem auersumue diem sparsumue in semina dentem? quis non periurae doluit mendacia puppis desertam uacuo Minoida litore questus, quicquid et antiquom iactata est fabula carmen? fortius ignotas molimur pectore curas: qui tanto motus operi, quae causa perennis explicet in densum flammas et trudat ab imo ingenti sonitu molis et proxima quaeque ignibus irriguis urat--mens carminis haec est. principio ne quem capiat fallacia uatum sedis esse dei tumidisque e faucibus ignem Volcani ruere et clausis resonare cauernis festinantis opus: non est tam sordida diuis cura neque extremas ius est dimittere in artis sidera; subducto regnant sublimia caelo illa neque artificum curant tractare laborem. discrepat a prima facies haec altera uatum: illis Cyclopas memorant fornacibus usos, cum super incudem numerosa in uerbera fortes horrendum magno quaterent sub pondere fulmen armarentque Iouem: turpe est sine pignore carmen. proxima uiuaces Aetnaei uerticis ignis impia sollicitat Phlegraeis fabula castris. temptauere (nefas) olim detrudere mundo sidera captiuique Iouis transferre gigantes imperium et uicto leges imponere caelo. (his natura sua est aluo tenus, ima per orbis squameus intortos sinuat uestigia serpens.) construitur magnis ad proelia montibus agger: Pelion Ossa grauat, summus premit Ossan Olympus. iam coaceruatas nituntur scandere molis, impius et miles metuentia comminus astra prouocat, infestus cunctos ad proelia diuos prouocat. admotis conterrita sidera signis, Iuppiter et caelo metuit dextramque corusca armatus flamma remouet caligine mundum. incursant uasto primum clamore gigantes: hic magno tonat ore pater geminantque fauentes undique discordes comitum simul agmine uenti. densa per attonitas rumpuntur flumina nubis atque in bellandum quae cuique potentia diuom in commune uenit. iam patri dextera Pallas et Mars laeuos erat, iam cetera turba deorum, stant utrimque deae: ualidos tum Iuppiter ignis increpat et iacto proturbat fulmine montis. illinc disiectae uerterunt terga ruinae infertae diuis acies atque impius hostis praeceps cum castris agitur materque iacentis impellens natos. tunc pax est reddita mundo, tunc liber cessat; uenit per sidera: caelum defensique decus mundi nunc redditur astris. gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna obruit Enceladon, uasto qui pondere montis aestuat et petulans exspirat faucibus ignem. haec est uentosae uolgata licentia famae. uatibus ingenium est: hinc audit nobile carmen. plurima pars scaenae rerum est fallacia: uates sub terris nigros uiderunt carmine manis atque inter cineres Ditis pallentia regna, mentiti uates Stygias undasque canisque. hi Tityon poena strauere in iugera foedum; sollicitant illi te circum, Tantale, cena sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris iura canunt idemque rotant Ixionis orbem,-- quicquid et interius falsi sibi conscia terra est. nec tu, terra, satis: speculantur numina diuom nec metuunt oculos alieno admittere caelo. norunt bella deum, norunt abscondita nobis coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet, taurus in Europen, in Ledam candidus ales, Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber. debita carminibus libertas ista, sed omnis in uero mihi cura: canam, quo feruida motu aestuet Aetna nouosque rapax sibi conferat ignis.
_229. Precatio Terrae_
DEA sancta Tellus, rerum naturae parens, quae cuncta generas et regeneras indidem, quae sola praestas tuam tutelam gentibus, caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium, per quam silet natura et somnos concipit, itemque lucem reparas et noctem fugas: tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos uentosque et imbris tempestatesque cohibes et, cum libet, dimittis et misces freta fugasque solis et procellas concitas, itemque, cum uis, hilarem promittis diem. tu alimenta uitae tribuis perpetua fide, et, cum recesserit anima, in tete refugimus: ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt. merito uocaris Magna tu Mater deum, pietate quia uicisti diuum numina; tu es illa uere gentium et diuum parens: sine qua nec moritur quicquam nec nasci potest: tu es Magna tuque diuum regina es, dea. te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco, facilisque praestes hoc mihi quod te rogo; referamque, diua, gratias merito tibi. fidem quaeso, exaudi, et faue coeptis meis; hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens. herbas, quascumque generat maiestas tua, salutis causa tribuis cunctis gentibus: hanc nunc mihi permittas medicinam tuam. ueniat medicina cum tuis uirtutibus: quidque ex his fecero, habeat euentum bonum, cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint, sanos eosdem praestes. nunc, diua, hoc mihi maiestas praestet tua quod supplex postulo.
circa 35 A.D.
_230. Epitaph of Homonoea and Atimetus_
TV qui secura procedis mente, parumper siste gradum, quaeso, uerbaque pauca lege. illa ego quae claris fueram praelata puellis, hoc Homonoea breui condita sum tumulo, cui formam Paphie, Charites tribuere decorem, quam Pallas cunctis artibus erudiit. nondum bis denos aetas mea uiderat annos, iniecere manus inuida fata mihi. nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsa maeror Atimeti coniugis ille mei. 'sit tibi terra leuis, mulier dignissima uita quaeque tuis olim perfruerere bonis.'
Si pensare animas sinerent crudelia fata et posset redimi morte aliena salus. quantulacumque meae debentur tempora uitae, pensassem pro te, cara Homonoea, libens. at nunc quod possum, fugiam lucemque deosque, ut te matura per Styga morte sequar. 'parce tuam, coniux, fletu quassare iuuentam fataque maerendo sollicitare mea. nil prosunt lacrimae nec possunt fata moueri. uiximus, hic omnis exitus unus habet. parce: ita non unquam similem experiare dolorem et faueant uotis numina cuncta tuis. quodque mihi eripuit mors inmatura iuuentae, id tibi uicturo proroget ulterius.'
_231. The Complaint of the Garden God_
QVID frustra quereris, colone, mecum quod quondam bene fructuosa malus autumnis sterilis duobus adstem? non me praegrauat, ut putas, senectus, nec sum grandine uerberata dura, nec gemmas modo germine exeuntis seri frigoris ustulauit aura, nec uenti pluuiaeue siccitasue, quod de se quererer, malum dederunt; non sturnus mihi gracculusue raptor aut cornix anus aut aquosus anser aut coruus nocuit siticulosus: sed quod carmina pessimi poetae ramis sustineo laboriosis.
L. ANNAEVS SENECA
4 B.C.-65 A.D.
_232. Time_
OMNIA tempus edax depascitur, omnia carpit, omnia sede mouet, nil sinit esse diu. flumina deficiunt, profugum mare litora siccant, subsidunt montes et iuga celsa ruunt. quid tam parua loquor? moles pulcherrima caeli ardebit flammis tota repente suis. omnia mors poscit. lex est, non poena, perire: hic aliquo mundus tempore nullus erit.
_233. Corsica_
BARBARA praeruptis inclusa est Corsica saxis, horrida, desertis undique uasta locis. non poma autumnus, segetes non educat aestas canaque Palladio munere bruma caret, imbriferum nullo uer est laetabile fetu nullaque in infausto nascitur herba solo. non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis: hic sola haec duo sunt, exsul et exsilium.
_234. Athens_
QVISQVIS Cecropias hospes cognoscis Athenas, quae ueteris famae uix tibi signa dabunt, 'hasne dei' dices 'caelo petiere relicto? pugnaque partitis haec fuit ora deis?' idem Agamemnonias dices cum uideris arces: 'heu uictrix uicta uastior urbe iacet!' hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas; magnarum rerum magna sepulcra uides!
_235. Britain_
VICTA prius nulli, nullo spectata triumpho inlibata tuos gens patet in titulos. fabula uisa diu medioque recondita ponto libera uictori quam cito colla dedit!
_236. On the Death of Crispus_
ABLATVS mihi Crispus est amicus, pro quo si pretium dari liceret, nostros diuiderem libenter annos. nunc pars optima me mei reliquit, Crispus, praesidium meum, uoluptas, pectus, deliciae: nihil sine illo laetum mens mea iam putabit esse. consumptus male debilisque uiuam: plus quam dimidium mei recessit.
_237. The Only Immortality_
_i_
HAEC urbem circa stulti monumenta laboris quasque uides molis, Appia, marmoreas, pyramidasque ausas uicinum attingere caelum, pyramidas, medio quas fugit umbra die, et Mausoleum, miserae solacia mortis, intulit externum quo Cleopatra uirum, concutiet sternetque dies, quoque altius exstat quodque opus, hoc illud carpet edetque magis. carmina sola carent fato mortemque repellunt: carminibus uiues semper, Homere, tuis.
_ii_
Nullum opus exsurgit quod non annosa uetustas expugnet, quod non uertat iniqua dies, tu licet extollas magnos ad sidera montis et Lydas aeques marmore pyramidas. ingenio mors nulla nocet, uacat undique tutum: inlaesum semper carmina nomen habent.
_238. The Last Pilgrimage_
QVANTVS incedit populus per urbis ad noui ludos auidus theatri, quantus Eleum ruit ad Tonantem, quinta cum sacrum reuocauit aestas; quanta, cum longae redit hora nocti crescere et somnos cupiens quietos Libra Phoebeos tenet aequa currus, turba secretam Cererem frequentat et citi tectis properant relictis Attici noctem celebrare mystae: tanta per campos agitur silentis turba; pars tarda graditur senecta, tristis et longa satiata uita; pars adhuc currit melioris aeui: uirgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans. his datum solis, minus ut timerent, igne praelato releuare noctem; ceteri uadunt per opaca tristes. qualis est uobis animus, remota luce cum maestus sibi quisque sensit obrutum tota caput esse terra? stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi uacuaeque nubes. sera nos illo referat senectus: nemo ad id sero uenit, unde numquam, cum semel uenit, potent reuerti; quid iuuat durum properare fatum? omnis haec magnis uaga turba terris ibit ad manis facietque inerti uela Cocyto: tibi crescit omne, et quod occasus uidet et quod ortus. parce uenturis: tibi, mors, paramur. sis licet segnis, properamus ipsi: prima quae uitam dedit hora carpit.
_239. Fatal Beauty_
ANCEPS forma bonum mortalibus, exigui donum breue temporis, ut uelox celeri pede laberis! Non sic prata nouo uere decentia aestatis calidae despoliat uapor, saeuit solstitio cum medius dies et noctes breuibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido: ut gratae capiti deficiunt comae et fulgor teneris qui radiat genis momento rapitur nullaque non dies formonsi spolium corporis abstulit. res est forma fugax: quis sapiens bono confidat fragili? dum licet, utere. tempus te tacitum subruit, horaque semper praeterita deterior subit. Quid deserta petis? tutior auiis non est forma locis: te nemore abdito cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis Panas quae Dryades montiuagos petunt.
_240. Death has no Terror_
VERVM est an timidos fabula decipit umbras corporibus uiuere conditis, cum coniunx oculis imposuit manum supremusque dies solibus obstitit et tristis cineres urna cohercuit? non prodest animam tradere funeri, sed restat miseris uiuere longius? an toti morimur nullaque pars manet nostri, cum profugo spiritus halitu immixtus nebulis cessit in aera et nudum tetigit subdita fax latus? Quicquid sol oriens, quicquid et occidens nouit, caeruleis Oceanus fretis quicquid bis ueniens et fugiens lauat, aetas Pegaseo corripiet gradu. quo bis sena uolant sidera turbine, quo cursu properat uoluere saecula astrorum dominus, quo properat modo obliquis Hecate currere flexibus: hoc omnes petimus fata nec amplius, iuratos superis qui tetigit lacus, usquam est; ut calidis fumus ab ignibus uanescit, spatium per breue sordidus, ut nubis, grauidas quas modo uidimus, arctoi Boreae dissicit impetus: sic hic, quo regimur, spiritus effluet. post mortem nihil est ipsaque mors nihil, uelocis spatii meta nouissima; spem ponant auidi, solliciti metum: tempus nos auidum deuorat et chaos. mors indiuidua est, noxia corpori nec parcens animae: Taenara et aspero regnum sub domino limen et obsidens custos non facili Cerberus ostio rumores uacui uerbaque inania et par sollicito fabula somnio. quaeris quo iaceas post obitum loco? quo non nata iacent.
_241. Hymeneal_
AD regum thalamos numine prospero qui caelum superi quique regunt fretum adsint cum populis rite fauentibus. primum sceptriferis colla Tonantibus taurus celsa ferat tergore candido; Lucinam niuei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet diuite copiam, donetur tenera mitior hostia. et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora uinculo. et tu quae, gemini praeuia temporis, tarde, stella, redis semper amantibus: te matres, auide te cupiunt nurus quam primum radios spargere lucidos.
Vincit uirgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuuenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lauat.
si forma uelit aspici, cedent Aesonio duci proles fulminis improbi aptat qui iuga tigribus, nec non, qui tripodas mouet, frater uirginis asperae, cedet Castore cum suo Pollux caestibus aptior. sic, sic, caelicolae, precor, uincat femina coniuges, uir longe superet uiros.
Haec cum femineo constitit in choro, unius facies praenitet omnibus, sic cum sole perit sidereus decor, et densi latitant Pleiadum greges cum Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat. ostro sic niueus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce noua roscidus aspicit. ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis inuita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe uirginem nunc primum soceris, sponse, uolentibus. concesso, iuuenes, ludite iurgio, hinc illinc, iuuenes, mittite carmina: rara est in dominos iusta licentia.
Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei, multifidam iam tempus erat succendere pinum: excute sollemnem digitis marcentibus ignem, festa dicax fundat conuicia fescenninus, soluat turba iocos--tacitis eat illa tenebris, si qua peregrino nubit furtiua marito.
_242. The Lot of Kings_
QVIS uos exagitat furor, alternis dare sanguinem et sceptrum scelere aggredi? nescitis, cupidi arcium, regnum quo iaceat loco. regem non faciunt opes, non uestis Tyriae color, non frontis nota regiae, non auro nitidae trabes: rex est qui posuit metus et diri mala pectoris, quem non ambitio inpotens et numquam stabilis fauor uulgi praecipitis mouet, non quicquid fodit Occidens aut unda Tagus aurea claro deuehit alueo, non quicquid Libycis terit feruens area messibus, quem non concutiet cadens obliqui uia fulminis, non Eurus rapiens mare aut saeuo rabidus freto uentosi tumor Hadriae, quem non lancea militis, non strictus domuit chalybs, qui tuto positus loco infra se uidet omnia occurritque suo libens fato nec queritur mori. Reges conueniant licet qui sparsos agitant Dahas, qui rubri uada litoris et gemmis mare lucidum late sanguineis tenent, aut qui Caspia fortibus recludunt iuga Sarmatis, certet Danuuii uadum audet qui pedes ingredi et (quocumque loco iacent) Seres uellere nobiles: nil ullis opus est equis, nil armis et inertibus telis quae procul ingerit Parthus, cum simulat fugas, admotis nihil est opus urbis sternere machinis, longe saxa rotantibus. mens regnum bona possidet. rex est qui metuet nihil, rex est qui cupiet nihil: hoc regnum sibi quisque dat. Stet quicumque uolet potens aulae culmine lubrico: me dulcis saturet quies; obscuro positus loco leni perfruar otio, nullis notaque litibus aetas per tacitum fluat. sic cum transierint mei nullo cum strepitu dies, plebeius moriar senex. illi mors grauis incubat qui, notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi.
_243. Mutability_
NVLLA sors longa est: dolor ac uoluptas inuicem cedunt; breuior uoluptas. ima permutat leuis hora summis: ille qui donat diadema fronti, quem genu nixae tremuere gentes, cuius ad nutum posuere bella Medus et Phoebi propioris Indus et Dahae Parthis equitem minati, anxius sceptrum tenet et mouentis cuncta diuinat metuitque casus mobilis rerum dubiumque tempus. Vos quibus rector maris atque terrae ius dedit magnum necis atque uitae, ponite inflatos tumidosque uultus: quicquid a uobis minor expauescit, maior hoc uobis dominus minatur; omne sub regno grauiore regnum est. quem dies uidit ueniens superbum, hunc dies uidit fugiens iacentem. Nemo confidat nimium secundis, nemo desperet meliora lassis: miscet haec illis prohibensque Clotho stare Fortunam rotat omne fatum. nemo tam diuos habuit fauentis crastinum ut posset sibi polliceri: res deus nostras celeri citatas turbine uersat.