CXV.
Mentula habes instar triginta iugera prati, Quadraginta arvi: cetera sunt maria. Cur non divitiis Croesum superare potissit Vno qui in saltu totmoda possideat, Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque 5 Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus ultro, Non homo, sed vero mentula magna minax.