LXXVII.
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico (Frustra? immo magno cum pretio atque malo), Sicine subrepsti mei, atque intestina perurens Ei misero eripuisti omnia nostra bona? Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum 5 Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae Savia conminxit spurca saliva tua. Verum id non inpune feres: nam te omnia saecla Noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10