Chapter 80 of 189 · 118 words · ~1 min read

XXXXII.

Adeste, hendecasyllabi, quot estis Omnes undique, quotquot estis omnes. Iocum me putat esse moecha turpis Et negat mihi nostra reddituram Pugillaria, si pati potestis. 5 Persequamur eam, et reflagitemus. Quae sit, quaeritis. illa, quam videtis Turpe incedere, mimice ac moleste Ridentem catuli ore Gallicani. Circumsistite eam, et reflagitate, 10 'Moecha putida, redde codicillos, Redde, putida moecha, codicillos.' Non assis facis? o lutum, lupanar, Aut si perditius potest quid esse. Sed non est tamen hoc satis putandum. 15 Quod si non aliud potest, ruborem Ferreo canis exprimamus ore. Conclamate iterum altiore voce 'Moecha putida, redde codicillos, Redde, putida moecha, codicillos.' 20 Sed nil proficimus, nihil movetur. Mutandast ratio modusque vobis, Siquid proficere amplius potestis, 'Pudica et proba, redde codicillos.'