Chapter 42 of 189 · 135 words · ~1 min read

XXII.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, Homost venustus et dicax et urbanus, Idemque longe plurimos facit versus. Puto esse ego illi milia aut decem aut plura Perscripta, nec sic ut fit in palimpseston 5 Relata: chartae regiae, novei libri, Novei umbilici, lora rubra, membrana Derecta plumbo, et pumice omnia aequata. Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10 Rursus videtur; tantum abhorret ac mutat. Hoc quid putemus esse? qui modo scurra Aut siquid hac re scitius videbatur, Idem infacetost infacetior rure, Simul poemata attigit, neque idem umquam 15 Aequest beatus ac poema cum scribit: Tam gaudet in se tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam, Quem non in aliqua re videre Suffenum Possis. suus cuique attributus est error: 20 Sed non videmus, manticae quod in tergost.