XXXVII.
Salax taberna vosque contubernales, A pileatis nona fratribus pila, Solis putatis esse mentulas vobis, Solis licere, quidquid est puellarum, Confutuere et putare ceteros hircos? 5 An, continenter quod sedetis insulsi Centum an ducenti, non putatis ausurum Me una ducentos inrumare sessores? Atqui putate: namque totius vobis Frontem tabernae scorpionibus scribam. 10 Puella nam mi, quae meo sinu fugit, Amata tantum quantum amabitur nulla, Pro qua mihi sunt magna bella pugnata, Consedit istic. hanc boni beatique Omnes amatis, et quidem, quod indignumst, 15 Omnes pusilli et semitarii moechi; Tu praeter omnes une de capillatis, Cuniculosae Celtiberiae fili Egnati, opaca quem bonum facit barba Et dens Hibera defricatus urina. 20