CX.
Aufilena, bonae semper laudantur amicae: Accipiunt pretium, quae facere instituunt. Tu quod promisti, mihi quod mentita inimica's, Quod nec das et fers saepe, facis facinus. Aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, 5 Aufilena, fuit: sed data corripere Fraudando + efficit plus quom meretricis avarae, Quae sese tota corpore prostituit.