Chapter 23 of 189 · 86 words · ~1 min read

XII.

Marrucine Asini, manu sinistra Non belle uteris in ioco atque vino: Tollis lintea neglegentiorum. Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: Quamvis sordida res et invenustast. 5 Non credis mihi? crede Polioni Fratri, qui tua furta vel talento Mutari velit: est enim leporum Disertus puer ac facetiarum. Quare aut hendecasyllabos trecentos 10 Expecta aut mihi linteum remitte, Quod me non movet aestimatione, Verumst mnemosynum mei sodalis. Nam sudaria Saetaba ex Hibereis Miserunt mihi muneri Fabullus 15 Et Veranius: haec amem necessest Vt Veraniolum meum et Fabullum.