Chapter 40 of 189 · 73 words · ~1 min read

XXI.

Aureli, pater essuritionum, Non harum modo, sed quot aut fuerunt Aut sunt aut aliis erunt in annis, Pedicare cupis meos amores. Nec clam: nam simul es, iocaris una, 5 Haeres ad latus omnia experiris. Frustra: nam insidias mihi instruentem Tangem te prior inrumatione. Atque id si faceres satur, tacerem: Nunc ipsum id doleo, quod essurire, 10 A me me, puer et sitire discet. Quare desine, dum licet pudico, Ne finem facias, sed inrumatus.